Bible

 

Joel 1

Studie

1 Verbum Domini, quod factum est ad Joël, filium Phatuel.

2 Audite hoc, senes, et auribus percipite, omnes habitatores terræ : si factum est istud in diebus vestris, aut in diebus patrum vestrorum ?

3 Super hoc filiis vestris narrate, et filii vestri filiis suis, et filii eorum generationi alteræ.

4 Residuum erucæ comedit locusta, et residuum locustæ comedit bruchus, et residuum bruchi comedit rubigo.

5 Expergiscimini, ebrii, et flete et ululate, omnes qui bibitis vinum in dulcedine, quoniam periit ab ore vestro.

6 Gens enim ascendit super terram meam, fortis et innumerabilis : dentes ejus ut dentes leonis, et molares ejus ut catuli leonis.

7 Posuit vineam meam in desertum, et ficum meam decorticavit ; nudans spoliavit eam, et projecit : albi facti sunt rami ejus.

8 Plange quasi virgo accincta sacco super virum pubertatis suæ.

9 Periit sacrificium et libatio de domo Domini ; luxerunt sacerdotes, ministri Domini.

10 Depopulata est regio, luxit humus, quoniam devastatum est triticum, confusum est vinum, elanguit oleum.

11 Confusi sunt agricolæ, ululaverunt vinitores super frumento et hordeo, quia periit messis agri.

12 Vinea confusa est, et ficus elanguit ; malogranatum, et palma, et malum, et omnia ligna agri aruerunt, quia confusum est gaudium a filiis hominum.

13 Accingite vos, et plangite, sacerdotes : ululate, ministri altaris ; ingredimini, cubate in sacco, ministri Dei mei, quoniam interiit de domo Dei vestri sacrificium et libatio.

14 Sanctificate jejunium, vocate cœtum, congregate senes, omnes habitatores terræ in domum Dei vestri, et clamate ad Dominum :

15 A, a, a, diei ! quia prope est dies Domini, et quasi vastitas a potente veniet.

16 Numquid non coram oculis vestris alimenta perierunt de domo Dei nostri, lætitia et exsultatio ?

17 Computruerunt jumenta in stercore suo, demolita sunt horrea, dissipatæ sunt apothecæ, quoniam confusum est triticum.

18 Quid ingemuit animal, mugierunt greges armenti ? quia non est pascua eis ; sed et greges pecorum disperierunt.

19 Ad te, Domine, clamabo, quia ignis comedit speciosa deserti, et flamma succendit omnia ligna regionis.

20 Sed et bestiæ agri, quasi area sitiens imbrem, suspexerunt ad te, quoniam exsiccati sunt fontes aquarum, et ignis devoravit speciosa deserti.

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 9295

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

9295. Quod secundum hoc festum, quod vocatum est festum messis primitiarum operum, tum primitiarum tritici, ut et festum septimanarum, significet implantationem veri in bono, constat ex ejus institutione, de qua ita apud Moschen, Dic ad filios Israelis, Quando veneritis in terram quam Ego dans vobis, et messueritis 1 messem ejus, adferetis manipulum 2 primitiarum messis vestrae ad sacerdotem, qui motitabit manipulum coram Jehovah in beneplacitum vestri; a crastino sabbati motitabit illum sacerdos; et facietis in die illo filium agni in holocaustum, tum minham et libamen: panem vero vel spicam tostam vel virentem non comedetis usque ad diem illum hunc: deinde numerabitis vobis a crastino sabbati, a die quo attulistis manipulum motitationis, septem sabbata integra erunt, usque ad crastinum sabbati septimi numerabitis quinquaginta dies, et offeretis munus novum Jehovae; de habitationibus vestris offeretis panem motitationis, fermentatus coquetur, primitias, Jehovae; offeretis praeter panem septem agnos, unum juvencum, et duos arietes, in holocaustum, cum eorum minha et libamine 3 , Lev. 23:10-21; Deut. 16:9-12.

[2] Quid 4 singula haec significant, non nisi quam a sensu eorum interno sciri potest; in eo sensu semina quae seminantur in agro sunt vera fidei quae implantantur bono; per messem significatur maturescentia quando bona inde, nam triticum et hordeum sunt bona, et spica sive arista in qua illa sunt vera ita adjuncta bonis; manipulus est talium series et collectio, nam vera manipulatim disposita sunt; motitatio est vivificatio, vera enim non prius viva sunt apud hominem quam cum in bono sunt; sacerdos qui manipulum motitabat, hoc est, qui bona veri vivificabat, repraesentabat Dominum, nam ab Ipso omne vitae; quod hoc factum sit crastino sabbati, significabat sanctum conjunctionis boni et veri 5 ; quod prius non licuerit panem, spicam tostam, aut spicam virentem edere, significabat vitam boni et ejus appropriationem non prius 6 ; panis est bonum amoris, spica tosta est bonum charitatis, spica virens est bonum veri, et edere est appropriare; quod inde septem sabbata numerarentur usque ad festum, quod fiebat inde 7 quinquagesimo die, significabat plenariam implantationem veri in bono usque ad primum status novi; panis fermentatus qui tunc offerebatur significabat bonum tunc nondum plene purificatum; motitatio ejus significabat vivificationem; holocaustum ex agnis, juvenco, arietibus, cum minha et libaminibus, significabant cultum Domini ex illius boni quali; haec sunt quae significantur per hoc festum, et per illa quae 8 peragebantur; ex quibus patet quod secundus status liberationis a damnatione, qui erat status implantationis veri in bono, 9 significatus fuerit.

[3] Quia festum hoc vocatum est festum primitiarum messis, sciendum est quid messis in Verbo significat: ‘ager, in quo messis’, in lato sensu significat totum humanum genus, seu totum mundum, in minus lato sensu Ecclesiam, in strictiore sensu hominem Ecclesiae, et in adhuc strictiore bonum quod in homine Ecclesiae, nam hoc recipit vera fidei sicut ager semina; ex significatione ‘agri’ patet quid significat ‘messis’, quod nempe in latissimo sensu statum totius generis humani quoad receptionem boni per verum, in minus lato sensu statum Ecclesiae quoad receptionem verorum fidei in bono, in strictiore sensu statum hominis Ecclesiae 10 quoad illam receptionem, et in adhuc strictiore sensu statum boni quoad receptionem veri, ita implantationem veri in bono.

[4] Ex his constare potest quid per ‘messem’ significatur in sequentibus his locis, ut apud Matthaeum, Qui seminat bonum semen est Filius hominis; ager est mundus; semen sunt filii regni; zizania sunt filii illius mali; inimicus qui seminat illa est diabolus; messis vero 11 consummatio saeculi, messores autem sunt angeli, 13:37-39;

‘bonum semen’ sunt vera fidei a Domino, ‘Filius hominis’ est Dominus quoad vera Ecclesiae, ‘mundus, qui est ager’, est totum genus humanum, ‘filii regni, qui sunt semen’, sunt vera fidei Ecclesiae, ‘filii regni mali, qui sunt zizania’, sunt falsa fidei Ecclesiae, ‘diabolus, qui inimicus et seminat ea’, est infernum, ‘consummatio saeculi, quae messis’, est ultimus status Ecclesiae quoad receptionem verorum fidei in bono, ‘angeli, qui messores’, sunt vera a Domino; quod talia per illa Domini verba significentur, constare potest ex sensu eorum interno, de quo passim in explicationibus; ex illis 12 quoque patet quomodo Dominus 13 cum fuit in mundo, locutus est, quod nempe per significativa, ob causam ut Verbum non solum 14 esset pro mundo 15 sed etiam pro caelo:

[5] in Apocalypsi, Angelus exivit e templo clamans voce magna ei qui super nube sedebat, Mitte falcem tuam et mete, quia venit tibi hora metendi, quia arefacta est messis terrae; misit itaque sedens super nube falcem suam in terram, et demessa est terra, 14:15, 16;

‘messis’ hic quoque pro ultimo statu Ecclesiae quoad receptionem verorum fidei in bono:

apud Joelem,

Luxerunt sacerdotes ministri Jehovae, devastatus est ager, luxit terra quia devastatum est frumentum, exaruit mustum, languet oleum, pudefacti sunt agricolae, ejularunt vinitores super tritico et super hordeo, eo 16 quod perierit messis agri, 1:9-11;

describitur hic vastatio Ecclesiae quoad vera fidei et bona charitatis per talia quae sunt agri, vineae, et oliveti; ipsa Ecclesia est ‘ager’, et status ejus ultimus, qui a Domino vocatus est 17 consummatio saeculi, est ‘messis’:

[6] apud eundem,

Emittite 18 falcem, quia maturuit messis; venite, descendite, quia plenum est torcular, exundant lacus, eo quod magna malitia eorum, 4:13 [KJV 3:13];

etiam hic per ‘messem’ significatur consummatio saeculi seu ultimus status Ecclesiae devastatae:

apud Jeremiam,

Exscindite seminantem e Babele, et prehendentem falcem in tempore messis, 50:16:

apud eundum, Filia Babelis sicut area, tempus ad triturandum eam, adhuc parum cum venit tempus messis, 51:33;

‘tempus messis’ pro ultimo statu Ecclesiae ibi:

apud Esaiam,

Ejulate 19 naves Tharschischi, quia devastata est Tyrus ut non domus, nec intret quisquam; silent habitatores insulae, mercator Zidonis, transiens mare, impleverunt te, et per aquas multas semen Schichoris, messis Nili, proventus illius, ut esset mercatura gentium, 23:1-3;

[7] sancta Ecclesiae quae hic describuntur, nemo sciri potest nisi ex sensu interno; quisque scit quod sancta caeli et Ecclesiae ubivis in Verbo sint, et quod inde Verbum 20 sanctum sit; in sensu litterae tibi agitur de mercatura Tyri et Zidonis, quae non sancta sunt absque sensu interiore sancto; quid autem in hoc 21 sensu significant, patet si 22 evolvuntur; ‘naves Tharschischi’ sunt doctrinalia veri et boni, ‘Tyrus et Zidon’ sunt cognitiones boni et veri, 2324 non domus ut non intret quisquam’ est quod non amplius bonum cui verum implantari possit, habitatores insulae qui silent 25 sunt bona remotiora 26 , ‘semen Schichoris’ est verum scientificum, ‘messis Nili, proventus illius’ est inde bonum extra Ecclesiam.

Poznámky pod čarou:

1. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

2. The Manuscript inserts primulum, in the First Latin Edition and in the Second Latin Edition.

3. libaminibus

4. Quod, in the First Latin Edition and in the Second Latin Edition

5. veri et boni

6. The Manuscript places this after boni but deleted.

7. abinde

8. tunc

9. The Manuscript inserts per hoc festum et per illa quae tunc fiebant, .

10. The Manuscript inserts in particulari.

11. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

12. his

13. The Manuscript inserts in Verbo etiam Ipse.

14. modo

15. genere humano seu mundo but deleted seu mundo

16. et, in the First Latin Edition and in the Second Latin Edition

17. per agrum, ultimus ejus status qui a Domino vocatur

18. Immittite, in the First Latin Edition and in the Second Latin Edition

19. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

20. The following two (or in some cases more) words are transposed in the Manuscript.

21. eo

22. cum

23. The Manuscript inserts ibi.

24. The following word or phrase appears in the first edition but not in the Manuscript.

25. The Manuscript deletes qui silent, and inserts quae silent.

26. The Manuscript inserts et quae externi hominis.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.