Bible

 

Joel 1

Studie

1 Verbum Domini, quod factum est ad Joël, filium Phatuel.

2 Audite hoc, senes, et auribus percipite, omnes habitatores terræ : si factum est istud in diebus vestris, aut in diebus patrum vestrorum ?

3 Super hoc filiis vestris narrate, et filii vestri filiis suis, et filii eorum generationi alteræ.

4 Residuum erucæ comedit locusta, et residuum locustæ comedit bruchus, et residuum bruchi comedit rubigo.

5 Expergiscimini, ebrii, et flete et ululate, omnes qui bibitis vinum in dulcedine, quoniam periit ab ore vestro.

6 Gens enim ascendit super terram meam, fortis et innumerabilis : dentes ejus ut dentes leonis, et molares ejus ut catuli leonis.

7 Posuit vineam meam in desertum, et ficum meam decorticavit ; nudans spoliavit eam, et projecit : albi facti sunt rami ejus.

8 Plange quasi virgo accincta sacco super virum pubertatis suæ.

9 Periit sacrificium et libatio de domo Domini ; luxerunt sacerdotes, ministri Domini.

10 Depopulata est regio, luxit humus, quoniam devastatum est triticum, confusum est vinum, elanguit oleum.

11 Confusi sunt agricolæ, ululaverunt vinitores super frumento et hordeo, quia periit messis agri.

12 Vinea confusa est, et ficus elanguit ; malogranatum, et palma, et malum, et omnia ligna agri aruerunt, quia confusum est gaudium a filiis hominum.

13 Accingite vos, et plangite, sacerdotes : ululate, ministri altaris ; ingredimini, cubate in sacco, ministri Dei mei, quoniam interiit de domo Dei vestri sacrificium et libatio.

14 Sanctificate jejunium, vocate cœtum, congregate senes, omnes habitatores terræ in domum Dei vestri, et clamate ad Dominum :

15 A, a, a, diei ! quia prope est dies Domini, et quasi vastitas a potente veniet.

16 Numquid non coram oculis vestris alimenta perierunt de domo Dei nostri, lætitia et exsultatio ?

17 Computruerunt jumenta in stercore suo, demolita sunt horrea, dissipatæ sunt apothecæ, quoniam confusum est triticum.

18 Quid ingemuit animal, mugierunt greges armenti ? quia non est pascua eis ; sed et greges pecorum disperierunt.

19 Ad te, Domine, clamabo, quia ignis comedit speciosa deserti, et flamma succendit omnia ligna regionis.

20 Sed et bestiæ agri, quasi area sitiens imbrem, suspexerunt ad te, quoniam exsiccati sunt fontes aquarum, et ignis devoravit speciosa deserti.

Ze Swedenborgových děl

 

Apocalypsis Explicata # 636

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 1232  
  

636. "Et prophetabunt diebus mille ducentis sexaginta." - Quod significet quod docebunt et quae docebuntur usque ad finem ecclesiae veteris et principium novae, constat ex significatione "prophetare", quod sit docere (de qua supra, n. 624); hic tam docere quam doceri; nam dicitur de "duobus testibus", per quos significantur bonum amoris et charitatis ac verum doctrinae et fidei, haec enim apud hominem sunt quae docent, et quae etiam docentur; nam qui in bonis amoris et in veris doctrinae sunt, illi docent; et quae ab illis docentur sunt bona amoris et vera doctrinae: et ex significatione "dierum mille ducentorum sexaginta", quod sit usque ad finem ecclesiae veteris ac principium ecclesiae novae, per "dies" enim "mille ducentos sexaginta" simile significatur quod per "tres et dimidium" quoniam dies mille ducenti sexaginta faciunt tres annos et dimidium dum annus sumitur pro trecentis sexaginta diebus; et per "tres et dimidium" significatur finis status prioris et principium novi; hic finis ecclesiae prioris et principium novae, nam hic agitur de ultimo tempore ecclesiae: et quia id per illum numerum significatur, ideo dicitur in hujus capitis versu 19,

"Videbunt.... corpora illorum dies tres et dimidium, et non permittent illa poni in monumentis;"

et dein in versu 11,

#"Et post tres dies et dimidium spiritus vitae a Deo intravit in illos;"

in quibus locis per "tres dies et dimidium" significatur finis veteris ecclesiae, quando prorsus non recepturi aliquod bonum amoris et verum doctrinae, et quoque principium novae ecclesiae, quando recepturi: finis prioris ecclesiae significatur per quod "bestia ex abysso ascendens occidet illos testes", et principium novae ecclesiae significatur per quod "spiritus vitae ex Deo intraverit in illos." Quod numerus "mille ducenta sexaginta" simile significet quod numerus "tria et dimidium", est quia in Verbo "saecula", "anni", "menses", "septimanae", "dies" et "horae", similia 1 significant; nam per illa intelliguntur modo tempora, et per tempora in communi et in particulari, seu per tempora majora aut minora aeque significantur status; nam tempus majus et minus designatum per numeros non mutat significationem rei (ut etiam supra, n. 571, 633 [a] , ostensum est). Simile per eundem numerum dierum significatur in sequente capite Apocalypseos,

"Et mulier fugit in desertum, ubi habet locum praeparatum a Deo, ut ibi alant eam dies mille ducentos sexaginta" (12:6):

per "mulierem" ibi intelligitur ecclesia, per "desertum" ubi aleretur, significatur non receptio boni et veri, et "post exactos illos dies" significatur novus ecclesiae status.

Poznámky pod čarou:

1. The editors made a correction or note here.

  
/ 1232  
  

Bible

 

Genesis 37:34

Studie

       

34 Scissisque vestibus, indutus est cilicio, lugens filium suum multo tempore.