Bible

 

Joel 2

Studie

   

1 Canite tuba in Sion, ululate in monte sancto meo, conturbentur omnes habitatores terræ : quia venit dies Domini, quia prope est.

2 Dies tenebrarum et caliginis, Dies nubis et turbinis ; quasi mane expansum super montes populus multus et fortis : similis ei non fuit a principio, et post eum non erit usque in annos generationis et generationis.

3 Ante faciem ejus ignis vorans, et post eum exurens flamma. Quasi hortus voluptatis terra coram eo, et post eum solitudo deserti, neque est qui effugiat eum.

4 Quasi aspectus equorum, aspectus eorum ; et quasi equites, sic current.

5 Sicut sonitus quadrigarum super capita montium exilient, sicut sonitus flammæ ignis devorantis stipulam, velut populus fortis præparatus ad prælium.

6 A facie ejus cruciabuntur populi ; omnes vultus redigentur in ollam.

7 Sicut fortes current ; quasi viri bellatores ascendent murum : viri in viis suis gradientur, et non declinabunt a semitis suis.

8 Unusquisque fratrem suum non coarctabit, singuli in calle suo ambulabunt ; sed et per fenestras cadent, et non demolientur.

9 Urbem ingredientur, in muro current, domos conscendent, per fenestras intrabunt quasi fur.

10 A facie ejus contremuit terra, moti sunt cæli, sol et luna obtenebrati sunt, et stellæ retraxerunt splendorem suum.

11 Et Dominus dedit vocem suam ante faciem exercitus sui, quia multa sunt nimis castra ejus, quia fortia et facientia verbum ejus : magnus enim dies Domini, et terribilis valde, et quis sustinebit eum ?

12 Nunc ergo, dicit Dominus, convertimini ad me in toto corde vestro, in jejunio, et in fletu, et in planctu.

13 Et scindite corda vestra, et non vestimenta vestra ; et convertimini ad Dominum Deum vestrum, quia benignus et misericors est, patiens et multæ misericordiæ, et præstabilis super malitia.

14 Quis scit si convertatur, et ignoscat, et relinquat post se benedictionem, sacrificium et libamen Domino Deo vestro ?

15 Canite tuba in Sion, sanctificate jejunium, vocate cœtum :

16 congregate populum, sanctificate ecclesiam, coadunate senes, congregate parvulos, et sugentes ubera ; egrediatur sponsus de cubili suo, et sponsa de thalamo suo.

17 Inter vestibulum et altare plorabunt sacerdotes, ministri Domini, et dicent : Parce, Domine, parce populo tuo ; et ne des hæreditatem tuam in opprobrium, ut dominentur eis nationes. Quare dicunt in populis : Ubi est Deus eorum ?

18 Zelatus est Dominus terram suam, et pepercit populo suo.

19 Et respondit Dominus, et dixit populo suo : Ecce ego mittam vobis frumentum, et vinum, et oleum, et replebimini eis ; et non dabo vos ultra opprobrium in gentibus.

20 Et eum qui ab aquilone est procul faciam a vobis, et expellam eum in terram inviam et desertam : faciem ejus contra mare orientale, et extremum ejus ad mare novissimum : et ascendet fœtor ejus, et ascendet putredo ejus, quia superbe egit.

21 Noli timere, terra : exsulta, et lætare, quoniam magnificavit Dominus ut faceret.

22 Nolite timere, animalia regionis, quia germinaverunt speciosa deserti ; quia lignum attulit fructum suum, ficus et vinea dederunt virtutem suam.

23 Et, filii Sion, exsultate, et lætamini in Domino Deo vestro, quia dedit vobis doctorem justitiæ, et descendere faciet ad vos imbrem matutinum et serotinum, sicut in principio.

24 Et implebuntur areæ frumento, et redundabunt torcularia vino et oleo.

25 Et reddam vobis annos, quos comedit locusta, bruchus, et rubigo, et eruca : fortitudo mea magna quam misi in vos.

26 Et comedetis vescentes, et saturabimini ; et laudabitis nomen Domini Dei vestri, qui fecit mirabilia vobiscum ; et non confundetur populus meus in sempiternum.

27 Et scietis quia in medio Israël ego sum, et ego Dominus Deus vester, et non est amplius ; et non confundetur populus meus in æternum.

28 Et erit post hæc : effundam spiritum meum super omnem carnem, et prophetabunt filii vestri et filiæ vestræ : senes vestri somnia somniabunt, et juvenes vestri visiones videbunt.

29 Sed et super servos meos et ancillas in diebus illis effundam spiritum meum.

30 Et dabo prodigia in cælo et in terra, sanguinem, et ignem, et vaporem fumi.

31 Sol convertetur in tenebras, et luna in sanguinem, antequam veniat dies Domini magnus et horribilis.

32 Et erit : omnis qui invocaverit nomen Domini, salvus erit : quia in monte Sion et in Jerusalem erit salvatio, sicut dixit Dominus, et in residuis quos Dominus vocaverit.

   

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 10441

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

10441. ‘Et paeniteat Te super populo Tuo’: quod significetmisericordiam pro illis, constat ex significatione ‘paenitere’ cum de Jehovah, quod sit misereri; quod ‘paenitere’ sit misereri, est quia Jehovam nusquam paenitet, praevidet enim et providet omnia ab aeterno; paenitentia modo cadit in illum qui non scit futurum, et qui tunc animadvertit se erravisse cum contingit; usque ita dicitur in Verbo de Jehovah, quia sensus litterae 1 est ex talibus quae apparent apud hominem, nam est pro simplicissimis et pro infantibus, qui primum non ultra vadunt; hi et illi quoque sunt in maxime externis a quibus incohant, et in quae postea desinunt interiora eorum; quamobrem Verbum in littera aliter intelligendum est ab illis qui sapientiores facti sunt;

[2] se habet Verbum similiter ac homo: interiora ejus desinunt in carnem et ossa, 2 haec continent illa quae nisi 3 baseos seu fulcri locoessent, homo non subsisteret, nam non haberet ultimum in 4 quodinteriora desinerent et super quo quiescerent; similiter se habet cum Verbo: ibi ultimum erit in quod desinent interiora, ultimum illud est sensus litterae, ac interiora sunt caelestia, quae sunt sensus interni; inde nunc patet cur ex apparentia apud hominem dicatur quod Jehovam paeniteat, cum tamen Ipsum non paeniteat;

[3] 5 quod paenitere dicatur de Jehovah, constat ex pluribus locis in Verbo, ut ex sequentibus his:

apud Jeremiam,

Si fecerit malum in oculis Meis, ut non oboediat voci, paenitebit Me super bono quo dixeram benefacturum illi, 18:10:

apud eundem,

Forte audiant, et revertantur vir a via sua prava, et paeniteat Me mali quod Ego cogitans facere illis ob malitiam operum illorum, 26:3:

apud Ezechielem,

Cum consummatur ira Mea, et excandescentiam Meam quiescere facio in iis, paenitebit Me, 5:13:

apud Amos, Paenituit Jehovam, et non fiet, dixit, 7:3, 6:

apud Moschen, Judicabit Jehovah populum Suum, et super servis Suispaenitebit Ipsum, Deut. 32:36:

apud Jonam, Dixit rex 6 Ninives, Quis scit revertatur, et paenitentiaducatur Deus, ut revertatur ab ardore irae Suae, nec pereamus: ac reversi sunt a via mala sua, ideo paenituit Deum super malo quod dixerat 7 facturus illis, ut non faceret illud, 3:9, 10: in libro Geneseos, Paenituit Jehovam quod fecerit hominem in terra, et doluitIpsi ad cor Ipsius, 6:6: in libro Primo Samuelis, Paenituit Me quod regem feci Schaulem, quia avertit se a post Me, 15:11, 35;

[4] in his locis dicitur paenituisse Jehovam, cum tamen non Ipsum paenitere potest, quoniam omnia scit priusquam facit; ex quibus patet quod per ‘paenitere’ significetur Misericordia; quod Jehovam nusquam paeniteat, constat etiam ex Verbo, ut apud Moschen, Non vir Jehovah ut mentiatur, aut filius hominis ut paeniteat ipsum; num Ille dixerit, et non fecerit, aut locutus fuerit, et non stabiliverit illud? Num. 23:19: et in libro I Samuelis, Invictus Israelis non mentitur, neque ipsum paenitet, quia homo ille ut Ipsum paeniteat, 15:29.

Quod ‘paenitere’ cum de Jehovah, sit Misericordia, apud Joelem, Jehovah gratiosus et misericors, longanimis, et magnus miseratione, et Quem paenitere solet mali, 2:13:

et apud Jonam, Deus gratiosus et misericors, longanimis, et magnus benignitate, et Quem paenitet super malo, 4:2.

Poznámky pod čarou:

1. The Manuscript inserts Verbi.

2. quae

3. The Manuscript inserts ita.

4. quo

5. quod ita dicatur constat ex his

6. Ninivitorum

7. facturum

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.