Bible

 

Joel 1

Studie

1 Verbum Domini, quod factum est ad Joël, filium Phatuel.

2 Audite hoc, senes, et auribus percipite, omnes habitatores terræ : si factum est istud in diebus vestris, aut in diebus patrum vestrorum ?

3 Super hoc filiis vestris narrate, et filii vestri filiis suis, et filii eorum generationi alteræ.

4 Residuum erucæ comedit locusta, et residuum locustæ comedit bruchus, et residuum bruchi comedit rubigo.

5 Expergiscimini, ebrii, et flete et ululate, omnes qui bibitis vinum in dulcedine, quoniam periit ab ore vestro.

6 Gens enim ascendit super terram meam, fortis et innumerabilis : dentes ejus ut dentes leonis, et molares ejus ut catuli leonis.

7 Posuit vineam meam in desertum, et ficum meam decorticavit ; nudans spoliavit eam, et projecit : albi facti sunt rami ejus.

8 Plange quasi virgo accincta sacco super virum pubertatis suæ.

9 Periit sacrificium et libatio de domo Domini ; luxerunt sacerdotes, ministri Domini.

10 Depopulata est regio, luxit humus, quoniam devastatum est triticum, confusum est vinum, elanguit oleum.

11 Confusi sunt agricolæ, ululaverunt vinitores super frumento et hordeo, quia periit messis agri.

12 Vinea confusa est, et ficus elanguit ; malogranatum, et palma, et malum, et omnia ligna agri aruerunt, quia confusum est gaudium a filiis hominum.

13 Accingite vos, et plangite, sacerdotes : ululate, ministri altaris ; ingredimini, cubate in sacco, ministri Dei mei, quoniam interiit de domo Dei vestri sacrificium et libatio.

14 Sanctificate jejunium, vocate cœtum, congregate senes, omnes habitatores terræ in domum Dei vestri, et clamate ad Dominum :

15 A, a, a, diei ! quia prope est dies Domini, et quasi vastitas a potente veniet.

16 Numquid non coram oculis vestris alimenta perierunt de domo Dei nostri, lætitia et exsultatio ?

17 Computruerunt jumenta in stercore suo, demolita sunt horrea, dissipatæ sunt apothecæ, quoniam confusum est triticum.

18 Quid ingemuit animal, mugierunt greges armenti ? quia non est pascua eis ; sed et greges pecorum disperierunt.

19 Ad te, Domine, clamabo, quia ignis comedit speciosa deserti, et flamma succendit omnia ligna regionis.

20 Sed et bestiæ agri, quasi area sitiens imbrem, suspexerunt ad te, quoniam exsiccati sunt fontes aquarum, et ignis devoravit speciosa deserti.

Ze Swedenborgových děl

 

Apocalypsis Explicata # 638

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 1232  
  

638. [Vers. 4.] "Hi sunt duae oleae, et duo candelabra." - Quod significet bonum amoris in Dominum, et charitatis erga proximum, ac verum doctrinae et fidei, ex quibus caelum et ecclesia, constat ex significatione "oliveti", "oleae" et "olivae", quod sit in lato sensu regnum caeleste Domini, et inde ecclesia caelestis; quae ab aliis ecclesiis distinguitur in eo, quod illi a quibus illa ecclesia existit sint in amore in Dominum et in amore erga proximum; inde est quod per "oleam" et "olivam" uterque ille amor, seu bonum utriusque amoris, significetur; (quod "olea" et "oliva" illam ecclesiam, seu illa bona ecclesiae, significet, constabit ex sequentibus): et ex significatione "candelabri", quod in lato sensu sit regnum spirituale Domini, et inde ecclesia spiritualis; et quia principale illius ecclesiae est verum doctrinae et verum fidei, ideo etiam haec per "candelabra" significantur. (Quod illa per "candelabrum" in sensu spirituali intelligantur, videatur supra, n. 62.)

[2] Quod dicatur quod "duo testes sint duae oleae et duo candelabra", quae tamen sunt quatuor, est quia "duo" significant conjunctionem et inde unum; sunt enim duo quae faciunt unum, nempe bonum et verum; bonum non est bonum nisi ex vero, et verum non est verum nisi ex bono; quare cum duo illa faciunt unum, tunc primum sunt et existunt; haec conjunctio in unum vocatur conjugium caeleste, et ex illo conjugio est caelum et ecclesia; simile est cum bono caelesti quod per "duas oleas" significatur, et cum bono spirituali quod per "duo candelabra"; nam bonum in caelesti regno Domini est bonum amoris in Dominum, ac verum illius boni vocatur bonum amoris erga fratrem et socium; ac bonum in regno spirituali Domini est bonum charitatis erga proximum, ac verum illius boni vocatur bonum fidei; sed de his aegre potest justa idea haberi, nisi sciatur quale boni caelestis, et quale boni spiritualis, et quae differentia intercedit: ex his constare potest unde est quod "duo testes" dicantur "duae oleae et duo candelabra."

(Quod "duo" significent conjunctionem in unum, seu conjugium caeleste, videatur supra n. 532, fin. )

[3] Quod "olea" significet ecclesiam caelestem, est quia per "arbores" in genere significantur perceptiones et cognitiones, et omnis ecclesia est ecclesia ex cognitionibus veri et boni, et secundum perceptionem illarum; et quia "oleum" significat bonum amoris (videatur supra, n. 375 [a, d, e]), ideo "olivetum" ac "olea" significat ecclesiam, in qua id bonum regnat. Sunt tres arbores quae principaliter ecclesiam significant, nempe "olea", "vitis", et "ficus"; "olea" ecclesiam caelestem, "vitis" ecclesiam spiritualem, et "ficus" ecclesiam externam caelestem et spiritualem.

[4] Quod talia, quae descripta sunt, per "duas oleas" et per "duo candelabra" significentur, quisque potest videre et concludere ex eo, quod illa dicantur "testes", proinde quae testantur de Domino, hoc est, agnoscunt et confitentur Ipsum; tum quod in sequentibus de illis dicatur quod "bestia occiderit illos", et quod postea "spiritus vitae a Deo intraverit in illos"; hoc non dici potest de oleis et de candelabris, nisi "oleae" et "candelabra" significent talia quae sunt apud angelos caeli et apud homines ecclesiae a Domino, quae testantur de Domino, seu faciunt ut angeli et homines testentur de Ipso; nam angeli et homines non ex se testari de Domino possunt, sed bonum et verum quae apud illos sunt ex Domino, hoc est, Ipse Dominus ex suo bono et vero quae apud illos.

[5] In Verbo multis in locis nominantur horti et silvae, tum oliveta, et vineae, ut et arbores plurium generum, prout "olea", "vitis", "ficus", "cedrus", "populus", "quercus"; sed nemo hactenus novit quod singula illa aliquid spirituale, quod est caeli et ecclesiae, significent, praeter quod "vinea" significet ecclesiam; sed usque non modo "vinea significat ecclesiam, sed etiam "olivetum", tum "silva cedri" seu "Libanus"; immo etiam arbores, sicut "olea", "vitis", " ficus", "cedrus"; et quia significant ecclesiam, ac spiritualia quae sunt ecclesiae, ideo toties in Verbo nominantur.

[6] Quod hortos et silvas attinet; "horti" seu "paradisi" in specie significant intelligentiam et sapientiam quae sunt hominibus ecclesiae; ac "silvae" seu "nemora" significant intelligentiam naturalis hominis, quae in se spectata est scientia, inserviens intelligentiae spiritualis hominis; "olivetum" autem et "vinea" significant ecclesiam, "olivetum" ecclesiam caelestem, seu ecclesiam quae in bono amoris in Dominum est, et "vinea" ecclesiam spiritualem, seu ecclesiam quae in bono charitatis erga proximum est, et inde in veris fidei; "olea" et "vitis" etiam similia significant, et hoc ex causa quia "oleum" significat bonum amoris in Dominum, ac "vinum" bonum charitatis erga proximum ac bonum fidei; "ficus" autem significat ecclesiam utramque tam caelestem quam spiritualem, sed externam. Quod talia significentur per illa, est ex repraesentativis in mundo spirituali, proinde ex correspondentia; nam in caelo intimo, ubi est regnum caeleste Domini, et amor in Ipsum regnat, oliveta et ficus faciunt illorum paradisos et silvas; at in caelo secundo faciunt vineae, et plura genera arborum fructiferarum; similiter in caelo ultimo, sed cum differentia quod in hoc caelo arbores non tam nobiles sint. Quod in caelis talia existant, est causa, quia correspondent sapientiae, intelligentiae, amori, charitati et fidei angelorum qui in illis caelis sunt. Ex his nunc constare potest unde est quod "testes" dicantur "oleae"; nempe, quia per "oleas" intelliguntur omnes qui ecclesiam caelestem Domini constituunt, hoc est, qui in bono amoris in Dominum sunt, et in bono amoris erga fratrem et socium.

[7] Quod talia per "oliveta", "oleas" et "olivas" in Verbo significentur, constare potest ex sequentibus locis:

- Apud Sachariam,

"Duae oleae juxta" candelabrum, "una a dextra lecythi et altera juxta sinistram ejus;.... et duae baccae olivarum, .... hi duo filii oleae stantes juxta Dominum totius terrae" (4:3, 11, 12, 14):

agitur ibi de fundatione Domus seu Templi a Serubbabele, et per "Domum" seu "Templum" significatur ecclesia; quare visum est prophetae candelabrum, et juxta illud duae oleae, similiter paene ut hic Johanni in Apocalypsi; et per "duas oleas" et "baccas olivas" significantur bona caelestia, quae sunt amoris in Dominum, et amoris erga fratrem et socium; hoc bonum significatur per "oleam" visam "juxta sinistram lecythi", et illud bonum per "oleam ad dextram ejus": vera hujus boni intelliguntur per "filios oleae stantes juxta Dominum totius terrae"; "stare juxta Ipsum" significat esse et existere ab Ipso.

[8] Quoniam "oleae" significabant illa bona, ideo

Cherubi in medio Domus seu Templi facti sunt ex ligno olei, similiter fores ad adytum, et postes (1 Regnum 6:23-33);

"cherubi" enim, ut et "fores" ac "postes" ad adytum Templi, significabant custodiam, ne aditus sit ad Dominum nisi quam per bonum amoris; ac "adytum" significabat ubi Dominus; et "lignum olei" bonum amoris, quia "olivetum", "olea" et "oliva" significabant caelestia quae sunt amoris.

[9] Quia "olivetum" et "olea" significabant ecclesiam, quae in amore in Dominum est, inde

Oleum sanctitatis, quo ungebantur omnia sancta ecclesiae, factum est ex oleo olivae, et aromatibus ei admixtis (Exodus 30:23, 24);

nam omnia ecclesiae, quantum ex amore in Dominum ducunt, tantum sancta Divina sunt; inde per id oleum inducebatur repraesentativum Domini ac caeli et ecclesiae. (Videatur explicatio super illa in Arcanis Caelestibus.)

[10] Pariter,

Oleum olivae purum tusum erat pro luminari in Tentorio conventus, quod singulis vesperis accendebatur (Exodus 27:20; Leviticus 24:2):

per "luminare" illud seu per "candelabrum" ibi significabatur ecclesia spiritualis Domini, et per "ignem accensum in lucernis "significabatur amor spiritualis qui est amor erga proximum; similiter per "oleum olivae purum tusum" ex quo ignis (de qua re etiam videantur Arcana Caelestia ad illum locum).

[11] Quod "olea" et "oliva" significet bonum amoris, etiam a sequentibus locis constat:

- Apud Hoscheam,

"Ero sicut ros Israeli; efflorebit sicut lilium, et infiget radices suas, sicut Libanon; ibunt rami ejus, et erit sicut olivae honor ejus, et odor illi sicut Libani" (14:6, 7):

haec de ecclesia spirituali, quae significatur per "Israelem": "esse illi sicut ros" significat ejus existentiam et renascentiam spiritualem: primus status renascentiae seu regenerationis ejus significatur per quod "efflorebit sicut lilium"; "lilium" significat efflorescentiam quae praecedit fructum; secundus status regenerationis significatur per quod "infiget radices suas", qui status est ejus existentiae in naturali, nam ibi figuntur radices; tertius status significatur per quod "ibunt rami ejus", per quos significatur multiplicatio veri scientifici et cognitionum: 1 quintus status, qui est status fructificationis, significatur per quod "erit sicut olivae honor ejus"; "oliva" significat bonum amoris, et "honor" praedicatur de illo; (quod "honor" praedicetur de bono amoris, videatur supra, n. 288, 345): et 2 sextus status, qui est status intelligentiae et sapientiae, significatur per quod "odor ejus illi sicut Libani"; "odor" significat perceptionem, ac "Libanus" rationalitatem, ex quibus intelligentia et sapientia.

[12] Apud Davidem,

"Ego sicut olea virens in domo Dei, confido in misericordia Dei in saeculum et aeternum" (Psalmuss 52:10 [B.A. 8]):

dicitur "sicut olea virens in domo Dei", quia per "oleam virentem" significatur bonum amoris nascens per verum Verbi, et per "domum Dei" significatur ecclesia.

[13] Apud eundem,

Uxor tua sicut vitis fructifera in lateribus domus tuae, filii tui sicut plantae olearum circumcirca mensas tuas;. . sic benedicetur viro timenti Jehovam" ( 3 Ps. 128:3, 4):

per haec in naturali sensu, qui est sensus litterae, intelliguntur uxor et filii, ac jucunditates ex conjugio et prolificatione; sed in sensu interno, qui est sensus spiritus Verbi, per "uxorem" significatur affectio veri, ac per "filios" ipsa vera inde nascentia; nam omne verum, cui inest vita, nascitur ex affectione veri: et quia per "uxorem" significatur illa affectio, comparatur illa viti fructiferae, quia per "vitem" significatur ecclesia, et per "vitem fructiferam" ecclesia quoad affectionem veri: per "domum" significatur mens spiritualis et per "latera" ejus significantur omnia quae in naturali homine: per "filios" significantur vera quae ex affectione illa spirituali nascuntur; haec comparantur "plantis olearum", quia per vera producuntur bona amoris et charitatis, quae sunt "olivae"; per "circumcirca mensas" significantur jucunditates ex appropriatione et nutritione spirituali.

[14] Apud Mosen,

"Fiet, cum introduxerit te Jehovah Deus tuus in terram, .... dabit tibi urbes magnas et bonas quas non aedificasti, et domos plenas omni bono quas non implevisti, et cisternas excisas quas non excidisti, vineas et oliveta quae non plantasti" (Deuteronomius 6:10, 11):

per haec verba prorsus aliud intelligitur in sensu spirituali quam in sensu historico; nam in sensu spirituali per "terram Canaanem", in quam introducendi erant, significatur ecclesia; quare per "urbes", "domos", "cisternas", "vineas" et "oliveta" significantur talia quae sunt ecclesiae; per "urbes magnas et bonas" significantur doctrinalia quae docent bona amoris et charitatis; per "domos plenas omni bono" significantur omnia quae sapientiae sunt; per "cisternas excisas" significantur omnia intelligentiae in naturali homine, quae sunt cognitiones et scientiae; per "vineas et oliveta" significantur omnia ecclesiae quoad vera et bona.

[15] Narratur de Noacho

Quod ex arca emiserit columbam, quae reversa ad illum circa tempus vesperae, ferens folium olivae decerptum in ore, et quod inde cognoverit quod diminutae essent aquae (Genesis 8:10, 11):

per haec in sensu spirituali describitur regeneratio hominis ecclesiae, quae per "Noachum et ejus filios" significatur; hic per "columbam" denuo emissam, status successivus secundus, qui est quando bonum spirituale per vera, remotis falsis, incipit existere; per "folium" enim significatur verum, et per "olivam" bonum inde nascens, et per "aquas" significantur falsa. (Sed haec videantur plenius explicata in Arcanis Caelestibus, n. 870-892.)

[16] Apud Sachariam,

Stabunt pedes Ipsius in die illo super Monte Olivarum, qui ante facies Hierosolymae ab oriente; et diffindetur Mons Olivarum, et pars ejus versus ortum et versus mare valle magna valde; et recedet pars montis versus septentrionem, parsque ejus versus meridiem" (14:4):

quid haec significant, supra (n. 405 [d]) explicatum est, et ostensum quod per "Montem Olivarum" significetur Divinus Amor: Mons enim Olivarum erat ab oriente Hierosolymae, et "Hierosolyma" significabat ecclesiam quoad doctrinam; et omnis ecclesia, et omne doctrinae verum, illustratur et lucem recipit a Domino in oriente; et oriens in caelo est ubi Dominus apparet ut Sol; et quia "sol" significat Divinum Amorem, ideo "oriens", ac "Mons Olivarum" qui ab oriente Hierosolymae erat, eundem significat. Quoniam ille mons significabat, ut dictum est, Divinum Domini Amorem, ideo Dominus super illo monte ordinarie commoratus est; secundum Evangelistas,

Quod Jesus esset "diebus in Templo docens, noctibus vero egrediens pernoctaret in Monte, qui dicitur Olivarum" (Luca 21:37; 22:39; Johannes 8:1);

Quod super eo locutus sit cum discipulis de ultimo judicio (Matthaeus 24:3, seq.; Marcus 13:3, seq.);

Et quod inde iverit Hierosolymam et passus: praeter plura (Matthaeus 21:1; 26:30; Marcus 11:1; cap. 4 14:26; Luca 19:29, 37; 21:37; 22:39; Johannes 8:1):

haec omnia ex causa quia "Mons Olivarum" significabat Divinum Amorem; ac significativa, quia erant repraesentativa caeli et ecclesiae, quae eo tempore conjunxerunt Dominum cum caelo et mundo. Etiam angeli intimi seu tertii caeli habitant in oriente super montibus, ubi oliveta prae ceteris; arboribus florent.

[17] Apud Jeremiam,

"Oleam virentem, pulchram fructu formae, vocavit Jehovah nomen tuum; ad vocem tumultus magni succendit ignem super ea, ac confregerunt propagines ejus; nam Jehovah Zebaoth, qui plantavit te, locutus est contra te malum, propter malitiam domus Israelis et domus Jehudae" (11:16, 17):

hic domus Jehudae et Israelis vocatur "olea virens, pulchra fructu formae", quia per "oleam" et ejus "fructum" significatur bonum amoris, et per "virens" et "pulchram forma" significatur verum illius boni, ex quo intelligentia: nam per "domum Jehudae" significatur ecclesia quoad bonum amoris, et per "domum Israelis" ecclesia quoad verum illius boni; per "vocare nomen" significatur quale ejus: interitus et vastatio illius ecclesiae per amorem mali describitur per quod "Jehovah succenderit ignem super ea, et confregerit propagines ejus"; per "ignem" significatur amor mali, et per "propagines" significantur vera, quae "confringi" dicuntur quando ex amore illo pereunt. Tribuitur hoc Jehovae ex apparentia quod omne malum 5 poenae videatur sicut ex Deo, quia omnipotens est et non avertit; non scientes quod avertere malum poenae sit contra ordinem; nam si averteretur, cresceret malum usque dum non amplius aliquod bonum superesset.

[18] Apud Esaiam,

"Sic erit in medio terrae, in medio populorum, sicut strictura oleae, sicut racemationes quando consummata est vindemia" (24:13):

haec etiam de vastatione ecclesiae quoad bonum caeleste et quoad bonum spirituale; bonum caeleste est bonum amoris in Dominum, et bonum spirituale est in sua essentia verum ex illo bono; bonum caeleste significatur per "oleam", et bonum spirituale quod est verum ex bono caelesti significatur per "vindemiam"; vastatio significatur per "stricturam" et "racemationes" post consummationem.

[19] Apud Mosen,

"Vineas plantabis et coles, sed vinum non bibes quia comedet illud vermis: oleae erunt tibi in omni termino tuo, sed oleo non unges te, quia excutietur olea tua" (Deuteronomius 28:39, 40);

per "vineam" significatur ecclesia spiritualis, et per "oleam" ecclesia caelestis; inde per "vineam" etiam significatur verum ecclesiae, et per "oleam" bonum ejus; quare per "vineam plantare et colere et non bibere vinum" significatur quod tametsi ecclesia instauratur et vera doctrinae docentur, usque vera non afficient et perficient; "vinum" significat verum doctrinae: "quia comedet illud vermis" significat quod falsa destruent: "oleae erunt tibi in omni termino tuo" significat quod bona amoris a Domino per Verbum et per praedicationes ex Verbo erunt in universa ecclesia; "oleo non ungi" significat non usque frui aliquo bono et inde gaudio; "excutietur olea tua" significat quod id bonum periturum: haec de maledictione, si dii alii colerentur, et si statuta et judicia non custodirentur.

[20] Apud Micham,

"Tu calcabis olivam, sed non unges te oleo; et mustum, sed non bibes vinum" (6:15);

apud Amos,

"Percussi..uredine et rubigine plurimos hortos vestros, et vineas vestras et ficus vestras, et oleas vestras comedit eruca, nec tamen reversi estis ad Me" (4:9):

per "hortos" significantur illa quae intelligentiae spiritualis sunt; per "uredinem et rubiginem" significatur malum et falsum in extremis, seu ex sensuali corporeo; per "vineas" significantur vera spiritualia seu interiora ecclesiae, per "ficus" bona et vera exteriora quae etiam vocantur moralia, per "oleas" autem bona ecclesiae, et per "erucam" significatur falsum destruens bonum.

[21] Apud Habakuk,

"Ficus non florebit, nec proventus in vitibus, mentietur opus olivetum, et ager non faciet cibum" (3:17):

per "ficus" etiam hic significantur externa ecclesiae, per "vites" interna ejus, per "olivetum" bona ejus, et per "agrum" ipsa ecclesia apud hominem.

[22] In Libro Primo Samuelis,

Rex "agros vestros, et vineas vestras, et oliveta vestra..sumet et dabit servis suis" (8:14):

etiam hic per "agros", "vineas" et "oliveta", similia significantur: agitur ibi de Jure Regis, per quod ibi intelligitur et describitur dominium naturalis hominis super spiritualem; quod nempe destruet omnia vera et bona ecclesiae, et illa servire faciet naturali homini, proinde malis et falsis.

[23] In Libro Judicum,

Jotham dixit ad cives Schechemi, qui regem fecerunt Abimelechum, "Iverunt arbores ad ungendum super se regem, et dixerunt oleae, Regna tu super nos; sed dixit eis olea, Num cessare faciam pinguedinem meam, quam in me honorant Deus et homines, et ibo ad movendum me super arbores? Et dixerunt arbores ad ficum, Ito tu, regnato super nos; sed dixit ad illas ficus, Num cessare faciam dulcedinem meam, et proventum meum bonum, et ibo ad movendum me super arbores? Tum dixerunt arbores ad vitem, Ito tu, regnato super nos; sed dixit illis vitis, Num cessare faciam mustum meum laetificans Deum et homines, et ibo ad movendum me super arbores? Et dixerunt omnes arbores ad rhamnum, Ito tu, regnato super nos; et dixit rhamnus ad arbores, Si in veritate vos ungentes me in regem super vos, venite et confidite in umbra mea; si vero non, exeat 6 ira ex rhamno et comedat cedros Libani" (9:7-16):

per haec Jothamis verba significatur quod cives Schechemi non vellent quod bonum caeleste, quod est "olea", non verum illius boni, quod est "vitis", nec bonum morale, quod est bonum caeleste et spirituale externum, quod est "ficus", regnarent super illos; sed malum falsi apparens illis sicut bonum, quod est "rhamnus": ignis ex hoc est malum concupiscentiae: "cedri Libani" sunt rationalia quae ex veris. Ex locis supra allatis videri potest quod "olea" et "vinea" in plerisque simul nominentur, quod factum est propter conjugium boni et veri in singulis Verbi; nam per "oleam" ac "oleum" significatur bonum ecclesiae, et per "vineam" ac "vinum" verum illius boni.

(Quod "oleum" significet bonum amoris, et jucundum caeli inde, videatur supra, n. 375; et quod "vinum" bonum charitatis et verum fidei, n. 376.)

Poznámky pod čarou:

1. The editors made a correction or note here.
2. The editors made a correction or note here.
3. The editors made a correction or note here.
4. The editors made a correction or note here.
5. The editors made a correction or note here.
6. The editors made a correction or note here.

  
/ 1232  
  

Ze Swedenborgových děl

 

Apocalypsis Explicata # 532

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 1232  
  

532. Quoniam omnes numeri in Verbo significant res et status, et numeri compositi significationes suas trahunt a numeris simplicibus a quibus compoSiti sunt, ac numeri simplices sunt imprimis duo, tria, quinque, septem, interest ostendere quid illi numeri in Verbo significant; hic quid "tria", quia dicitur "Vae, vae, vae ex vocibus tubae trium angelorum qui futuri clangere." (Quod omnes numeri in Verbo aliquid rei et status significent, videatur supra, n. 203, 429; et quod numeri majores et congregati simile significent cum simplicibus ex quibus per multiplicationem exsurgunt, et quod numeri simplices sint "duo", "tria", "quinque", "Septem", etiam supra, n. 430 [a] .)

[2] Quod "tria" in Verbo significent plenum et completum, et inde integram periodum, majorem aut minorem, a principio ad finem, constare potest ex sequentibus: Apud Esaiaim,

"Intra tres annos, quales anni mercenarii, evilescet gloria Moabi in omni multitudine magna; residuum autem minus pusillo, non validum" (16:14);

per "Moabum" intelliguntur qui in falsis ex malo sunt; per "gloriam ejus" et per "multitudinem magnam ejus" intelliguntur illa falsa: per "tres annos", intra quos evilescet gloria ejus, significatur completum et consummatum; quare dicitur quod "tunc residuum esset minus pusillo", per quod significatur quod non amplius; "tres anni" dicuntur, et per illos intelligitur consummatum, ita a principio ad finem. Sciendum est quod simile significetur per "tres annos" quod per "tres menses", per "tres septimanas", "tres dies", perque "tres horas"; quoniam "tempora" in sensu spirituali significant status, et "tria tempora", sive majora sive minora sint, statum plenum.

[3] Apud eundem,

"Sicut ivit servus meus Esaias nudus et discalceatus tres annos, signum et prodigium super Aegypto et super Kuscho, sic ducet rex Aschuris captivitatem Aegypti, et turbam deportandam Kuschi, pueros et senes, nudum et discalceatum" (20:3, 4):

per "Aegyptum" et per "Kuschum" non intelligitur Aegyptus et Kusch, sed per "Aegyptum" intelligitur externum seu naturale quoad scientificum, et per "Kuschum" externum seu naturale quoad cultum; quae cum absque interno spirituali sunt, etiam absque vero et bono sunt; nam omne verum et omne bonum quod est naturali seu externo homini est ex influxu per spiritualem hominem a Domino; et cum absque vero et bono, est naturalis seu externus homo quoad illa quae ibi sicut homo "nudus et discalceatus": quod erunt modo ratiocinia ex falsis, et quod illa destruent, significatur per quod "rex Aschuris ducet captivitatem Aegypti, et turbam deportandam Kuschi, nudum et discalceatum": quod peritura sit omnis innocentia et omnis sapientia, significatur per "pueros et senes", quos "rex Aschuris abducet": destructio eorum totalis et plenaria repraesentabatur per prophetam, quod "iverit tres annos nudus et discalceatus"; "tres anni" significant integram periodum a principio ad finem, proinde totalem destructionem.

[4] Apud Hoscheam,

Jehovah "vivificabit post biduum, die tertio eriget nos" (6:2):

per "vivificare post biduum, et die tertio erigere", significatur reformare et restaurare ecclesiam; "die tertio" significat plenam reformationem et restaurationem, quare dicitur quod tunc "eriget"; quod nec biduum nec dies tertius intelligatur, constat.

[5] Quoniam numerus ternarius significabat completum usque ad finem, ideo is numerus in Ecclesia Repraesentativa receptus est, et adhibitus quo ties tale repraesentaretur, ut constare potest ex his in Verbo:

Quod irent iter trium dierum, et sacrificarent (Exodus 3:18; 5:3);

Quod mense tertio post exitum ex Aegypto venerint ad montem Sinai (Exod 19:1);

Quod mandatum ut parati essent ad diem tertium, quia die tertio descenderet Jehovah super Montem Sinai (Exodus 19:11, 15, 16, 18);

Quod tribus diebus factae sint tenebrae in terra Aegypti (Exodus 10:22, 23);

Quod tribus annis essent fructus arboris plantatae in terra Canaane praeputiati (Leviticus 19:23-25);

Quod ex carne sacrificii nihil relinqueretur ad diem tertium (Leviticus 7:16-18; 19:6, 7);

Quod super immundum spargeretur aqua separationis die tertio et die septimo (Numeri 19:11 ad finem);

Quod qui tetigerunt occisum, mundarentur die tertio et die septimo (Numeri 31:19-25);

Quod Josua mandaverit populo, ut intra tres dies transirent Jordanem (Joshua 1:11 cap. 3:2);

Quod Jehovah ter vocaverit Samuelem, et ter Samuel cucurrerit ad Eli, et quod tertia vice intellexerit Eli quod Jehovah vocaverit Samuelem (1 Samuelis 3:1-8);

Quod Jonathan diceret ad Davidem quod occultaret se in agro ad vesperam tertiam: et quod postea Jonathan ad latus lapidis jacularetur tres sagittas; et quod post illud David se incurvaverit tribus vicibus ad terram coram Jonathane (1 Samuelis 20:5, 12, 19, 20, 35, 36, 41);

Quod tria proposita sint Davidi, ut ex illis unum eligeret, ut quod ventura fames septem annis, vel quod fugiturus pro hostibus tribus mensibus, vel quod futura pestis in terra tribus diebus (2 Samuelis 24:11-13);

Quod Elias se mensus super filium viduae tribus vicibus (1 Regnum 17:21);

Quod Elias dixerit ut funderent aquam super holocaustum et super ligna tribus vicibus, et tribus vicibus fuderunt (1 Regnum 18:34);

Quod Jonas fuerit in ventre ceti tribus diebus et tribus noctibus (Jonas 2:1 [B.A. 1:17] ; Matthaeus 12:40 1 );

Quod Daniel lugens fuerit tribus septimanis (Daniel 10:2-4);

Quod annus tertius esset annus decimarum (Deuteronomius 26:12);

Quod Dominus locutus de homine qui plantavit vineam, quod miserit tribus vicibus servos, et postea Filium (Marcus 12:2, 4-6; Luca 20:12, 13);

Quod Dominus dixerit ad Petrum, quod antequam gallus bis caneret ter abnegaturus Ipsum (Matthaeus 26:34, 69 ad fin. ; Luca 22:34, 57-61; Johannes 13:38);

Quod Dominus ter dixerit Petro, Amasne Me? et "Pasce agnos meos et oves meas"; et quod tertia vice Petrus contristatus sit (Joh. 20 2 15-17);

Quod Dominus dixerit quod "regnum caelorum simile sit fermento, quod accipiens mulier abscondidit in satis tribus, donec fermentaretur totum" (Matthaeus 13:33; Luca 13:21);

Quod Dominus dixerit, "sanationes perficio hodie et cras, et tertio die 3 consummor" (Luca 13:32, 33);

Quod Dominus dixerit quod erit in corde terrae tribus diebus et tribus noctibus (Matthaeus 12:40);

Quod dixerit quod tertio die resurgeret (Matthaeus 16:21; 17:22, 23; 20:18, 19; Luca 18:32 [, 33] ; 24:46);

Quod dixerit quod dissolveret Templum Dei, et per tres dies aedificaret (Matth. 26 4 61; 40: Johannes 2:19, 20);

Quod Jesus in Gethsemane tribus vicibus oraverit (Matthaeus 26:39, 42, 44);

Quod Jesus hora tertia crucifigeretur (Marcus 15:25);

Quod tunc tenebrae factae sint super universam terram tribus horis, ab hora sexta ad nonam, et quod tunc dixerit "Consummatum est", et exspiraverit (Matthaeus 27:45; Marc. 15 [33,] 37; Johannes 19:30);

Quod Dominus die tertio resurrexerit (Matthaeus 28:1; Marcus 16:2; Luca 24:1; Johannes 20:1).

[6] Ex his constare potest quod numerus ternarius significaverit consummatum seu completum ad finem, proinde integram periodum majorem aut minorem, a principio ad finem. Ex illo numero simplici trahunt plures numeri compositi suas significationes, prout 6, 9, 12, 60, 72, qui ex eo significant omnia vera et bona in complexu; similiter numeri 30, 300, 3000; quoniam numeri compositi trahunt suas significationes ex numeris simplicibus ex quibus compositi sunt, ut supra in hoc articulo dictum est. Praeterea sciendum est quod numerus ternarius seu "tria" in Verbo praedicentur de veris, at "duo" et "quatuor" de bonis: causa est quia "duo" et "quatuor" significant conjunctionem, "tria" autem plenitudinem; et conjunctio spiritualis est amor, et omne bonum est amoris, et plenitudo spiritualis formatur per vera. Qui non scit quod omnes numeri in Verbo significent, non aliter cogitat et credit, quam ubi "duo et tres" ac "tres et quatuor" in Verbo dicuntur, [quod] intelligantur duo et tres, aut pauci, ac non omnes qui in bono et vero sunt, ut in sequentibus locis:

[7] Apud Esaiam,

"Relinquentur in eo racemationes sicut in decussione oleae duae tres baccae in capite rami; quatuor quinque in ramis fructiferae" (17:6):

agitur ibi de vastatione ecclesiae, et dicitur hoc de residuis paucis qui in bono et vero sunt; comparatio fit cum decussione oleae, quia per "oleam" significatur ecclesia quoad bonum amoris, et per "ramos" vera inde: "duae tres" significant paucos qui in bono et inde veris sunt, "duo" bonum et "tres" vera; et "quatuor quinque" significant paucos qui in bono, "quatuor" illos qui in bono et "quinque" paucos: et quia "quatuor quinque" significant paucos qui in bono, ideo dicitur, "quatuor quinque in ramis fructiferae"; "olea fructifera" significat illos in ecclesia qui in bono quoad vitam. Quia haec significantur per illos numeros, ideo dicitur "duae tres", et "quatuor quinque", et non duae et tres, ac quatuor et quinque.

[8] Apud Amos,

"Vagatae sunt duae tres urbes ad urbem unam ad bibendum aquas, nec tamen satiatae sunt" (4:8):

agitur ibi de defectu veri in fine ecclesiae; quod tunc illi qui desiderant verum ex affectione Spirituali non inventuri aliquod verum in doctrinis ubicunque inquirunt; ideo dicitur, quod "vagarentur duae tres urbes ad urbem unam ad bibendum aquas, nec tamen satiarentur"; per "duas tres urbes" significantur qui in affectione veri sunt ex bono; per "urbem " significatur verum doctrinae; per "haurire aquas " significatur ad discendum vera; per "vagari" significatur inquirere; et per "non satiari" significatur non invenire verum quod in se verum est: "duae tres urbes" dicuntur quia per "duas tres" significantur illi qui in bono et inde veris sunt.

[9] Apud Sachariam,

"Fiet in universa terra duae partes in ea exscindentur, exspirabunt, et tertia relinquetur in ea; ducam tamen tertiam partem per ignem, .... et probabo eos" (13:8, 9):

similiter haec de vastatione ecclesiae quoad bonum: quod omne bonum periturum sit, intelligitur per quod "in universa terra duae partes in ea exscindentur et exspirabunt"; "in universa terra" est in universa ecclesia, et "duae partes" significant omne bonum: quod aliquid veri remansurum sit, at vix aliquod verum genuinum, significatur per quod "tertia pars relinquetur in ea, ducam tamen tertiam partem per ignem et probabo"; "tertia pars" significat vera residua; quae probanda num genuina sint, significatur per quod "ducentur per ignem"; probare "per ignem" est per affectionem quae amoris, cum quo si non concordat verum, non est verum genuinum; per ignem enim in Verbo significatur amor: in ecclesia quando bonum amoris perit, etiam verum non fit verum, quia omne verum suam essentiam ducit a bono.

[10] Ex his constare potest quid significatur per Domini verba apud Matthaeum,

"Ubi duo et tres congregati sunt in nomine meo, ibi sum in medio eorum" (18:20):

ibi non intelliguntur duo et tres, sed illi qui in bono et inde veris sunt; per "nomen Domini" nec intelligitur nomen Ipsius, sed omne bonum amoris et verum fidei, per quae colitur (videatur supra, n. 102, 135).

[11] Ex his etiam patet quid significatur per Domini verba apud Lucam,

"Erunt ex nunc quinque divisi in domo una, tres contra duos et duo contra tres" (12:52):

per haec intelligitur quod post adventum Domini, quando Ipse notus factus est, ac interiora Verbi ab Ipso et cum Ipso revelata sunt, in ecclesia tam in communi quam apud hominem ecclesiae in particulari dissidium futurum sit inter bonum et verum, ac inter verum et bonum; hoc intelligitur per quod "in domo una divisi erunt tres contra duos et duo contra tres": per "domum" intelligitur ecclesia in communi, et apud hominem ecclesiae in particulari; per "tres" significantur vera, et per "duos" bona; quod dicatur quod "quinque divisi erunt" significat quod apud illos qui reformantur tale dissidium erit. Quare etiam sequitur,

"Dividetur pater contra filium, et filius contra patrem, mater contra filiam et filia contra matrem" (vers. 53 ibi):

per "patrem" enim significatur bonum ecclesiae, per "filium" verum ecclesiae, per "matrem" verum ecclesiae, et per "filiam" bonum ejus. Quis non videre potest quod numeri quinque, duo, et tres, non dicti fuerint nisi significavissent? "Quinque" in Verbo significant omnes illos, quando "duo" et "tres" sequuntur; at "quinque" significant aliquos et paucos, quando "decem" aut "viginti" praecedunt aut sequuntur.

[12] Similia intelliguntur in praecepto Decalogi per

"Tertiam et quartam generationem", seu per "filios tertianos et quartanos", super quos Deus visitaturus iniquitatem parentum (Exod 20:5; Numeri 14:18; Deuteronomius 5:9, 10):

per "tertiam et quartam generationem" significantur omnes qui in falsis ex malo sunt; per "tertiam generationem" qui in falsis mali sunt, et per "quartam generationem" qui in malis falsi sunt: "tria" enim in opposito sensu significant falsa, et "quatuor" mala. Quis non videt quod contra justitiam Divinam foret, visitare iniquitatem parentum super filios usque ad tertiam et quartam generationem? Docet enim Dominus

Quod "anima quae peccaverit illa morietur; filius non portabit iniquitatem parentis, nec pater portabit iniquitatem filii; justitia justi super illo erit, et impietas impii super illo erit" (Ezechiel 18:20; Deuteronomius 24:16; 2 Regnum 14:6):

inde patet quod per "tertiam et quartam generationem non intelligatur tertia et quarta generatio sed id quod numeri illi significant.

Similia per "tres et quatuor prevaricationes" significantur apud Amos (cap. 1:3, 6, 9, 11, 13; 2:1, 4, 6).

Ex his constare potest quanta arcana in Verbo solum in ejus numeris latent, quae nemo absque interno spirituali scire potest.

Poznámky pod čarou:

1. The editors made a correction or note here.
2. The editors made a correction or note here.
3. The editors made a correction or note here.
4. The editors made a correction or note here.

  
/ 1232