Bible

 

Jeremias 51:7

Studie

       

7 Calix aureus Babylon in manu Domini, inebrians omnem terram : de vino ejus biberunt gentes, et ideo commotæ sunt.

Ze Swedenborgových děl

 

Apocalypsis Explicata # 594

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 1232  
  

594. "Circumdatum nube." - Quod significet ultimum Verbi, constat ex significatione "circumdari", quod sit ab extra illum esse; nam quod circum est hoc quoque est extra, est enim ulterius in circumferentia, hic itaque ultimum: et ex significatione "nubis", quod sit Divinum Verum in ultimis, proinde Verbum in sensu litterae: quod "nubes" id significet, patet ex apparentiis in mundo spirituali, tum ex Verbo ubi "nubes" dicitur. Ex apparentiis in mundo spirituali: - Universum caelum angelicum unice consistit ex Divino Vero quod procedit a Domino; receptio ejus facit angelos. Illud in supremo caelo apparet sicut aura pura quae vocatur aether; in inferiori caelo sicut minus pura, paene sicut atmosphaera quae vocatur aer; in infimo caelo apparet illud sicut tenue aqueum, super quo vapor sicut nubes: talis apparentia est Divini Veri secundum gradus in descensu. Simile apparet quando angeli superiorum caelorum loquuntur de Divinis veris; tunc loquela illorum, apud illos qui in infimo caelo sunt, sistitur sub aspectu nubis, quae huc illuc volat; angeli intelligentiores ibi norunt ex lapsu, candore et forma, quid inter se angeli superiorum caelorum loquuntur; inde constare potest, unde est quod "nubes" significet Divinum Verum in ultimis. Quoniam pleraque in Verbo ex apparentiis in mundo spirituali desumpta sunt, et inde similia quae ibi significant, ideo etiam "nubes."

[2] Quod "nubes" in Verbo significet sensum litterae, qui est Divinum Verum in ultimis, constare potest ex sequentibus:

- Apud Evangelistas,

"Jesus assumpsit Petrum, Jacobum et Johannem.... in montem altum.., et transformatus coram iis, splenduit facies Ipsius sicut sol, vestimenta Ipsius facta sicut lux; et ecce visi sunt Moses et Elias cum Ipso loquentes." .... Petro "adhuc loquente, ecce nubes lucida obumbravit illos, et ecce vox e nube dicens, Hic est Filius meus dilectus, .... Ipsum audite" (Matthaeus 17:1-10; Marcus 9:1-11);

et apud Lucam,

Petro "haec loquente, facta est nubes, et obumbravit illos; unde territi sunt, dum ingressi sunt in nubem: sed vox facta est e nube dicens, Hic est Filius meus dilectus, Hunc audite" (9:34, 35):

Dominus in hac transformatione etiam repraesentavit Divinum Verum, quod est Verbum; nam Dominus Humanum suum, cum in mundo fuit, fecit Divinum Verum, et cum exivit e mundo fecit Humanum suum Divinum Bonum per unitionem cum ipso Divino, quod in Ipso fuit ex conceptione: (quod Dominus Humanum suum fecerit Divinum Verum cum fuit in mundo, et postea Divinum Bonum, videatur in Doctrina Novae Hierosolymae, n. 303-306: et quod Dominus sit Verbum, n. 263): inde est quod singula, quae visa sunt dum transformatus, significent Divinum Verum procedens ex Divino Bono Domini. Divinum Bonum Divini Amoris, quod in Ipso, a quo Ipsi in Humano Divinum Verum fuit, repraesentatum est per quod "splenduerit facies Ipsius sicut sol": facies enim repraesentat interiora, quare haec per faciem elucent; et "sol significat Divinum Amorem (videatur supra, n. 401 [b] . 1 412 [b]): Divinum Verum repraesentatum est per vestimenta, quod facta sint sicut lux; "vestimenta" in Verbo significant vera, ac "vestimenta Domini" Divinum Verum (videatur etiam supra, n. 64, 271, 395 [d]); quapropter etiam apparuerunt "sicut lux"; nam Divinum Verum facit lucem in caelo angelico, et inde "lux" in Verbo id significat (de qua re in opere De Caelo et Inferno 126-140). Quoniam Verbum quod est Divinum Verum, repraesentatum est, ideo "visi sunt Moses et Elias cum Ipso loquentes"; per "Mosen" et per "Eliam" significatur Verbum, per "Mosen" Verbum Historicum et per "Eliam" Verbum Propheticum. Verbum autem in littera repraesentatum est per "nubem" quae obumbravit discipulos, et in quam discipuli ingressi sunt; per discipulos enim in Verbo repraesentata est ecclesia, quae eo tempore et postea solum in veris ex sensu litterae fuerat; et quia revelata et responsa fiunt per Divinum Verum in ultimis, ut in superiori articulo dictum est, et hoc verum est quale est verum sensus litterae Verbi, ideo factum est quod "vox e nube audita sit, dicens, Hic est Filius meus dilectus, Ipsum audite"; hoc est, quod Ipse sit Divinum Verum seu Verbum.

[3] Qui non scit quod per "nubem" in Verbi sensu spirituali intelligatur Verbum in littera, non scire potest arcanum quod involvit,

Quod in consummatione saeculi "visuri sint Filium hominis venientem in nubibus caeli cum virtute et gloria" (Matthaeus 24:30; Matthaeus 13:26; 14bb61, 62; Luca 21:27);

tum in Apocalypsi,

"Ecce" Jesus Christus "venit cum nubibus, et videbit Ipsum omnis oculus" (1:7);

et alibi,

"Vidi, et ecce nubes alba, et super nube sedens similis Filio hominis" (14:14);

et apud Danielem,

"Videns fui in visionibus noctis, et ecce cum nubibus caeloram sicut Filius hominis veniens fuit" (7:13):

qui ignorat quod "nubes caeli" significent vera Verbi in sensu litterae, non scire aliter potest quam quod Dominus in consummatione saeculi, hoc est, in fine ecclesiae, venturus sit in nubibus caeli, et Se mundo manifestaturus; at notum est quod postquam Verbum datum est Dominus per id solum Se manifestet, nam Verbum, quod est Divinum Verum, est Ipse Dominus in caelo et ecclesia: ex hoc primum constare potest quod manifestatio ibi praedicta significet manifestationem Ipsius in Verbo; et manifestatio Ipsius in Verbo facta est per quod aperuerit et revelaverit sensum internum seu spiritualem Verbi, in hoc enim sensu est ipsum Divinum Verum quale est in caelo, ac Divinum Verum in caelo est Ipse Dominus ibi. Inde nunc patet quod per "adventum Domini in nubibus caeli cum gloria" significetur Ipsius revelatio in sensu litterae Verbi ex sensu spirituali ejus; "nubes caeli" significant illa quae sunt sensus litterae, et "gloria" illa quae sunt sensus spiritualis (videatur in opere De Caelo et Inferno 1), ac ipsa revelatio sensus spiritualis (in opusculo De Equo Albo) "Filius hominis" etiam significat Dominum quoad Divinum Verum (ut supra, n. 63, 151).

[4] Quod "nubes" significet Divinum Verum in ultimis, proinde Verbum in sensu litterae, adhuc ex sequentibus locis constare potest:

- Apud Esaiam,

"Ecce Jehovah equitans super nube levi, et venit in Aegyptum; unde commoventur idola Aegypti coram lpso, et cor 2 Aegyptii liquefit in medio ejus" (19:1):

per "Aegyptum" ibi non intelligitur Aegyptus, sed naturalis homo separatus a spirituali; qui tunc in falsis et malis est, et per illa pervertit omnia vera et bona ecclesiae; quod falsa et mala illa destruant illum quando influit verum ex bono a Domino, describitur per illa verba Prophetae in sensu interno intellecta: quod Jehovah dicatur "equitare super nube levi" significat quod cum Dominus illustrat intellectum veris; "equitare", cum de Jehovah seu Domino, significat illustrare intellectum, et "nubes levis" significat verum: quod tunc "commoveantur idola Aegypti, et cor 3 Aegyptii liquefiat", significat quod tunc destruant illum falsa et mala quae sunt naturalis hominis separati a spirituali; "idola" sunt falsa, "cor" sunt mala, et "Aegyptus" est naturalis homo.

[5] Apud Mosen,

"Non sicut Deus Jeschurum equitans in caelo..., et in magnificentia sua super nubibus; habitaculum Dei antiquitatis, et inferius brachia mundi" (Deuteronomius 33:26, 27):

hic quoque per "equitare in caelo super nubibus" significatur illustrare intellectum per influxum veri spiritualis in verum naturale, quod est verum senSus litterae Verbi; quia Divinum Verum in caelis est spirituale, et Divinum Verum in terris est naturale, et hoc illustratur per illud, ideo dicitur "in magnificentia sua super nubibus": "habitaculum Dei antiquitatis" est Divinum Verum ubi angeli, et "brachia mundi" sunt Divina vera ubi homines; vera sensus litterae Verbi sunt quae intelliguntur per "brachia mundi", ille enim sensus est ipsum robur Divini Veri; brachia" significant robur. (Quod in sensu litterae sit robur Divini veri, videatur in mox superiori articulo.)

[6] Apud Davidem,

Deus "equitavit super cherubo et volavit, ac vectus est super alis venti, posuit tenebras latibulum suum, circuitus suos tentorium suum, 4 tenebras aquarum, nubes caelorum; a splendore ante Ipsum nubes.. transierunt" (Psalmuss 18:11-13 [B.A. 10-12]):

hic quoque describitur illustratio Verbi et sic ecclesiae illustratio per influxum Divini Veri e caelis significatur per quod "Deus equitavit super cherubo et volavit"; Divinum Verum in ultimis quod illustratur, significatur per "alas venti", "tenebras aquarum", "nubes caelorum"; varii gradus intellectus recipientis illustrationem significantur per illa; quod obscura illius sensus inde dissipentur, intelligitur per "A splendore ante Ipsum nubes transierunt."

[7] Apud eundem,

"Cantate Deo, laudate nomen Ipsius, extollite equitantem super nubibus" (Psalmuss 68:5 [B.A. 4]):

per "equitantem super nubibus" etiam hic intelligitur Dominus quoad illustrationem; "nubes" sunt vera in ultimis quae illustrantur, et haec illustrantur per influxum lucis, quae est Divinum Verum, e mundo spirituali seu caelo.

[8] Apud Nahum,

"Jehovae in procellis et tempestate via, et nubes pulvis pedum Ipsius" (1:3):

verum in ultimis, quod est verum sensus litterae Verbi, vocatur "nubes pulvis pedum Jehovae", quia est naturale et infimum, in quod desinit, et super quo subsistit Divinum Verum in caelo, quod est spirituale; Divinum Verum in ultimis, quia parum intelligitur nisi e caelo illustratur, et ideo disceptatur et controvertitur de eo, intelligitur per "procellam et tempestatem", in qua Jehovae est via; "procella et tempestas" spiritualis est disceptatio de genuino sensu, quem tamen Dominus illustrat per influxum apud illos qui verum desiderant.

[9] Apud Davidem,

"Semen Ejus in aeternum erit, et thronus Ejus sicut sol coram 5 Te, sicut luna firmus erit in aeternum, et testis in nubibus fidelis" (Psalmuss 89:37, 38 [B.A. 36, 37]):

haec de Domino; et per "semen" quod in aeternum erit, significatur Divinum Verum quod ab Ipso: per "thronum" qui "sicut sol et sicut luna" significatur caelum et ecclesia quoad bonum amoris et quoad verum fidei; per "thronum" caelum et ecclesia, per "sicut sol" quoad bonum amoris, et per "sicut luna" quoad verum fidei: "testis in nubibus fidelis" significat quod Ipse sit Divinum Verum; "testis" enim, cum de Domino, significat id quod procedit ab Ipso; et id, quia Ipsius est, testatur de Ipso.

[10] Apud eundem,

Jehovah " 6 contignat aquis triclinia sua, ponit 7 nubes currum suum, ambulat super alis venti" (Psalmuss 104:3):

hic paucis verbis describitur caelum et ecclesia, et simul doctrina ex Verbo: " 8 contignat aquis triclinia" significat quod Dominus formet caelos et ecclesiam ex Divinis veris; "aquae" significant Divina vera, "triclinia Jehovae" caelos et ecclesiam, et "contignare" significat formare: "ponit nubes currum suum" significat doctrinam ex Divinis veris ultimis; "nubes " sunt Divina vera ultima, qualia sunt in Verbi sensu litterae, et "currus" est doctrina; hoc dicitur quia omne doctrinae ecclesiae formandum et confirmandum est ex Verbi sensu litterae: "ambulat super alis venti" significat vitam ei ex influxu spirituali; "ambulare" significat vivere, et cum de Domino ipsam vitam; "alae venti" sunt spiritualia Verbi.

(Quod "aquae" significent vera, videatur supra, n. 71, 483, 518, 537, 538.)

[11] Apud Esaiam,

"Ponam" vineam meam "in desolationem, .... immo nubibus praecipiam, ut non faciant pluere super eam pluviam" (5:6):

per haec intelligitur quod non erit ecclesiae aliquis intellectus Divini Veri seu Verbi; per "vineam" significatur ecclesia, per "nubes" Verbum in littera, et per "non pluere pluviam" non ex Verbo aliquis intellectus Divini Veri.

[12] Apud Davidem,

Jehovah "qui obtegit caelos nubibus, qui praeparat terrae pluviam, qui germinare facit montes gramen" (Psalmuss 147:8):

"obtegere caelos nubibus" significat tutari et conservare spiritualia Verbi, quae sunt in caelis, per vera naturalia qualia sunt in sensu litterae Verbi; "qui praeparat terrae pluviam" significat instructionem inde pro ecclesia; "qui germinare facit montes gramen" significat nutritionem sic illis qui in bono amoris sunt.

[13] Simile significatur per haec apud Esaiam,

"Stillate caeli desuper, et nubes defluant justitia, aperiat se terra, et 9 fructificent salutem" (45:8).

In Libro Judicum,

"Jehovah, quando exivisti e Seir, quando egressus es ex agro Edomi, terra contremuit, etiam caeli stillarunt, etiam nubes stillarunt aquas" (5:4):

per "exire e Seir" et "egredi ex agro Edomi", cum de Jehovah, significatur illuminatio gentium a Domino quando assumpsit Humanum; per "contremiscere terram", significatur ecclesiae status tunc permutatus; per quod "caeli stillarint", et per quod "nubes stillarint aquas", significatur instructio, influxus et perceptio Divini Veri; "stillare" significat instructionem et influxum, "aquae" Vera, "caeli " interiora ejus, et "nubes" exteriora ejus qualia sunt in sensu litterae Verbi.

[14] Apud Davidem,

"Stillarunt aquas nubes, vocem dederunt aetheres, et tela tua iverunt" (Psalmuss 77:18 [B.A. 17]):

"stillarunt aquas nubes" significat quod ex sensu litterae Verbi genuina vera; "vocem dederunt aetheres" significat influxum e caelis; "tela tua iverunt" significat Divina vera inde.

Apud Hiobum,

Deus "ligat aquas in nubibus suis, et non rumpitur nubes sub illis; .... expandit super" solium "nubem suam" (26:8, 9):

etiam hic "nubes" pro veris ultimis in ordine; quae quia in se continent et includunt vera spiritualia, ut non dilabantur, dicitur et significatur per quod "Deus 10 liget aquas in nubibus suis, et non 11 rumpatur nubes"; quoniam vera exteriora, quae vocantur naturalia, etiam circumdant et concludunt vera interiora quae vocantur spiritualia, ac propria sunt angelis caelorum, dicitur et significatur per quod "expandat super solium nubem suam."

[15] Apud Esaiam,

"Dixit Jehovah..., Quiescam et spectabo in habitaculo meo, sicut aestus serenus super luce, et sicut nubes roris cum calet messis" (18:4):

"nubes roris" significat verum ex bono fructificans.

Apud eundem,

"Creabit Jehovah super omne habitaculum Montis Zionis, et super convocationes ejus, nubem interdiu, ac fumum et splendorem ignis flammae noctu; nam super omni gloria obtegumentum" (4:5):

per "habitaculum Montis Zionis" significatur bonum ecclesiae caelestis, et per "convocationes ejus" significantur vera illius boni; tutela ne laedatur a nimia luce et a nimia umbra, significatur per "nubem interdiu" et per "fumum et splendorem ignis flammae noctu"; et quia omne spirituale bonum et verum ne laedatur conservatur per naturale bonum et verum, ideo dicitur quod "super omni gloria tegumentum"; "gloria" est spirituale bonum et verum.

[16] Simile significatur per

Quod nubes super Tabernaculo fuerit interdiu, et ignis noctu (Exodus 40:36-38; Numeri 9:15-17, ad fin. ; cap. 10:11, 12, 34; 14:14; Deuteronomius 1:33);

Quod Jehovah praecesserit interdiu in columna nubis et noctu in columna ignis (Exod 13:21);

Quod steterit columna nubis inter castra filiorum Israelis et castra Aegyptiorum (Exodus 14:19-21).

Apud Davidem,

Deus "duxit eos in nube interdiu, et tota nocte in luce ignis" (Psalmuss 78:14);

et alibi apud eundem,

"Laetata est Aegyptus cum exirent, quia cecidit pavor eorum super illos; expandit nubem in tegumentum, et ignem ad illuminandum noctem" (Psalmuss 105:38, 39):

quod "super Tabernaculo fuerit nubes interdiu et ignis noctu", erat quia per "Tabernaculum" repraesentabatur caelum et ecclesia, ac per "nubem" praesentia Domini per Divinum Verum, et per "ignem" praesentia Ipsius per Divinum Bonum, quod bonum fidei vocatur, utrumque ultimum in ordine; ideo fuerunt tanquam tegumenta super Tabernaculum: quare in locis supra allatis apud Esaiam et Davidem dicitur, "Erit super omni gloria tegumentum"; et "Expandit nubem in tegumentum."

Simile significatur per

Nubem quae obtexit Montem Chorebum, in quam nubem intravit Moses (Exodus 24:15-18).

Simile etiam per

Nubem in qua descendit Jehovah super Montem Sinai (Exod. 19:16, 18; 34:5 12 ).

Simile etiam per

Columnam nubis quae stetit ad ostium tentorii Mosis (Exodus 33:9, 10).

[17] Tum quoque per "nubem" apud Ezechielem,

"Vidi cum ecce ventus procellae Venit ex septentrione, nubes magna et ignis in se ipsum se recipiens, cui splendor circumcirca" (1:4).

Et apud eundem,

"Cherubi stantes a dextra domus cum intraret vir, et nubes implebat atrium interius; et sustulit se gloria Jehovae desuper cherubo super limen domus, et impleta est domus nube, et atrium plenum erat splendore gloriae Jehovae" ( 13 10:3, 4):

per "cherubos" significatur Dominus quoad tutelam, ne adeatur nisi quam per bonum amoris: inde quoque per "cherubos" significantur caeli, in specie caelum intimum seu tertium, quia angeli, qui ibi sunt, recipiunt Divinum Verum in bono amoris; est itaque Divinum Verum quod in sua essentia est bonum amoris, quod tutatur. Hoc Divinum Verum, sicut descendit e caelo intimo in caelos inferiores, et tandem in mundum ubi sunt homines, ita per gradus, a puro fit densius; inde est quod in infimo gradu appareat sicut nubes; per quam ideo significatur Divinum Verum accommodatum captui angelorum qui in infimo caelo, qui spirituales naturales sunt, et denique captui hominum in mundo naturali: et quia Divinum Verum in hoc gradu simile est Divino Vero quale est in Verbi sensu litterae, ideo per "nubem" significatur Verbum quoad sensum litterae. Hoc Divinum Verum est quod sicut nubes implebat atrium, et denique domum, a cujus dextra steterunt cherubi: et quia hoc Divinum Verum interius est spirituale, quod splendet a luce caelesti, ideo vocatur "gloria", et dicitur quod "atrium plenum esset splendore gloriae Jehovae." Et apud Hiobum,

"cum" Deus "splendere facit lucem nubis suae" (37:15).

[18] Quoniam caeli superiores apparent coram oculis eorum qui in caelis inferioribus sunt sicut circumtecti tenui et candida nube, (ex causa quia angeli inferiores non aliter Divinum superius seu interius spectare possunt quam secundum quale eorum, ) ideo etiam Divinum Verum in caelis superioribus aliquibus in locis in Verbo intelligitur per "nubes"; seu quod idem, quod caeli superiores per "nubem" intelligantur: sive enim dicas Divinum Verum sive dicas caelos, idem est; nam caeli sunt caeli ex Divino Vero, et angeli ibi sunt angeli ex receptione ejus. In hoc sensu dicitur "nubes" apud Esaiam,

Lucifer, "tu dixisti in corde tuo, .... Ascendam super excelsa nubis, similis fiam Altissimo" (14 [13,] 14);

apud Jeremiam,

"Deserite" Babelem, "et eamus quisque in terram suam; quia pertulit usque ad caelos judicium ejus, et extulit se usque ad nubes" (51:9);

et apud Davidem,

"Date robur Deo, super Israele exaltatio Ejus, et robur Ipsius super nubibus" (Psalmuss 68:35 [B.A. 34]).

Simile per "nubem" ibi significatur quod

Per "aquas super expansum" (Genesis 1:7);

Et per "aquas supra caelos" (Psalmuss 148:4);

nam ex aquis nubes: quod "aquae significent Divina vera, videatur supra (n. 71, 483, 518 [a-d]).

[19] Quoniam dantur nubes tenuiores et candidiores, tum nubes crassiores et nigriores, et quia nubes tenuiores et candidiores infra caelos apparent, at nubes crassae et nigrae circumcirca plura inferna conspiciuntur, inde patet quod etiam per "nubes" in opposito sensu significentur falsa mali contraria veris ex bono, ut in sequentibus locis:

- Apud Ezechielem,

Aegyptum "nubes obteget, et filiae ejus in captivitatem abibunt" (30:18);

apud eundem,

Ascendet "sicut nubes ad obtegendum terram" (38:9);

apud eundem,

Oves "dispersae in die nubis et caliginis" (34:12).

Inde ultimum judicium, quando perituri qui in falsis mali sunt, vocatur

"Dies nubis et obscuritatis" (Joel 2:2; Zephanias 1:15).

Simile quoque significatur per

"Nubem et caliginem", quae apparuerunt filiis Israelis, quando e Monte Sinai promulgabatur Lex (Deuteronomius 4:11, 12, 15; 5:19-23 [B.A. 22-26;]);

nam tametsi Jehovah, hoc est, Dominus, super illum montem descendit in nube candida, usque tamen illa coram oculis populi, qui in falsis mali fuit, ut nubes caliginosa apparuit (videantur Arcanis Caelestia, n. 1861, 6832, 8814, 8819, 9434, 10551).

Poznámky pod čarou:

1. The editors made a correction or note here.
2. The editors made a correction or note here.
3. The editors made a correction or note here.
4. The editors made a correction or note here.
5. The editors made a correction or note here.
6. The editors made a correction or note here.
7. The editors made a correction or note here.
8. The editors made a correction or note here.
9. The editors made a correction or note here.
10. The editors made a correction or note here.
11. The editors made a correction or note here.
12. The editors made a correction or note here.
13. The editors made a correction or note here.

  
/ 1232  
  

Ze Swedenborgových děl

 

Apocalypsis Explicata # 483

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 1232  
  

483. "Et deducet eos ad vivos fontes aquarum." - Quod significet in Divinis veris, constat ex significatione "vivorum fontium aquarum", quod sint Divina vera; per "vivum" significatur vivens a Divino, per "fontem" significatur Verbum, et per "aquas" vera inde. In Verbo pluries dicuntur "aquae vivae", et per illas intelliguntur vera quae a Domino veniunt et recipiuntur; quod illa sint viva, est quia Dominus est ipsa Vita, ut Ipse docet; et quod ex ipsa vita venit, hoc vivum est; quod autem ab homine venit, hoc mortuum est. Ut Dominus det vitam veris, influit per bonum in illa, et bonum vivificat; influit etiam e superiori seu interiori, et aperit mentem spiritualem, et ei indit affectionem veri; et affectio veri spiritualis est ipsa vita caeli apud hominem. Haec vita est quae insinuatur homini a Domino per vera. Inde constare potest quid intelligitur per "aquas vivas", et hic per "vivos fontes aquarum", in sequentibus his locis:

[2] - Apud Esaiam,

"Pauperes et egeni quaerentes aquam, sed non; lingua eorum siti deficit;.... aperiam super clivis fluvios, et in medio vallium fontes ponam, desertum in stagnum aquarum, et terram siccam in scaturigines aquarum" (Esaias 41:17, 18):

agitur ibi de salvatione gentium a Domino, qui "pauperes et egeni" dicuntur ex defectu et ignorantia veri: desiderium eorum sciendi vera ab illis qui in ecclesia, ubi non vera erant, describitur per quod "quaerant aquas, et non, lingua eorum siti deficit"; "aqua" est verum, "sitire" est desiderare illud: quod instruentur a Domino, significatur per "Aperiam super clivis fluvios, et in medio vallium fontes ponam"; "aperire fluvios" est dare intelligentiam, "in clivis" est in interiori homine, "in medio vallium" est in exteriori homine, "ponere fontes" est instruere in veris: "ponere desertum in stagnum aquarum, et terram siccam in scaturigines aquarum", significat abundantiam veri apud illos qui prius in defectu et in ignorantia fuerunt; "desertum" est ubi non bonum quia non verum, "terra sicca" ubi non verum et inde non bonum; "stagnum aquarum" et "fontes aquarum" significant abundantiam cognitionum veri: ex his manifeste patet quod hic per "aquas", "fontes", "scaturigines, fluvios" et "stagna aquarum", non illa significentur, sed cognitiones veri et inde intelligentia, unde salvatio.

[3] Apud eundem,

Ecce Deus Vester in vindictam veniet, .... et salvabit vos;.... tunc erit aridus locus in stagnum, et siticulosus in scaturigines aquarum (Esaiam 35:47 1 ):

haec quoque de gentium instructione in veris et illarum reformatione a Domino, cum venturus in mundum, dicta sunt; ac per quod "aridus locus erit in stagnum, et siticulosus in scaturigines aquarum", significantur similia quae mox supra, per quod "desertum erit in stagnum" seu collectionem "aquarum, et terra sicca in scaturigines aquarum."

[4] Apud Jeremiam,

"Cum fletu venient, et cum precibus adducam eos; ducam eos ad fontes aquarum in via recti, non impingant in ea" (31:9):

hic quoque de receptione Domini a gentibus agitur; quod instructurus eos in genuinis veris, significatur per quod "ducet eos ad fontes aquarum in via recti, non impingant in ea."

Apud Esaiam,

"Non esurient et sitient, neque percutiet eos aestus aut sol; nam miserescens eorum ducet eos, 2 ut et super fontibus aquarum ducturus est eos" (49:10):

hic quoque de instructione gentium a Domino: instructio in veris intelligitur per quod "super fontibus aquarum ducturus sit eos." (Quid significat "esurire" et "sitire", videatur supra, n. 480; tum quid "aestus" et "sol", etiam supra, n. 481.)

[5] ; quid significatur per quod "montes stillabunt mustum, colles fluent lacte, et omnes rivi Jehudae fluent aquis", videatur explicatum supra (n. 433 [c]); et quod "fons e domo Jehovae exibit et irrigabit flumen schittim" significat quod e caelo a Domino erit verum illustrans scientifica et cognitiones quae in naturali.

[6] Apud Davidem,

"Coram" Te "parturis, terra, a coram Deo Jacobi, qui convertit petram in stagnum aquarum, silicem in fontem aquarum" (Psalmuss 114:7, 8):

per "stagnum aquarum" et per "fontem aquarum" hic quoque intelliguntur vera in copia, per quae ecclesia; nam per "parturis, terra" significatur incohatio ecclesiae, quae tunc "parturire" dicitur quando ibi producuntur vera; "terra" est ecclesia.

[7] Apud eundem,

Jehovah "qui emittit fontes in fluvios, inter montes eant, potum praebent ferae agrorum, frangunt onagri sitim suam, juxta illos avis caelorum habitat" (Psalmuss 104:10-12):

"emittere fontes in fluvios" significat dare intelligentiam per vera e Verbo; "inter montes eant" significat quae ex bono amoris erunt; "fontes" sunt vera ex Verbo, "fluvii" sunt illa quae intelligentiae sunt, et "montes" sunt bona amoris: instructio eorum qui in ecclesiae bono sunt, significatur per quod "potum praebeant ferae agrorum"; instructio eorum in ecclesia qui desiderant vera, significatur per quod "frangent onagri sitim"; quod inde intellectus perficiatur, significatur per quod "juxta illos avis habitet"; per "feras agrorum" in sensu spirituali intelliguntur gentes quae in bono vitae sunt; per "onagros" naturale verum; per "sitim" desiderium ad vera; et per "avem caelorum" significantur cogitationes ex intellectu.

[8] Quod per "fontem" in supremo sensu intelligatur Dominus quoad Divinum Verum, seu Divinum Verum a Domino, proinde Verbum, constare potest a sequentibus his locis:

- Apud Jeremiam,

"Duo mala fecit populus meus, Me deseruerunt Fontem aquarum vivarum, ad excidendum sibi foveas, foveas confractas quae non continent aquas" (2:13 3 ):

hic Jehovah, hoc est, Dominus, Se vocat "Fontem aquarum vivarum", per quem significatur Verbum seu Divinum Verum, proinde Ipse Dominus qui est Verbum; nam dicitur, "Me deseruerunt Fontem aquarum vivarum": "ad excidendum sibi foveas, foveas confractas quae non continent aquas", significat ad fingendum sibi doctrinalia ex propria intelligentia, in quibus non vera; "foveae" sunt doctrinalia, "foveae confractae" sunt doctrinalia quae non cohaerent, "quae non continent aquas" significat in quibus non vera: talia sunt doctrinalia quae non ex Verbo, hoc est, a Domino per Verbum (nam Dominus per Verbum docet), sed ex propria intelligentia; quod non a Domino per Verbum, intelligitur per quod "deseruerint Fontem aquarum vivarum."

[9] Apud eundem,

"Omnes relinquentes Te pudefient, et recedentes a Me in terra scribentur; quia deseruerunt Fontem aquarum vivarum Jehovam" (17:13):

hic similiter Jehovah, hoc est, Dominus, Se vocat "Fontem aquarum vivarum", a Divino Vero quod ab Ipso; "in terra scribi" significat damnari (videatur supra, n. 222 [d]).

[10] Apud Davidem,

"Implentur pinguedine domus tuae, et flumine deliciarum potas eos, quia Tecum fons vitae, in luce tua videmus lucem" (Psalmuss 36:9, 10 [B.A. 8, 9]):

per "pinguedinem" significatur bonum amoris, et per "flumen deliciarum" verum ex illo bono; "potare" est docere: "Tecum fons vitae" significat quod cum Domino et ex Ipso sit Divinum Verum; quia id per "fontem vitae significatur, ideo etiam dicitur, "In luce tua videmus lucem"; per "lucem" Domini significatur Divinum Verum.

[11] Apud Sachariam,

"In die illo erit fons apertus domui Davidis, et habitatoribus Hierosolymae, pro peccato et immunditie:.... et in die illo.... exscindam nomina idolorum e terra, .... etiam prophetas et spiritum immundum transire faciam e terra" (13:1 [, 2]):

etiam haec de adventu Domini: quod tunc intellecturi sint Verbum, seu Divinum Verum inibi, illi qui in regno Domini sunt, significatur per "In die illo erit fons apertus domui Davidis, et habitatoribus Hierosolymae"; "fons" significat Verbum, "domus Davidis et habitatores Hierosolymae" regnum spirituale Domini; regnum Domini spirituale est apud illos in caelis et in terris qui in Divinis veris sunt: "pro peccato et immunditie" significat remotionem malorum et falsorum per vera ex Verbo: quia per "fontem" intelligitur Verbum seu Divinum Verum inibi, ideo dicitur, "In die illo exscindam nomina idolorum, etiam prophetas et spiritum immundum transire faciam e terra"; per "idola" significatur falsa religio, per "prophetas" falsa doctrina, et per "spiritum immundum" mala scaturientia ex falsis doctrinae; nam dum vivitur secundum falsa religionis et doctrinae fit spiritus immundus.

[12] Quod Divinum Verum a Domino intelligatur per "fontem", manifestis verbis docet Ipse Dominus apud Johannem,

Cum Dominus consedit ad fontem Jacobi in agro samariae, dixit mulieri Samaritidi, "Omnis qui bibit ex aqua hac, sitiet iterum; qui vero biberit ex aqua quam Ego dabo ei, non sitiet in aeternum; sed aqua quam dabo ei, fiet in eo fons aquae salientis in vitam aeternam" (4:5-20):

quod per "aquam", quam Dominus dat, non intelligatur aqua, sed Divinum Verum, manifeste constat, nam dicitur quod ex aqua illa quam mulier Samaritis venit ad hauriendum, sitiatur iterum, non autem ex aqua quam Dominus dat; quod vita in illo Vero sit, intelligitur per quod illa aqua "in eo fiet fons aquae salientis in vitam aeternam ": (quod vita in veris sit, cum Dominus illa dat, videatur supra in hoc articulo): quod Dominus haec dixerit mulieri Samaritidi, cum consedit, juxta fontem Jacobi, erat causa, quia per "Samaritas" intellexit Dominus gentes, qui recepturi Divina vera ab Ipso; et per "mulierem Samaritidem" ecclesiam ex illis; et quia per "fontem Jacobi" intellexit Divinum Verum a Se, seu Verbum.

[13] Apud Mosen,

"Ita habitavit Israel secure solitarius apud fontem Jacobi" (Deuteronomius 33:28):

haec in prophetia Mosis de filiis Israelis, quae prophetia per haec concluditur. Quia "Israel" ibi significat ecclesiam quae in Divinis veris ex Verbo est, ideo dicitur "ad fontem Jacobi", per quem intelligitur Verbum; ita quoque Dominus quoad Verbum, Ipse enim est Verbum; quia est Divinum Verum, ut Ipse docet apud Johannem (1:1-3, 14). Haec dicta sunt in fine prophetiae illius, quia in prophetia illa agitur de Verbo. Simile per "fontem" illum etiam intelligitur in prophetia Israelis patris de Josepho,

"Filius fecundae Josephus, filius fecundae juxta fontem" (Genesis 49:22):

per "fontem" hic intelligitur fons Jacobi, nam ager in quo ille fons, datus erat Josepho a patre ejus (videatur Johannes 4:5, 6): quid significatur per "Filius fecundae Josephus, filius fecundae juxta fontem", videatur supra (n. 448 [b]). Per "fontem " etiam intelligitur Verbum, ac per "fontes" Divina vera ex illo, apud Davidem,

"In congregationibus benedicite Deo, Domino e fonte Israelis" (Ps. 68:27 4 [Ps. 68:26]);

in Apocalypsi,

Sitienti dabo ex fonte aquae Vitae gratis" (21:6);

apud Esaiam,

"Tunc haurietis aquas cum laetitia e fontibus salutis" (12:3);

apud Davidem,

"Omnes fontes mei in Te", Jehovah (Psalmuss 87:7).

[14] Quoniam pleraque in Verbo etiam sensum oppositum habent, ita etiam "fons" et "fontes", in quo sensu significant doctrinam falsorum ac falsa doctrinae:

- Ut apud Jeremiam,

"Exsiccabo mare ejus, et arefaciam fontem ejus" (51:36):

haec de Babele, et per "mare" ejus significantur falsa in uno complexu, et per "fontem" doctrina falsi.

[15] Apud Hoscheam,

"Veniet eurus, ventus Jehovae, a deserto ascendens, et exarescet fons ejus, et exsiccabitur scaturigo ejus" (13:15):

haec de Ephraim, et per eum ibi intelligitur perversus intellectus Verbi, quo falsa per Verbum confirmantur; destructio ejus significatur per quod "fons ejus exarescet, et scaturigo ejus exsiccabitur per eurum, ventum Jehovae, a deserto"; "fons" ejus est doctrina falsi inde, "scaturigo" est falsum ejus, "eurus ex deserto" est destructio ejus ex fallaciis quae ex sensualibus externis; sensualia enim externa, dum non illustrata sunt ab internis, destruunt intellectum hominis, quia omnes fallaciae inde sunt.

[16] Apud Davidem,

"Tu perrupisti robore tuo mare, fregisti capita balaenarum super aquis: Tu confregisti capita leviathanis, dedisti eum cibum populo ziim; Tu perrupisti fontes et fluvium; Tu exsiccasti fluvios roboris" (Psalmuss 74:13-15):

hic quoque per "fontes" et "fluvios" significatur falsa doctrina, quae ex propria intelligentia; "fluvii roboris" sunt inde principia falsi confirmata; per "balaenas" et "leviathanem" significantur scientifica, quae sunt sensualis et naturalis hominis, ex quibus omne falsum, quando super iis occlusus est spiritualis homo: in sensuali et naturali homine residet proprium hominis; quare quod ex illis solis concluditur, ex proprio seu ex propria intelligentia concluditur: Divinum enim influit per spiritualem hominem in naturalem, non autem in naturalem quando super illo occlusus est spiritualis; at spiritualis homo aperitur per vera et per vitam secundum illa: "populus ziim", cui leviathan daretur in cibum, significat illos qui in falsis infernalibus sunt.

Poznámky pod čarou:

1. The editors made a correction or note here.
2. The editors made a correction or note here.
3. The editors made a correction or note here.
4. The editors made a correction or note here.

  
/ 1232