Bible

 

Joel 1:5

Studie

       

5 Expergiscimini, ebrii, et flete et ululate, omnes qui bibitis vinum in dulcedine, quoniam periit ab ore vestro.

Ze Swedenborgových děl

 

Apocalypsis Revelata # 507

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 962  
  

507. (Vers. 10.) "Et habitantes super terra gaudebunt super illis et laetabuntur," significat propterea jucundum affectionis cordis et animae in Ecclesia apud illos qui in sola fide quoad doctrinam et vitam erant. - Per "habitantes super terra" intelliguntur qui in Ecclesia, hic qui in Ecclesia sunt ubi sola fides; "terra" significat Ecclesiam in qua (285); per "gaudere et laetari significatur jucundum affectionis cordis et animae habere; jucundum affectionis cordis est voluntatis, ac jucundum affectionis animae est intellectus, nam in Verbo per "cor et animam" intelligitur hominis voluntas et intellectus; inde est quod dicatur "gaudere et laetari," tametsi gaudium et laetitia apparent sicut una res; sed in duobus illis est conjugium voluntatis et intellectus, quod etiam est conjugium boni et veri, quod est in omnibus et singulis Verbi, de quo in Doctrina Novae Hierosolymae de Scriptura Sacra 80-90. Inde est quod utrumque, "gaudere et laetari," seu "gaudium et laetitia," etiam pluries alibi in Verbo dicatur, ut in his:

"Ecce Gaudium et Laetitia, occidere bovem," ((Esaias 72:13 [NCBSP: Esaias 22:13];) 35:10; 51:11);

"Excisum est e Domo Dei nostri Gaudium et Laetitia," (Joel 1:16);

"Abrogabitur vox Gaudii et vox Laetitiae," (Jeremias 7:34; 25:10);

"Jejunium decimi erit in Gaudium et Laetitiam," (Sacharias 8:19);

"Laetamini in Hierosolyma, Gaudete in ea," (Esaias 66:10);

"Gaude et Laetare filia Edomi," (Threni 4:21);

"Laetabuntur Caeli, Gaudete terrae," ((Psalm. 96:11); Psalm. 68:4 (B.A. 3));

"Audire me facies 1 Gaudium et Laetitiam," (Psalm. 51:10 (B.A. 8));

"Gaudium et Laetitia invenietur in Sione," (Esaias 51:3);

"Erit Laetitia, multi super nativitate ejus Gaudebunt," (Luca 1:14);

"Cessare faciam vocem Gaudii et vocem Laetitiae, vocem Sponsi et vocem Sponsae," (Jeremias 7:34; 16:9; 25:10; 33:10-11);

"Gaudeant et Laetentur omnes quaerentes Te," (Psalm. 40:17 2 (B.A. 16)); Psalm. 70:5 (B.A. 4));

"Justi Laetabuntur et Gaudebunt in Laetitia," (Psalm. 68:4 (B.A. 3)); 3

"Laetamini in Hierosolyma, Gaudete cum ea Gaudium," (Esaias 66:10).

Poznámky pod čarou:

1. facies pro "faciet"

2. xl. pro "xi."

3. 4 pro "5"

  
/ 962  
  

Bible

 

Apocalypsis 11

Studie

   

1 Et datus est mihi calamus similis virgæ, et dictum est mihi : Surge, et metire templum Dei, et altare, et adorantes in eo :

2 atrium autem, quod est foris templum, ejice foras, et ne metiaris illud : quoniam datum est gentibus, et civitatem sanctam calcabunt mensibus quadraginta duobus :

3 et dabo duobus testibus meis, et prophetabunt diebus mille ducentis sexaginta, amicti saccis.

4 Hi sunt duæ olivæ et duo candelabra in conspectu Domini terræ stantes.

5 Et si quis voluerit eos nocere, ignis exiet de ore eorum, et devorabit inimicos eorum : et si quis voluerit eos lædere, sic oportet eum occidi.

6 Hi habent potestatem claudendi cælum, ne pluat diebus prophetiæ ipsorum : et potestatem habent super aquas convertendi eas in sanguinem, et percutere terram omni plaga quotiescumque voluerint.

7 Et cum finierint testimonium suum, bestia, quæ ascendit de abysso, faciet adversum eos bellum, et vincet illos, et occidet eos.

8 Et corpora eorum jacebunt in plateis civitatis magnæ, quæ vocatur spiritualiter Sodoma, et Ægyptus, ubi et Dominus eorum crucifixus est.

9 Et videbunt de tribubus, et populis, et linguis, et gentibus corpora eorum per tres dies et dimidium : et corpora eorum non sinent poni in monumentis :

10 et inhabitantes terram gaudebunt super illos, et jucundabuntur : et munera mittent invicem, quoniam hi duo prophetæ cruciaverunt eos, qui habitabant super terram.

11 Et post dies tres et dimidium, spiritus vitæ a Deo intravit in eos. Et steterunt super pedes suos, et timor magnus cecidit super eos qui viderunt eos.

12 Et audierunt vocem magnam de cælo, dicentem eis : Ascendite huc. Et ascenderunt in cælum in nube : et viderunt illos inimici eorum.

13 Et in illa hora factus est terræmotus magnus, et decima pars civitatis cecidit : et occisa sunt in terræmotu nomina hominum septem millia : et reliqui in timorem sunt missi, et dederunt gloriam Deo cæli.

14 secundum abiit : et ecce tertium veniet cito.

15 Et septimus angelus tuba cecinit : et factæ sunt voces magnæ in cælo dicentes : Factum est regnum hujus mundi, Domini nostri et Christi ejus, et regnabit in sæcula sæculorum. Amen.

16 Et viginti quatuor seniores, qui in conspectu Dei sedent in sedibus suis, ceciderunt in facies suas, et adoraverunt Deum, dicentes :

17 Gratias agimus tibi, Domine Deus omnipotens, qui es, et qui eras, et qui venturus es : quia accepisti virtutem tuam magnam, et regnasti.

18 Et iratæ sunt gentes, et advenit ira tua et tempus mortuorum judicari, et reddere mercedem servis tuis prophetis, et sanctis, et timentibus nomen tuum pusillis et magnis, et exterminandi eos qui corruperunt terram.

19 Et apertum est templum Dei in cælo : et visa est arca testamenti ejus in templo ejus, et facta sunt fulgura, et voces, et terræmotus, et grando magna.