Bible

 

Joel 2

Studie

   

1 Canite tuba in Sion, ululate in monte sancto meo, conturbentur omnes habitatores terræ : quia venit dies Domini, quia prope est.

2 Dies tenebrarum et caliginis, Dies nubis et turbinis ; quasi mane expansum super montes populus multus et fortis : similis ei non fuit a principio, et post eum non erit usque in annos generationis et generationis.

3 Ante faciem ejus ignis vorans, et post eum exurens flamma. Quasi hortus voluptatis terra coram eo, et post eum solitudo deserti, neque est qui effugiat eum.

4 Quasi aspectus equorum, aspectus eorum ; et quasi equites, sic current.

5 Sicut sonitus quadrigarum super capita montium exilient, sicut sonitus flammæ ignis devorantis stipulam, velut populus fortis præparatus ad prælium.

6 A facie ejus cruciabuntur populi ; omnes vultus redigentur in ollam.

7 Sicut fortes current ; quasi viri bellatores ascendent murum : viri in viis suis gradientur, et non declinabunt a semitis suis.

8 Unusquisque fratrem suum non coarctabit, singuli in calle suo ambulabunt ; sed et per fenestras cadent, et non demolientur.

9 Urbem ingredientur, in muro current, domos conscendent, per fenestras intrabunt quasi fur.

10 A facie ejus contremuit terra, moti sunt cæli, sol et luna obtenebrati sunt, et stellæ retraxerunt splendorem suum.

11 Et Dominus dedit vocem suam ante faciem exercitus sui, quia multa sunt nimis castra ejus, quia fortia et facientia verbum ejus : magnus enim dies Domini, et terribilis valde, et quis sustinebit eum ?

12 Nunc ergo, dicit Dominus, convertimini ad me in toto corde vestro, in jejunio, et in fletu, et in planctu.

13 Et scindite corda vestra, et non vestimenta vestra ; et convertimini ad Dominum Deum vestrum, quia benignus et misericors est, patiens et multæ misericordiæ, et præstabilis super malitia.

14 Quis scit si convertatur, et ignoscat, et relinquat post se benedictionem, sacrificium et libamen Domino Deo vestro ?

15 Canite tuba in Sion, sanctificate jejunium, vocate cœtum :

16 congregate populum, sanctificate ecclesiam, coadunate senes, congregate parvulos, et sugentes ubera ; egrediatur sponsus de cubili suo, et sponsa de thalamo suo.

17 Inter vestibulum et altare plorabunt sacerdotes, ministri Domini, et dicent : Parce, Domine, parce populo tuo ; et ne des hæreditatem tuam in opprobrium, ut dominentur eis nationes. Quare dicunt in populis : Ubi est Deus eorum ?

18 Zelatus est Dominus terram suam, et pepercit populo suo.

19 Et respondit Dominus, et dixit populo suo : Ecce ego mittam vobis frumentum, et vinum, et oleum, et replebimini eis ; et non dabo vos ultra opprobrium in gentibus.

20 Et eum qui ab aquilone est procul faciam a vobis, et expellam eum in terram inviam et desertam : faciem ejus contra mare orientale, et extremum ejus ad mare novissimum : et ascendet fœtor ejus, et ascendet putredo ejus, quia superbe egit.

21 Noli timere, terra : exsulta, et lætare, quoniam magnificavit Dominus ut faceret.

22 Nolite timere, animalia regionis, quia germinaverunt speciosa deserti ; quia lignum attulit fructum suum, ficus et vinea dederunt virtutem suam.

23 Et, filii Sion, exsultate, et lætamini in Domino Deo vestro, quia dedit vobis doctorem justitiæ, et descendere faciet ad vos imbrem matutinum et serotinum, sicut in principio.

24 Et implebuntur areæ frumento, et redundabunt torcularia vino et oleo.

25 Et reddam vobis annos, quos comedit locusta, bruchus, et rubigo, et eruca : fortitudo mea magna quam misi in vos.

26 Et comedetis vescentes, et saturabimini ; et laudabitis nomen Domini Dei vestri, qui fecit mirabilia vobiscum ; et non confundetur populus meus in sempiternum.

27 Et scietis quia in medio Israël ego sum, et ego Dominus Deus vester, et non est amplius ; et non confundetur populus meus in æternum.

28 Et erit post hæc : effundam spiritum meum super omnem carnem, et prophetabunt filii vestri et filiæ vestræ : senes vestri somnia somniabunt, et juvenes vestri visiones videbunt.

29 Sed et super servos meos et ancillas in diebus illis effundam spiritum meum.

30 Et dabo prodigia in cælo et in terra, sanguinem, et ignem, et vaporem fumi.

31 Sol convertetur in tenebras, et luna in sanguinem, antequam veniat dies Domini magnus et horribilis.

32 Et erit : omnis qui invocaverit nomen Domini, salvus erit : quia in monte Sion et in Jerusalem erit salvatio, sicut dixit Dominus, et in residuis quos Dominus vocaverit.

   

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 9127

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

9127. ‘Non illi sanguines’: quod significet non reum violentiae illatae, constat ex significatione ‘sanguinis’ quod in supremo sensu sit Divinum Verum procedens a Divino Bono Domini, ac in sensu interno inde, verum boni, de qua n. 4735, 1 6378, 6978, 7317, 7326, 7846, 7850, 7877; quare per ‘effundere sanguinem’ significatur violentiam inferre vero Divino, seu vero boni 2 , et quoque ipsi bono; nam qui violentiam infert vero, is quoque violentiam infert bono, quoniam verum ita conjunctum est cum bono ut unum sit alterius, quapropter si violentia infertur uni 3 etiam infertur alteri; ex his patet quod per ‘non illi sanguines’ significetur non reum esse violentiae illatae vero ac bono.

[2] Qui de sensu interno Verbi nihil novit, non aliter scit quam quod per ‘sanguines’ in Verbo significentur sanguines, et quod per ‘effundere sanguinem’ modo significetur occidere hominem; sed in sensu interno non agitur de vita corporis sed de vita animae hominis, hoc est, de vita 4 spirituali ejus, quam victurus est in aeternum; haec vita describitur in Verbo in sensu litterae per talia quae sunt vitae corporis, nempe per ‘carnem et sanguinem’; et quia vita spiritualis hominis existit et subsistit per bonum quod charitatis et per verum quod fidei, idcirco bonum quod charitatis intelligitur per ‘carnem’, et verum quod fidei per ‘sanguinem’, in sensu interno Verbi; et in adhuc interiore sensu, bonum quod amoris in Dominum per ‘carnem’, et bonum amoris erga proximum per ‘sanguinem’; in supremo autem sensu, in quo solum agitur de Domino, ‘caro’ est Divinum Bonum Domini, ita Ipse Dominus quoad Divinum Bonum, et ‘sanguis’ est Divinum Verum procedens a Domino, ita Dominus quoad Divinum Verum; haec per carnem et sanguinem intelliguntur in caelo cum homo legit Verbum; similiter cum homo obit Sanctam Cenam, sed in hac panis est caro, et sanguis est vinum, quoniam per ‘panem’ prorsus simile significatur quod per carnem, et per ‘vinum’ prorsus simile quod per sanguinem.

[3] Sed qui sensuales sunt, ut plerique homines in orbe 5 hodie, hoc non capiunt; maneant itaque in sua fide, modo credant quod in Sacra Cena ac in Verbo sanctum sit 6 , quia 7 a Divino; sit quod non sciant ubi id, usque qui aliqua perceptione interiore pollent, hoc est, qui supra sensualia cogitare possunt, expendant 8 num sanguis per ‘sanguinem’, et caro per ‘carnem’, intelligatur apud Ezechielem,

Fili hominis sic dixit Dominus Jehovih, Dic omni avi caeli, omni ferae agri, Congregamini et venite, congregate vos a circuitu super sacrificium Meum quod Ego sacrifico vobis, sacrificium magnum super montibus Israelis, ut comedetis carnem et bibatis sanguinem, carnem fortium comedetis et sanguinem principum terrae, et bibetis sanguinem usque ad ebrietatem, de sacrificio Meo quod sacrificabo vobis; satiabimini super mensa Mea, equo et curru, et forti, et omni viro belli; sic dabo gloriam Meam inter gentes, 39:17-21: tum apud Johannem in Apocalypsi, Vidi angelum stantem in sole, qui clamavit voce magna, dicens omnibus avibus volantibus in medio caeli, Congregamini ad cenam magni Dei, ut comedetis carnes 9 regum, et carnes chiliarchorum, et carnes fortium, et carnes equorum, et sedentium super illis, et carnes omnium liberorum et servorum, parvorum et magnorum, 19:17, 18;

quod in his locis ‘caro’ non sit caro quae intelligitur, et ‘sanguis’ non sit sanguis, manifeste patet:

[4] similiter nunc ‘caro’ et ‘sanguis’ Domini apud Johannem, Panis quem Ego dabo, caro Mea est; amen, amen, dico vobis, Nisi comederitis carnem Filii hominis, et biberitis Ipsius sanguinem, non habebitis vitam in vobis; qui comedit Meam carnem, et bibit Meum sanguinem, habet vitam aeternam, et Ego resuscitabo illum extremo die, nam caro Mea est vere cibus, et sanguis Meus est vere potus; qui comedit Meam carnem, et bibit Meum sanguinem, in Me manet et Ego in illo: hic 10 panis est qui e caelo descendit, 6:50-58;

quod caro Domini sit Divinum Bonum Divini Amoris Ipsius, et sanguis Divinum Verum procedens a Divino Bono Ipsius, constare potest ex eo quod illa sint quae nutriunt vitam spiritualem hominis; inde etiam dicitur, ‘Caro Mea est vere cibus, et sanguis Meus est vere potus’, et quoque ‘hic est panis qui e caelo descendit’; et quia homo per amorem et fidem conjungitur Domino, ideo etiam dicitur, ‘Qui comedit Meam carnem, et bibit Meum sanguinem, in Me manet et Ego in illo’. Sed, ut supra dictum est, illi soli hoc verbum capiunt qui supra sensualia corporis possunt cogitare, imprimis qui in fide et in amore in Dominum sunt, nam hi a Domino elevantur a vita sensualium corporis versus vitam spiritus sui 11 , ita a luce mundi in lucem caeli, in qua luce materialia quae sunt in cogitatione a corpore, disparantur.

[5] Qui itaque novit quod sanguis sit verum Divinum a Domino, is quoque scire potest quod per ‘effundere sanguinem’ in Verbo non significetur occidere aut 12 privare hominem vita corporis, sed occidere aut 13 privare illum vita animae, hoc est, destruere ejus 14 vitam spiritualem, quae est ex fide et amore in Dominum; quod ‘sanguis’ cum intelligitur illegitime effusus, sit verum Divinum destructum per falsa ex malo 15 , patet ex sequentibus his locis:

apud Esaiam,

Cum Dominus laverit excrementum filiarum Zionis, et sanguines Hierosolymae abluerit e medio ejus, per spiritum judicii, et per spiritum expurgationis, 4:4:

apud eundem,

Manus vestrae pollutae sunt sanguine, et digiti vestri iniquitate; pedes eorum ad malum currunt, et festinant ad effundendum sanguinem innocentem, cogitationes eorum cogitationes iniquitatis, lix [3, ] 7:

apud Jeremiam,

Etiam in alis tuis inventi sunt 16 sanguis 17 animarum pauperum innocentium, 2:34:

apud eundem,

Ob peccata prophetarum, iniquitates sacerdotum, effundentium in medio Hierosolymae sanguinem justorum, errarunt caeci in plateis, polluti sunt sanguine, ea quae non possunt, tangunt vestimentis, Threni 4:13, 14:

apud Ezechielem,

Praeterivi praeter te, et vidi te conculcatam in sanguinibus tuis; et dixi, In sanguinibus tuis vive; etiam dixi tibi, In sanguinibus tuis vive; lavi te aquis, et ablui sanguines tuos a super te, et unxi te oleo, 16:6, 9:

apud eundem,

Tu, fili hominis, num disceptabis cum urbe sanguinum? notifica illi omnes abominationes ejus; per sanguinem tuum quem effudisti, rea facta es, et per idola quae fecisti, polluta es; ecce principes Israelis, quisque juxta brachium suum, fuerunt in te, et effuderunt sanguinem; viri calumniae fuerunt in te, ad 18 effundendum sanguinem, et ad montes comederunt in te, 22:2-4, 6, 9:

apud Joelem,

Dabo prodigia in caelo et in terra, sanguinem et ignem et columnam fumi; sol vertetur in caliginem et luna in sanguinem antequam venit dies magnus et terribilis, 19 3:3, 4 [KJV Joel 2:30, 31]:

et apud Johannem, Sol factus est niger sicut saccus pilosus, et luna tota facta est sicut sanguis, Apoc. 20 6:12:

apud eundem,

Secundus angelus clanxit, et quasi mons magnus igne ardens projectus est in mare, factaque est tertia pars maris sanguis, Apoc. 8:8:

apud eundem,

Secundus angelus effudit phialam suam in mare, et factum est sanguis sicut mortui, unde omnis anima vivens mortua est in mari. Tertius angelus effudit phialam suam in fluvios et in fontes aquarum, et factus est sanguis, Apoc. 16:3, 4;

[6] in illis locis per ‘sanguinem’ non intelligitur sanguis vitae corporeae hominis qui effusus, sed sanguis vitae spiritualis, qui est verum Divinum 21 , cui violentia illata est per falsum ex malo 22 ; simile per ‘sanguinem’ intelligitur apud Matthaeum, Veniet super vos sanguis justus effusus super terram, a sanguine Abelis justi usque ad sanguinem Sachariae, quem occidistis inter templum et altare, 23:35;

per quae significatur quod vera Verbi a Judaeis violata fuerint a primo tempore usque ad praesens, in tantum ut nihil veri interni ac caelestis agnoscere vellent; ideo nec agnoverunt Dominum; quod effuderint Ipsius sanguinem, significabat plenariam rejectionem 23 veri Divini, Dominus enim erat ipsum Divinum Verum, quod est Verbum 24 caro factum, Joh. 1:1, 14; rejectio plenaria veri Divini quod a Domino, et quod erat Dominus, 25 intelligitur per haec apud 26 Matthaeum, Pilatus abluit manus coram populo, dicens, Innocens sum in sanguine justi hujus, vos videritis; et respondens totus populus dixit, Sanguis ejus super nobis et super liberis nostris, 27 27:24, 25;

propterea hoc describitur ita apud 28 Johannem,

Unus militum lancea Ipsius latus fodit, et statim exivit sanguis et aqua; qui vidit testatus est, et verum est testimonium, et ille novit quod vera dicat, ut vos credatis, 19:34, 35;

quod etiam aqua exivit, est quia per ‘aquam’ significatur verum Divinum externum, quale est Verbum in littera; quod ‘aqua’ sit verum, videatur n. 2702, 3058, 3424, 4976, 5668, 8568.

[7] Ex his etiam patet quid significatur per purificari per sanguinem Domini, quod sit per receptionem veri fidei ab Ipso 29 , n. 791, x9088; ita quoque patet quid significatur per haec apud Johannem in Apocalypsi, Vicerunt draconem per sanguinem Agni, et per verbum testimonii Ipsius, 30 12:11;

per ‘sanguinem Agni’ est per Divinum Verum quod a Domino, quod etiam est ‘verbum testimonii’; ‘sanguis Agni’ est sanguis innocens, nam ‘agnus’ est innocentia, n. 3519, 31 3994, 7840; verum Divinum procedens a Domino in caelo 32 intime in se habet innocentiam, nam non alios quam qui in innocentia sunt afficit, n. 2526, 2780, 3111, 3183, 3495, 3994, 4797, 6013, 6107, 6765, 7836 fin. , 7840, 7902, 7877.

Poznámky pod čarou:

1. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

2. quod ex bono

3. The Manuscript places this before violentia.

4. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

5. The Manuscript inserts septentrionali.

6. Sacrae Coenae ac Verbo sanctum insit

7. The Manuscript inserts sunt.

8. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

9. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

10. The following two (or in some cases more) words are transposed in the Manuscript.

11. eorum

12. ac

13. et

14. ei

15. proinde destruere fidem et amorem apud illum, nam amor et fides formant illam vitam; quod sanguis sit verum Divinum falsificatum et prophanatum

16. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

17. sanguines

18. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

19. The following word or phrase appears in the first edition but not in the Manuscript.

20. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

21. Verum Divinum, quod facit vitam animae hominis

22. falsa; quare per sanguinem ibi significatur Verum Divinum per falsa destructum et quoque prophanatum

23. The Manuscript inserts omnis.

24. The Manuscript inserts quod.

25. The Manuscript inserts hoc.

26. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

27. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

28. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

29. a Domino

30. The Manuscript inserts Apoc.

31. The following number or numbers appear out of sequence in both the Manuscript and the first Latin edition, but they have been reordered in this edition.

32. The Manuscript inserts etiam.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.