Bible

 

Jeremias 51

Studie

   

1 Hæc dicit Dominus : Ecce ego suscitabo super Babylonem et super habitatores ejus, qui cor suum levaverunt contra me, quasi ventum pestilentem :

2 et mittam in Babylonem ventilatores, et ventilabunt eam et demolientur terram ejus, quoniam venerunt super eam undique in die afflictionis ejus.

3 Non tendat qui tendit arcum suum, et non ascendat loricatus : nolite parcere juvenibus ejus : interficite omnem militiam ejus.

4 Et cadent interfecti in terra Chaldæorum, et vulnerati in regionibus ejus.

5 Quoniam non fuit viduatus Israël et Juda a Deo suo, Domino exercituum, terra autem eorum repleta est delicto a Sancto Israël.

6 Fugite de medio Babylonis, et salvet unusquisque animam suam : nolite tacere super iniquitatem ejus, quoniam tempus ultionis est a Domino, vicissitudinem ipse retribuet ei.

7 Calix aureus Babylon in manu Domini, inebrians omnem terram : de vino ejus biberunt gentes, et ideo commotæ sunt.

8 Subito cecidit Babylon, et contrita est. Ululate super eam : tollite resinam ad dolorem ejus, si forte sanetur.

9 Curavimus Babylonem, et non est sanata : derelinquamus eam, et eamus unusquisque in terram suam, quoniam pervenit usque ad cælos judicium ejus, et elevatum est usque ad nubes.

10 Protulit Dominus justitias nostras : venite, et narremus in Sion opus Domini Dei nostri.

11 Acuite sagittas, implete pharetras : suscitavit Dominus spiritum regum Medorum : et contra Babylonem mens ejus est ut perdat eam, quoniam ultio Domini est, ultio templi sui.

12 Super muros Babylonis levate signum, augete custodiam, levate custodes, præparate insidias, quia cogitavit Dominus, et fecit quæcumque locutus est contra habitatores Babylonis.

13 Quæ habitas super aquas multas, locuples in thesauris, venit finis tuus, pedalis præcisionis tuæ.

14 Juravit Dominus exercituum per animam suam : Quoniam replebo te hominibus quasi brucho, et super te celeuma cantabitur.

15 Qui fecit terram in fortitudine sua, præparavit orbem in sapientia sua, et prudentia sua extendit cælos.

16 Dante eo vocem, multiplicantur aquæ in cælo : qui levat nubes ab extremo terræ, fulgura in pluviam fecit, et produxit ventum de thesauris suis.

17 Stultus factus est omnis homo a scientia ; confusus est omnis conflator in sculptili, quia mendax est conflatio eorum, nec est spiritus in eis.

18 Vana sunt opera, et risu digna : in tempore visitationis suæ peribunt.

19 Non sicut hæc, pars Jacob, quia qui fecit omnia ipse est : et Israël sceptrum hæreditatis ejus : Dominus exercituum nomen ejus.

20 Collidis tu mihi vasa belli : et ego collidam in te gentes, et disperdam in te regna :

21 et collidam in te equum et equitem ejus : et collidam in te currum et ascensorem ejus :

22 et collidam in te virum et mulierem : et collidam in te senem et puerum : et collidam in te juvenem et virginem :

23 et collidam in te pastorem et gregem ejus : et collidam in te agricolam et jugales ejus : et collidam in te duces et magistratus :

24 et reddam Babyloni, et cunctis habitatoribus Chaldææ, omne malum suum, quod fecerunt in Sion, in oculis vestris, ait Dominus.

25 Ecce ego ad te, mons pestifer, ait Dominus, qui corrumpis universam terram : et extendam manum meam super te, et evolvam te de petris, et dabo te in montem combustionis :

26 et non tollent de te lapidem in angulum, et lapidem in fundamenta : sed perditus in æternum eris, ait Dominus.

27 Levate signum in terra, clangite buccina in gentibus, sanctificate super eam gentes, annuntiate contra illam regibus Ararat, Menni, et Ascenez : numerate contra eam Taphsar, adducite equum quasi bruchum aculeatum.

28 Sanctificate contra eam gentes, reges Mediæ, duces ejus, et universos magistratus ejus, cunctamque terram potestatis ejus.

29 Et commovebitur terra et conturbabitur, quia evigilabit contra Babylonem cogitatio Domini, ut ponat terram Babylonis desertam et inhabitabilem.

30 Cessaverunt fortes Babylonis a prælio, habitaverunt in præsidiis : devoratum est robur eorum, et facti sunt quasi mulieres : incensa sunt tabernacula ejus, contriti sunt vectes ejus.

31 Currens obviam currenti veniet, et nuntius obvius nuntianti, ut annuntiet regi Babylonis quia capta est civitas ejus a summo usque ad summum.

32 Et vada præoccupata sunt, et paludes incensæ sunt igni, et viri bellatores conturbati sunt.

33 Quia hæc dicit Dominus exercituum, Deus Israël : Filia Babylonis quasi area, tempus trituræ ejus : adhuc modicum, et veniet tempus messionis ejus.

34 Comedit me, devoravit me Nabuchodonosor rex Babylonis : reddidit me quasi vas inane : absorbuit me quasi draco, replevit ventrem suum teneritudine mea, et ejecit me.

35 Iniquitas adversum me et caro mea super Babylonem, dicit habitatio Sion : et sanguis meus super habitatores Chaldææ, dicit Jerusalem.

36 Propterea hæc dicit Dominus : Ecce ego judicabo causam tuam, et ulciscar ultionem tuam : et desertum faciam mare ejus, et siccabo venam ejus.

37 Et erit Babylon in tumulos, habitatio draconum, stupor et sibilus, eo quod non sit habitator.

38 Simul ut leones rugient, excutient comas veluti catuli leonum.

39 In calore eorum ponam potus eorum, et inebriabo eos, ut sopiantur, et dormiant somnum sempiternum, et non consurgant, dicit Dominus.

40 Deducam eos quasi agnos ad victimam, et quasi arietes cum hædis.

41 Quomodo capta est Sesach, et comprehensa est inclyta universæ terræ ! quomodo facta est in stuporem Babylon inter gentes !

42 Ascendit super Babylonem mare, multitudine fluctuum ejus operta est.

43 Factæ sunt civitates ejus in stuporem, terra inhabitabilis et deserta, terra in qua nullus habitet, nec transeat per eam filius hominis.

44 Et visitabo super Bel in Babylone, et ejiciam quod absorbuerat de ore ejus : et non confluent ad eum ultra gentes, siquidem et murus Babylonis corruet.

45 Egredimini de medio ejus, populus meus, ut salvet unusquisque animam suam ab ira furoris Domini,

46 et ne forte mollescat cor vestrum, et timeatis auditum qui audietur in terra : et veniet in anno auditio, et post hunc annum auditio, et iniquitas in terra, et dominator super dominatorem.

47 Propterea ecce dies veniunt, et visitabo super sculptilia Babylonis, et omnis terra ejus confundetur, et universi interfecti ejus cadent in medio ejus.

48 Et laudabunt super Babylonem cæli et terra, et omnia quæ in eis sunt, quia ab aquilone venient ei prædones, ait Dominus.

49 Et quomodo fecit Babylon, ut caderent occisi in Israël, sic de Babylone cadent occisi in universa terra.

50 Qui fugistis gladium, venite, nolite stare : recordamini procul Domini, et Jerusalem ascendat super cor vestrum.

51 Confusi sumus, quoniam audivimus opprobrium : operuit ignominia facies nostras, quia venerunt alieni super sanctificationem domus Domini.

52 Propterea ecce dies veniunt, ait Dominus, et visitabo super sculptilia ejus, et in omni terra ejus mugiet vulneratus.

53 Si ascenderit Babylon in cælum, et firmaverit in excelso robur suum, a me venient vastatores ejus, ait Dominus.

54 Vox clamoris de Babylone, et contritio magna de terra Chaldæorum :

55 quoniam vastavit Dominus Babylonem, et perdidit ex ea vocem magnam : et sonabunt fluctus eorum quasi aquæ multæ, dedit sonitum vox eorum,

56 quia venit super eam, id est super Babylonem, prædo, et apprehensi sunt fortes ejus, et emarcuit arcus eorum, quia fortis ultor Dominus reddens retribuet.

57 Et inebriabo principes ejus, et sapientes ejus, et duces ejus, et magistratus ejus, et fortes ejus : et dormient somnum sempiternum, et non expergiscentur, ait rex (Dominus exercituum nomen ejus).

58 Hæc dicit Dominus exercituum : Murus Babylonis ille latissimus suffossione suffodietur, et portæ ejus excelsæ igni comburentur, et labores populorum ad nihilum, et gentium in ignem erunt, et disperibunt.

59 Verbum quod præcepit Jeremias propheta Saraiæ filio Neriæ filii Maasiæ, cum pergeret cum Sedecia rege in Babylonem, in anno quarto regni ejus : Saraias autem erat princeps prophetiæ.

60 Et scripsit Jeremias omne malum, quod venturum erat super Babylonem, in libro uno, omnia verba hæc quæ scripta sunt contra Babylonem.

61 Et dixit Jeremias ad Saraiam : Cum veneris in Babylonem, et videris, et legeris omnia verba hæc,

62 dices : Domine, tu locutus es contra locum istum, ut disperderes eum, ne sit qui in eo habitet, ab homine usque ad pecus, et ut sit perpetua solitudo.

63 Cumque compleveris legere librum istum, ligabis ad eum lapidem, et projicies illum in medium Euphraten,

64 et dices : Sic submergetur Babylon, et non consurget a facie afflictionis quam ego adduco super eam, et dissolvetur. Hucusque verba Jeremiæ.

   

Ze Swedenborgových děl

 

Apocalypsis Explicata # 593

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 1232  
  

593. [Vers. 1.] "Et vidi alium angelum fortem descendentem e caelo." - Quod significet Dominum quoad Verbum, hic quoad sensum ejus ultimum qui vocatur sensus litterae, constat ex significatione "angeli fortis", quod sit Dominus quoad Verbum (de qua sequitur); quod sit quoad Verbum in sensu ejus ultimo, qui vocatur sensus litterae, est quia Dominus ex illo dicitur "fortis", nam omne robur et omnis potentia Divini Veri existit et consistit in ejus ultimo, proinde in Verbi sensu litterae (de qua re etiam sequitur).

[2] Quia intelligitur sensus litterae Verbi, ideo dicitur de angelo quod visus sit "descendere e caelo": simile dicitur de Verbo quod est Divinum Verum; hoc a Domino per caelos in mundum descendit; quapropter adaequatum est sapientiae angelorum qui in tribus caelis, et quoque adaequatum est hominibus qui in naturali mundo: inde est quod Verbum in omnium sua prima origine sit prorsus Divinum, dein caeleste, tum spirituale, et denique naturale; caeleste pro angelis intimi seu tertii caeli qui angeli vocantur caelestes, spirituale pro angelis secundi seu medii caeli qui angeli vocantur spirituales, ac caeleste et spirituale naturale pro angelis ultimi seu primi caeli qui angeli vocantur caelestes et spirituales naturales, ac naturale pro hominibus in mundo; nam homines, quamdiu in corpore materiali vivunt, cogitant et loquuntur naturaliter. Inde nunc est quod Verbum detur apud angelos cujusvis caeli, sed cum differentia secundum gradus sapientiae, intelligentiae et scientiae eorum; et tametsi quoad sensum in singulis caelis differt, usque est idem Verbum; quoniam ipsum Divinum, quod a Domino inest Verbo, cum descendit ad caelum intimum seu tertium fit Divinum caeleste, cum inde descendit ad caelum medium seu secundum fit Divinum spirituale, cumque ab hoc caelo ad ultimum seu primum fit Divinum caeleste aut spirituale naturale; et cum exinde descendit in mundum fit Verbum Divinum naturale, quale est apud nos in littera. Hae successivae derivationes Divini Veri, procedentis ab Ipso Domino, existunt ex constabilitis ab ipsa creatione correspondentiiS inter superiora et inferiora, de qua re alibi plura, volente Domino.

[3] Quod omne robur et omnis potentia insit ultimis Divini Veri, ita sensui naturali Verbi qui est sensus litterae, est quia hic sensus est continens omnium sensuum interiorum, nempe spiritualium et caelestium (de quibus supra); et quia est continens, etiam est basis, et in basi est ipsum robur: nam superiora si non innituntur suae basi, decidunt et dilabuntur; similiter si spiritualia et caelestia non inniterentur sensui naturali seu litterali Verbi, hic enim non modo sustinet sensus interiores, sed etiam continet illos; quapropter Verbum seu Divinum Verum in hoc sensu non solum est in sua potentia, sed etiam in suo pleno. (At plura de hac re videantur supra; nempe, Quod robur sit in ultimo, quia Divinum ibi est in suo pleno, supra, n. 346, 567. Quod interiora successive influant in exteriora, usque in extremum seu ultimum, et quod ibi coexistant, in Arcanis Caelestibus, n. 634, 6239, 6465, 1 9215, 9216. Quod non modo successive influant, sed etiam forment in suo ultimo simultaneum; quo ordine, n. 5897, 6451, 8603, 10099. Quod inde in ultimis sit robur at potentia, n. 9836. Quod inde in ultimis responsa et revelata, n. 9905, 10548. Quod inde ultimum prae interioribus sit sanctum, n. 9824.) Ex his etiam sequitur quod omne doctrinae ecclesiae formari et confirmari debeat ex sensu litterali Verbi, et quod inde etiam doctrinae sit potentia (de qua re videatur supra, n. 356). Ex hac causa est quod "angelus descendens e caelo" dicatur "fortis." Quod per "angelum" in Verbo in sensu supremo intelligatur Dominus, in sensu respectivo omnis recipiens Divini Veri a Domino, ac in sensu abstracto ipsum Divinum Verum, videatur supra (n. 130, 302); hic itaque per "angelum" intelligitur Dominus quoad Verbum, quia Verbum est ipsum Divinum Verum. Quod Ipse Dominus hic per "angelum" intelligatur, constare potest ex simili repraesentatione Ipsius Domini quoad faciem et quoad pedes, in primo capite hujus Libri; ubi de "Filio hominis", qui est Dominus, ita dicitur,

Quod facies Ipsius fulserit sicut Sol in sua potentia, et quod pedes Ipsius essent similes chalcolibano in camino igniti (vers. 15, 16).

Poznámky pod čarou:

1. The editors made a correction or note here.

  
/ 1232  
  

Bible

 

Exodus 19:16

Studie

       

16 Jamque advenerat tertius dies, et mane inclaruerat : et ecce cœperunt audiri tonitrua, ac micare fulgura, et nubes densissima operire montem, clangorque buccinæ vehementius perstrepebat : et timuit populus qui erat in castris.