Bible

 

Joel 1:9

Studie

       

9 Periit sacrificium et libatio de domo Domini ; luxerunt sacerdotes, ministri Domini.

Ze Swedenborgových děl

 

Apocalypsis Revelata # 334

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 962  
  

334. "Sicut ficus dejicit grossos suos a magno vento agitata," significat per ratiocinationes naturalis hominis separati a spirituali. - Quod dicatur quod significent, cum tamen est comparatio, est quia omnes comparationes in Verbo similiter sunt correspondentiae, et in spirituali sensu cohaerent cum re de qua agitur; similiter hic: "ficus" enim ex correspondentia significat bonum naturale hominis conjunctum cum bono spirituali ejus; hic autem in opposito sensu bonum naturale hominis separatum a bono spirituali ejus, quod non est bonum; et quia naturalis homo separatus a spirituali cognitiones boni et veri, quae per stellas significantur, per ratiocinationes pervertit, sequitur quod hoc significetur per "ficum a magno vento agitatam." Quod per "ventum" et "procellam" significetur ratiocinatio, patet a pluribus locis in Verbo; sed illa hic adducere, quia est comparatio, non opus est. Quod "ficus" significet bonum naturale hominis, est quia omnis arbor significat aliquid Ecclesiae apud hominem, ita quoque hominem quoad illud. In confirmationem sint haec:

Omnis exercitus Caeli "decidet, sicut decidit folium e vite, et sicut decidit de Ficu," (Esaias 34:4);

"Consumam eos, non uvae in vite neque Ficus in Ficu, et folium defluet," 1 (Jeremias 8:13);

"Omnia munimenta tua, ut Ficus cum primitiis, quae si commoventur, decidunt super os comedentis," (Nahum 3:12).

Praeter alibi, ut Jeremias 24:2-3, 5, 8; 2 Esajas 38:21; 3 Jeremias 29:17-18; Hoschea 2:12; 9:10; Joel 1:7, 12; Sacharias 3:10; Matthaeus 21:18-21; 24:32-33; Marcus 11:12-14, 20-24; 4 Luca 6:44; 13:6-9; in quibus locis non aliud per "ficus" intelligitur

Poznámky pod čarou:

1. defluet pro "defluent"

2. Jerem. pro "Esaj."

3. Esaj. pro "cap."

4. 12-14, 20-24 pro "12 ad 15, 19 ad 25"

  
/ 962