Bible

 

Jeremias 51:7

Studie

       

7 Calix aureus Babylon in manu Domini, inebrians omnem terram : de vino ejus biberunt gentes, et ideo commotæ sunt.

Ze Swedenborgových děl

 

Apocalypsis Revelata # 770

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 962  
  

770. Vocatur Religiosum illud "urbs valida," quia muniverat se valde; muniverat enim se non solum per multitudinem gentium et populorum qui illud agnoscunt, sed etiam per multa alia: ut per pluralitatem monasteriorum, et ibi per exercitus monachorum (hoc dicitur quia vocant Ministerium suum Militiam); per possessiones opum absque ulla mensura et satietate; tum per Judicium inquisitorium; et insuper per minas et terrores, imprimis pro Purgatorio, in quod unusquisque dicitur venire; per lucis Evangelicae exstinctionem, et inde caecitatem in spiritualibus, quod fit per prohibitiones et inhibitiones lectionis Verbi, per Missas in lingua vulgo ignota edictas, per varias sanctitates externas, per cultum mortuorum et simulacrorum, plebi, quae in ignorantia de Deo tenetur, insitum; perque varia splendida in externis; ut per haec et illa in corporea fide de sanctitate omnium Religiosi istius sint. Inde est quod prorsus nesciatur quid intus in Religioso illo latet; cum tamen Religiosum illud est prorsus sicut describitur supra, his verbis:

"Mulier erat circuminduta purpura et coccino, et inaurata auro et lapide pretioso, et margaritis, habens aureum poculum in manu sua plenum abominationibus et immunditie scortationis ejus," (Apocalypsis 17:4).

Sed quantumvis Babylon ita muniverat se, etiam similiter in mundo spirituali (de quo infra 772), usque die Ultimi Judicii prorsus destructa est. De devastatione ejus ita prophetat Jeremias:

"Si ascenderit Babel in Caelos, et si muniverit excelsum roboris sui, a Mecum venient vastatores," (Jeremias 51:53);

"Fortes Babelis sedent in munitionibus; oblivioni data est potentia ejus, accenderunt habitationes 1 ejus, fracti sunt vectes ejus; capta est Urbs ab extremitate. Etiam murus Babelis concidit," (Jeremias 51:30-31, 44);

"Subito cecidit Babel et confracta est: ejulate super ea, sumite balsamum pro dolore, forte sanabitur," (Jeremias 51:8).

Poznámky pod čarou:

1. habitationes pro "munitiones"

  
/ 962