Bible

 

Jeremias 51:11

Studie

       

11 Acuite sagittas, implete pharetras : suscitavit Dominus spiritum regum Medorum : et contra Babylonem mens ejus est ut perdat eam, quoniam ultio Domini est, ultio templi sui.

Ze Swedenborgových děl

 

Apocalypsis Revelata # 443

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 962  
  

443. Et audivi vocem unam ex quatuor cornubus altaris aurei quod coram Deo," (Vers. 14.) "dicentem sexto Angelo qui habebat tubam," significat mandatum a Domino e Caelo spirituali ad illos qui explorarent et manifestarent. - Per "vocem unam" significatur Divinum mandatum; per "altare aureum," seu altare super quo fiebant suffitus, significatur Caelum Spirituale (277, 392); per "quatuor cornua" illius altaris significatur potentia ejus (270), hic potentia solvendi quatuor angelos vinctos ad flumen Euphratem, ut sequitur; per "sextum Angelum" qui habebat tubam, significatur ad illos quibus munus explorandi et manifestandi illa injunctum fuit (442).

  
/ 962