Bible

 

Jeremias 50:39

Studie

       

39 Propterea habitabunt dracones cum faunis ficariis, et habitabunt in ea struthiones, et non inhabitabitur ultra usque in sempiternum, nec exstruetur usque ad generationem et generationem.

Ze Swedenborgových děl

 

Apocalypsis Revelata # 456

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 962  
  

456. (Vers. 20.) "Et reliqui homines, qui non occisi sunt in plagis his," significat illos in Ecclesia Reformatorum, qui non ita sunt spiritualiter mortui ex ratiociniis visionariis, et ex amore sui, fastu propriae intelligentiae, et ex concupiscentiis in de, sicut priores, et usque solam fidem fecerunt caput religionis suae. - Per "reliquos homines" intelliguntur illi qui non tales sunt, sed usque solam fidem faciunt caput religionis suae; per "qui non occisi sunt," significantur qui non ita spiritualiter mortui sunt; per "plagas" in quibus, intelliguntur amor Sui, fastus propriae intelligentiae, et concupiscentiae mali et falsi ex illis, quae tria significantur per "ignem," "fumum" et "Sulphur," de quibus supra (452, 453); 1 quod "plagae" significent talia, videbitur infra.

Sed de his primum aliquid dicetur: - Hos quoque datum est videre, et cum illis loqui. Degunt in plaga septentrionali versus occidentem, ubi aliquibus sunt mapalia cum tectis, et aliquibus sine tectis. Spondae eorum sunt ex juncis; vestes ex pilis hircinis. In luce influente e Caelo apparet in faciebus illorum livor et quoque stupor. Causa est, quia nihil aliud ex religione sciunt, quam quod Deus sit, quod tres Personae sint, quod Christus passus sit crucem pro illis, et quod sola fides sit per quam salvantur, et insuper per cultum in templis, et per preces statis temporibus: ad reliqua quae religionis et ejus doctrinae sunt, nihil attendunt; mundana enim et corporea, quibus mentes illorum refertae et oppletae sunt, occludunt eorum aures ad illa.

Sunt plures ex Presbyteris inter illos, quos quaesivi, "Quid cogitavistis, cum in Verbo legistis de Operibus, de Amore et Charitate, de Fructibus, de Praeceptis Vitae, de Paenitentia, verbo de Faciendis."

Responderunt quod quidem illa legerint et sic viderint; sed usque non viderint, quia mentem tenuerunt in sola fide, et inde quod illa omnia sint fides, et quod non cogitaverint quod sint effecta fidei.

Quod talis inscitia et stupiditas sit illis qui solam fidem semel amplexi sunt, et illam omne religionis suae fecerunt, vix potest credi, cum tamen id per multam experientiam datum est scire.

Quod per "plagas" significentur plagae spirituales, per quas homo moritur spiritu seu anima, patet ex his locis:

"Desperatum confractioni tuae, aegra Plaga tua; ascendere faciam sanitatem tibi, a Plagis tuis sanabo te," (Jeremias 30:12, 14, 17);

"Omnis transiens super Babelem, sibilabit super omnibus Plagis ejus," (Jeremias 50:13); 2

"In una die venient Plagae Babyloni, mors et planctus," (Apocalypsis 18:8); 3

"Vidi septem Angelos habentes septem Plagas ultimas, per quas consummanda est ira Dei," (Apocalypsis 15:1, 6); 4

Vae genti peccatrici, populo gravi iniquitate: a vola pedis usque ad caput non in eo integritas, Vulnus et Cicatrix et Plaga recens, non expressa, non obligata, non emollita oleo," (Esaias 1:4, 6);

In die quo obligabit Jehovah fracturam populi Sui, et vulnus Plagae ejus sanabit," (Esaias 30:26).

(Praeter alibi, ut Deuteronomius 28:59; Jeremias 49:17; Sacharias 14:12, 15; Luca 7:21; Apocalypsis 11:6; 16:21).

Poznámky pod čarou:

1. 452 pro "432"
2. 13 pro "30"

3. 8 pro "18"

4. 1, 6 pro "16"

  
/ 962