Bible

 

Jeremias 51:39

Studie

       

39 In calore eorum ponam potus eorum, et inebriabo eos, ut sopiantur, et dormiant somnum sempiternum, et non consurgant, dicit Dominus.

Ze Swedenborgových děl

 

Apocalypsis Revelata # 761

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 962  
  

761. (Vers. 5.) "Quoniam pertigerunt ejus peccata usque ad Caelum, et recordatus est Deus injustitiarum ejus," significat quod mala et falsa eorum infestent Caelos, et quod hos Dominus a violentia inde tutaturus sit. -Per quod "peccata ejus pertigerint ad Caelos," significatur quod mala et falsa illorum infestent angelos Caeli; per quod "recordatus sit Deus injustitiarum ejus," significatur quod Dominus Caelos ex violentia inde tutaturus sit. Quod haec significentur per illa verba, est quia omnia in Caelis sunt bona et vera, et omnia in Infernis sunt mala et falsa, et inde Caeli et Inferni prorsus separati sunt, et in situ inverso sicut antipodes: quare non possunt mala et falsa pertingere ad Caelos; sed tamen cum mala et falsa ultra gradus oppositionis, et inde justam mensuram, multiplicantur, infestantur Caeli, et nisi tunc Dominus tutatur Caelos, quod fit per influxum fortiorem a Se, violentia infertur Caelis; et cum hoc ad summum pervenit, tunc Ultimum Judicium facit, et sic liberantur. Inde est quod sequatur in hoc capite, "Exulta super ea Caelum, quia judicavit Deus judicium vestrum super ea," (vers. 20); et in sequente capite, (19:1-9); et apud Jeremiam,

"Tunc canent super Babele Caeli et Terrae, et omne quod in illis, quando venient super illam vastatores," (51:48).

  
/ 962  
  

Bible

 

Apocalypsis 18

Studie

   

1 Et post hæc vidi alium angelum descendentem de cælo, habentem potestatem magnam : et terra illuminata est a gloria ejus.

2 Et exclamavit in fortitudine, dicens : Cecidit, cecidit Babylon magna : et facta est habitatio dæmoniorum, et custodia omnis spiritus immundi, et custodia omnis volucris immundæ, et odibilis :

3 quia de vino iræ fornicationis ejus biberunt omnes gentes : et reges terræ cum illa fornicati sunt : et mercatores terræ de virtute deliciarum ejus divites facti sunt.

4 Et audivi aliam vocem de cælo, dicentem : Exite de illa populus meus : ut ne participes sitis delictorum ejus, et de plagis ejus non accipiatis.

5 Quoniam pervenerunt peccata ejus usque ad cælum, et recordatus est Dominus iniquitatum ejus.

6 Reddite illi sicut et ipsa reddidit vobis : et duplicate duplicia secundum opera ejus : in poculo, quo miscuit, miscete illi duplum.

7 Quantum glorificavit se, et in deliciis fuit, tantum date illi tormentum et luctum : quia in corde suo dicit : Sedeo regina : et vidua non sum, et luctum non videbo.

8 Ideo in una die venient plagæ ejus, mors, et luctus, et fames, et igne comburetur : quia fortis est Deus, qui judicabit illam.

9 Et flebunt, et plangent se super illam reges terræ, qui cum illa fornicati sunt, et in deliciis vixerunt, cum viderint fumum incendii ejus :

10 longe stantes propter timorem tormentorum ejus, dicentes : , civitas illa magna Babylon, civitas illa fortis : quoniam una hora venit judicium tuum.

11 Et negotiatores terræ flebunt, et lugebunt super illam : quoniam merces eorum nemo emet amplius :

12 merces auri, et argenti, et lapidis pretiosi, et margaritæ, et byssi, et purpuræ, et serici, et cocci (et omne lignum thyinum, et omnia vasa eboris, et omnia vasa de lapide pretioso, et æramento, et ferro, et marmore,

13 et cinnamomum) et odoramentorum, et unguenti, et thuris, et vini, et olei, et similæ, et tritici, et jumentorum, et ovium, et equorum, et rhedarum, et mancipiorum, et animarum hominum.

14 Et poma desiderii animæ tuæ discesserunt a te, et omnia pinguia et præclara perierunt a te, et amplius illa jam non invenient.

15 Mercatores horum, qui divites facti sunt, ab ea longe stabunt propter timorem tormentorum ejus, flentes, ac lugentes,

16 et dicentes : , civitas illa magna, quæ amicta erat bysso, et purpura, et cocco, et deaurata erat auro, et lapide pretioso, et margaritis :

17 quoniam una hora destitutæ sunt tantæ divitiæ, et omnis gubernator, et omnis qui in lacum navigat, et nautæ, et qui in mari operantur, longe steterunt,

18 et clamaverunt videntes locum incendii ejus, dicentes : Quæ similis civitati huic magnæ ?

19 et miserunt pulverem super capita sua, et clamaverunt flentes, et lugentes, dicentes : , civitas illa magna, in qua divites facti sunt omnes, qui habebant naves in mari de pretiis ejus : quoniam una hora desolata est.

20 Exsulta super eam cælum, et sancti apostoli, et prophetæ : quoniam judicavit Deus judicium vestrum de illa.

21 Et sustulit unus angelus fortis lapidem quasi molarem magnum, et misit in mare, dicens : Hoc impetu mittetur Babylon civitas illa magna, et ultra jam non invenietur.

22 Et vox citharœdorum, et musicorum, et tibia canentium, et tuba non audietur in te amplius : et omnis artifex omnis artis non invenietur in te amplius : et vox molæ non audietur in te amplius :

23 et lux lucernæ non lucebit in te amplius : et vox sponsi et sponsæ non audietur adhuc in te : quia mercatores tui erant principes terræ, quia in veneficiis tuis erraverunt omnes gentes.

24 Et in ea sanguis prophetarum et sanctorum inventus est : et omnium qui interfecti sunt in terra.