Bible

 

Jeremias 49:24

Studie

       

24 Dissoluta est Damascus, versa est in fugam : tremor apprehendit eam, angustia et dolores tenuerunt eam quasi parturientem.

Ze Swedenborgových děl

 

Apocalypsis Explicata # 539

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 1232  
  

539. "Et ascendit fumus e puteo sicut fumus fornacis magnae." - Quod significet inde densa falsa ex malis amorum terrestrium et corporeorum, constat ex significatione "fumi", quod sit falsum mali (de qua sequitur); ex significatione "putei abyssi", quod sit infernum ubi sunt qui falsificaverunt Verbum (de qua supra, n. 537), et ex significatione "fornacis magnae", quod sint mala amorum terrestrium et corporeorum, ex quibus talia falsa erumpunt (de qua in sequente articulo).

Quod "fumus" significet falsum mali, est quia procedit ex igne, et ignis significat amores sui et mundi, et inde omnia mala; quare etiam inferna quae in falsis sunt ex malis illorum amorum, et magis ubi sunt qui falsificaverunt Verbum applicando ad favorem illorum amorum, apparent in igne sicut fornacis magnae, e qua densus fumus commixtus igni ascendit. Visa etiam mihi sunt, et patuit quod amores illi apud illos sistant apparentiam talis ignis, et quod falsa inde effluentia apparentiam fumi igniti: sed talia non apparent illis qui inibi sunt; sunt enim in amoribus illis et in falsis inde; est vita illorum in illis: ex his usque cruciantur multis modis, et non ex ignibus et fumis, quales sunt in mundo nostro naturali (ut melius constare potest ex articulo in opere De Caelo et Inferno 566-575, ubi agitur de Igne Infernali et de Stridore Dentium.)

[2] Quod "fumus" significet densum falsum quod profluit ex malo, constare potest ex sequentibus locis:

- Apud Mosen,

Abraham "prospexit contra facies Sodomae, et Amorae, et contra omnes facies terrae planitiei, et vidit et ecce ascendit fumus terrae sicut fumus fornacis" (Genesis 19:28);

per "Sodomam et Amoram" in sensu spirituali intelliguntur illi qui prorsus in amoribus sui sunt; quare per "fumum", qui e terra eorum post combustionem visus Abrahamo est, significatur densum falsum quod est illis qui prorsus in eo amore sunt; qui enim se super omnia amant, illi in maxima caligine sunt quoad spiritualia et caelestia, sunt enim mere naturales et sensuales, et separati prorsus e caelo; et tunc non solum negant Divina, sed etiam excogitant falsa quibus destruant illa: haec falsa sunt quae significantur per "fumum" visum ex Sodoma et Amora.

[3] Apud eundem,

"Et sol occidit, et caligo facta est, et ecce furnus fumi et fax ignis, quae transivit inter segmenta illa" (Genesis 15:17):

haec dicta sunt de posteritate Abrahami ex Jacobo, ut constare potest ex praecedentibus in illo capite; quod "sol occidit" significat extremum tempus cum consummatio; "et caligo facta" significat cum loco boni malum, et loco veri falsum; "ecce furnus fumi" significat densissimum falsum a malis; "fax ignis" significat aestum cupiditatum; "transivit inter segmenta" significat quae separaverunt illos a Domino. (Sed haec amplius explicata videantur in Arcanis Caelestibus, n. 1858-2862.)

[4] Apud eundem,

"Exire fecit Moses populum obviam Deo e castris, et constiterunt in inferioribus montis; et Mons Sinai fumabat totus ille, propter quod descendit super illum Jehovah in igne, et ascendit fumus sicut fumus fornacis; et tremiscebat totus mons valde" (Exodus 19:17, 18);

et dein,

"Et omnis populus videntes voces et faces, et vocem buccinae, et montem fumantem; et Vidit populus, et commoti sunt, et steterunt e longinquo, et dixerunt ad Mosen, Loquere tu cum nobis et audiemus, et ne loquatur cum nobis Deus, ne forte moriamur" (Exodus 20:15, 1618, 19]):

per haec repraesentabatur qualis ille populus fuit; nam Jehovah, hoc est, Dominus, apparet unicuivis secundum quale ejus; illis qui in veris ex bono sunt ut lux serena, at illis qui in falsis ex malo sunt ut fumus ex igne: et quia populus ille in amoribus terrestribus et corporeis fuit et inde in falsis mali, ideo Dominus e Monte Sinai illi apparuit sicut ignis comedens, et sicut fumus fornacis. (Quod tales fuerint filii Jacobi, multis ostensum est in Arcanis Caelestibus, ex quibus Collecta videantur in Doctrina Novae Hierosolymae, n. 248; et quod Dominus appareat unicuivis secundum quale ejus, ut ignis vivificans et recreans illis qui in bono sunt, ac ut ignis consumens illis qui in malo, in Arcanis Caelestibus, n. 934, 1861, 6832, 8814, 8819, 9434, 10551; quid reliqua in allatis locis significant, videatur explicatum in Arcanis Caelestibus, quae super Exodum.)

[5] Simile significatur per "fumum" et per "ignem apud Davidem,

"Quando exarsit Illi, .... ascendit fumus ex naso Ipsius, et ignis ex ore Ipsius comedit, prunae arserunt ex Ipso, et inclinavit caelum et descendit, et caligo sub pedibus Ipsius" (7-9] ; 2 Samuelis 22:8, 9):

non intelligitur quod ascenderit fumus et ignis comedens ex Ipso, quia non Ipsi ira; sed ita dicitur quia talis apparet Dominus illis qui in falsis et malis sunt, nam spectant Ipsum ex suis falsis et malis.

[6] Similia significantur per haec apud eundem,

"Qui spectat terram, et contremiscit, tangit montes et fumigant" (Psalmuss 104:32);

apud eundem,

"Jehovah, inclina caelos tuos et descende, tange montes ut fumigent" (Psalmuss 144:5).

Apud Esaiam,

"Ejula porta, clama urbs, liquefacta est Philisthaea tu tota; quia a septentrione fumus venit" (14:31):

per "portam" significatur verum introducens in ecclesiam; per "urbem" doctrina; per "Philisthaeam" fides; inde per "Ejula porta, clama urbs, liquefacta Philisthaea tu tota", significatur vastatio ecclesiae quoad verum doctrinae, et inde quoad fidem: per "septentrionem" significatur infernum ubi et unde falsa doctrinae et falsa fidei, ac per "fumum" illa falsa; inde per "a septentrione venit fumus" significatur falsum vastans ex infernis.

[7]) agitur ibi etiam de vastatione ecclesiae; et per "accendere fumo currum" significatur pervertere omnia vera doctrinae in falsa; "fumus" est falsum, et "currus" est doctrina: et per quod "leones juvenes comedet gladius" significatur quod falsa destruent vera principalia ecclesiae; "leones juvenes" sunt ecclesiae vera principalia et tutantia, et "gladius" est falsum destruens verum.

[8] Apud Joelem,

"Dabo prodigia in caelis et in terra, sanguinem et ignem et columnas fumi" (3:3 [B.A. 2:30]):

haec de ultimo judicio; et per "sanguinem, ignem et columnas fumi", significatur verum Verbi falsificatum, bonum ejus adulteratum, et inde mera falsa; "sanguis" est verum Verbi falsificatum, "ignis" est bonum ejus adulteratum, et "columnae fumi" sunt inde mera ac densa falsa.

[9] Apud Davidem,

"Impii peribunt, et hostes Jehovae sicut gloria agnorum consumentur, in fumo consumentur" (Psalmuss 37:20)

quod impii et hostes Jehovae "consumentur fumo", significat quod perituri per falsa mali; "impii" dicuntur qui in falsis, "hostes" qui in malis, et "fumus" est falsum mali.

[10] Apud eundem,

"Secundum impellere fumum, impelles; sicut liquefieri ceram coram igne, peribunt impii coram Deo" (Psalmuss 68:3 [B.A. 2]):

interitus impiorum comparatur fumo qui ab aere impellitur, ac cerae quae coram igne liquescit, quia "fumus" significat falsa, et "ignis" mala.

[11] Apud Esaiam,

"Caeli sicut fumus evanescent, et terra sicut vestis veterascet" (51:6):

per "fumum" etiam hic significatur falsum, quo perituri sunt qui in priori caelo; et per "veterascentem vestem" significatur verum deperditum per falsa mali: comparatio fit cum fumo evanescente et cum veste veterascente, quia comparationes in Verbo etiam sunt correspondentiae, et aeque significant.

[12] Apud Hoscheam,

"Addunt peccare, et faciunt sibi fusile ex argento suo, in intelligentia sua idola, opus artificum totum;.... propterea erunt sicut nubes matutae, et sicut ros mane cadens, abiens a turbine abigitur ex area, et sicut fumus ex fumario" (13:2, 3):

ita describuntur doctrinalia quae ex propria intelligentia, in quibus mala falsi et falsa mali; talia doctrinalia significantur per "fusilia ex argento" et per "idola"; "argentum illorum" significat id quod ex propria intelligentia, ac "opus artificum" significat illam; quare etiam dicitur "In intelligentia sua fecerunt sibi idola, opus artificum totum": quod illa doctrinalia, quia falsa, transitura sint, significatur per quod "abibunt sicut fumus ex fumario"; quod etiam "sicut nubes matutae, sicut ros mane cadens, et sicut ex area", est quia ecclesia in suo principio est sicut nubes matutae, sicut ros mane cadens, et sicut frumentum in area, per quae significantur vera boni et bona veri; quae tamen successive transeunt et vertuntur in falsa mali et in mala falsi.

[13] Per "fumum" etiam significatur falsum alibi in Apocalypsi; ut,

"Ex ore" equorum "exivit ignis et fumus et sulphur, et ex his occisi sunt tertia pars hominum, ab igne et a fumo et a sulphure" (9:17, 18);

alibi,

"Fumus cruciatus eorum ascendit in saecula saeculorum" (14:11);

et alibi,

"Fumus" ex Babylone "ascendit in saecula saeculorum" ( 1 19:3).

[14] Quoniam "ignis" significat amorem in utroque sensu, tam amorem caelestem quam amorem infernalem, et inde "fumus" significat id quod profluit ex amore, falsum quod ex amore infernali, et verum quod ex amore caelesti, ideo "fumus" etiam in bono sensu significat sanctum verum; hoc significat "fumus" ex igne suffituum, de quo videatur supra (n. 494), et quoque in sequentibus locis:

- Apud Esaiam,

"Creabit Jehovah super omne habitaculum Montis Zionis, et super convocationes ejus, nubem interdiu, ac fumum et splendorem ignis flammae noctu; nam super omni gloria obtegumentum" (4:5);

(quae explicata videantur supra, n. 294 [b] , 2 504 [b]): apud eundem,

"Commoti sunt postes liminum voce" clamantium seraphorum, "et domus impleta est fumo" (6:4):

in Apocalypsi,

"Impletum est templum fumo ex gloria Dei et virtute Ejus" (15:8);

et alibi,

"Ascendit fumus suffituum precibus sanctorum de manu angeli coram Deo" (8:4).

Poznámky pod čarou:

1. The editors made a correction or note here.
2. The editors made a correction or note here.

  
/ 1232  
  

Ze Swedenborgových děl

 

Apocalypsis Explicata # 294

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 1232  
  

294. "Quia Tu creasti omnia." Quod significet quod ab Ipso omnis existentia et vita sit, ac caelum illis qui recipiunt, constat ex significatione "creare", quod sit quod omnia non solum a Domino exstiterint, sed etiam quod ab Ipso omnis vita sit; et quia in spirituali sensu Verbi non nisi quam de caelo et ecclesia agitur, ideo per "creare" hic primario significatur reformare, ita caelum dare illis qui recipiunt, hoc enim est reformare. Quod omnium existentia a Domino sit, videatur in opere De Caelo et Inferno (n. 7-12, et 137 1 ); et quod omnis vita (n. 9 ibi; et in Doctrina Novae Hierosolymae, n. 278): sed hic per "creare" non significatur existentia et vita naturalis, sed existentia et vita spiritualis; haec per "creare" in Verbo ubivis significatur. Causa est quia existentia caeli et terrae non est finis creationis, sed est medium ad finem; finis creationis est ut humanum genus existat, ut ex eo sit caelum angelicum; et quia hoc finis est, ideo per "creare" significatur reformare, quod est caelum dare illis qui recipiunt. Fines sunt qui in sensu spirituali Verbi intelliguntur, sed in sensu litterae dicuntur modo media quae involvunt fines; hoc modo spirituale reconditum latet in littera Verbi.

[2] Quod "creare" significet reformare et regenerare homines et sic instaurare ecclesiam, constare potest ex locis in Verbo ubi dicitur, ut in sequentibus: Apud Esaiam,

"Dabo in deserto cedrum schittae, et myrtum et lignum olei, ...ut videant et cognoscant et attendant et intelligant una, quod manus Jehovae fecerit hoc, et Sanctus Israelis creaverit hoc" (41:19, 20);

agitur ibi de instauratione ecclesiae apud gentes; "desertum" significat non bonum quia in ignorantia veri, omne enim bonum, in quod reformatur homo, non datur nisi per vera; "cedrus schittae" significat genuinum verum; "myrtus et lignum olei" significant bonum spirituale et bonum caeleste; inde patet cum de gentibus qui non in bono ecclesiae aut caeli sunt quia in ignorantia veri, quid significat "Dabo in deserto cedrum schittae, et myrtum et lignum olei": "ut videant, cognoscant, attendant et intelligant una", significat cognitiones, intellectum, perceptionem et affectionem quae amoris boni et veri; haec quia significantur, patet quod "Sanctus Israelis creaverit hoc" significet reformationem, ita quod "creare" sit reformare.

[3] Apud eundem,

"Sic dixit Jehovah Creator tuus, Jacob, et Formator tuus, Israel, ...nam redemi te, vocavi nomine tuo, Mihi tu; ...adduc filios meos e longinquo, et filias meas ab extremitate terrae; omnem vocatum a nomine meo, in gloriam meam creavi, formavi, et feci; ...Ego Jehovah Sanctus vester, Creator Israelis, Rex vester" (43:1, 6, 7, 15);

agitur etiam ibi de instauratione ecclesiae apud gentes; ex reformatione eorum Jehovah dicitur "Creator et Formator"; quare dicitur "Redemi te, vocavi nomine tuo, Mihi tu." "Adduc filios meos e longinquo et filias meas ab extremitate terrae", significat gentes quae extra ecclesiam, quae recipiunt vera et bona ecclesiae a Domino; "longinquum" et "extremitas terrae" significat qui extra ecclesiam, "terra" est ecclesia; "filii" sunt qui recipiunt vera, et "filiae" qui recipiunt bona: hi dicuntur "creati, formati et facti in gloriam"; "gloria" est Divinum Verum quod recipiunt.

[4] Apud Davidem,

"Cor mundum crea mihi Deus, et spiritum firmum innova in medio mei" (Psalmus 51:12 [B.A. 10]);

"cor mundum creare" significat reformare quoad bonum amoris; "spiritum firmum innovare in medio mei" significat reformare quoad verum fidei; "cor" enim significat bonum amoris, et "spiritus" vitam secundum Divinum Verum, quae est fides veri.

[5] Apud eundem,

"Quare frustra creasti filios hominis? ...Ubi misericordiae tuae priores?" (Psalmus 89:48, 50 [B.A. 47, 49] ;)

"creare filios hominis" significat reformare per Divinum Verum; "filii hominis" sunt illi qui in Divinis veris, ita abstracte Divina vera.

[6] Apud eundem,

"Timebunt gentes nomen Jehovae, et omnes reges terrae gloriam tuam, quod aedificaverit Jehovah Zionem: ...scribetur hoc in generationem (posteriorem), et populus qui creabitur laudabit Jah" (Psalmus 102:16, 17, 19 [B.A. 15, 16, 18]);

agitur ibi de reformatione; per "gentes quae timebunt nomen Jehovae" intelliguntur qui in bono sunt; et per "reges terrae", qui in veris ex bono sunt; per "aedificare Zionem" significatur instaurare ecclesiam ("Zion" est ecclesia); per "populum qui creabitur et laudabit Jah" significantur omnes illi qui reformantur.

[7] Apud eundem,

"Das illis, colligunt, aperis manum tuam, saturantur bono; ...emittis spiritum tuum, creantur, et renovas facies terrae" (Psalmus 104:28, 30);

quod hic "creare" sit reformare, patet; nam per "dare illis, colligunt", significatur quod recipiant vera quae dantur a Domino; per "aperis manum, saturantur bono", significatur quod recipiant bonum quod a Domino influit; per "emittere spiritum, creantur", significatur quod quoad vitam secundum Divinum Verum reformentur; et per "renovas facies terrae" significatur instauratio ecclesiae.

[8] Apud Esaiam,

"Tollite in altum oculos, et videte, quis creavit haec? qui educit in numerum exercitum eorum, omnes nomine vocat: ...Deus ab aeterno, Jehovah creans fines terrae non fatigatur" (40:26, 28);

agitur etiam hic de reformatione, quae significatur per "creare"; per "exercitum" quem educet, significantur omnia vera et bona; per "nomine vocare", significatur receptio secundum quale cujusvis; per "creare fines terrae", significatur instaurare ecclesiam, ita reformare illos qui ibi.

[9] Apud Ezechielem,

"In Eden horto Dei fuisti, omnis lapis pretiosus tegumentum tuum, ...in die quo creatus es praeparata sunt: ...perfectus tu in viis tuis 2 a die quo creatus es, donec inventa est perversitas in te" (28:13, 15);

haec dicta sunt de rege Tyri, per quem significantur illi qui in veris sunt et per illa in bono; de illis dicitur quod "in horto Dei fuerint", et quod "omnis lapis pretiosus tegumentum eorum"; per "hortum Dei" significatur intelligentia, et per "lapides pretiosos", qui ibi etiam nominantur, significantur cognitiones veri et boni; hae dicuntur "tegumentum" quia in naturali homine sunt, ac naturalis homo tegit spiritualem: haec dicuntur "praeparata in die quo creati sunt", hoc est, in die quo reformati: inde patet quid significatur per "Perfectus tu in viis tuis a die quo creatus es."

[10] Apud Esaiam,

"Creabit Jehovah super omne habitaculum (montis) Zionis, et super convocationes ejus, nubem interdiu, ...et splendorem ignis flammae noctu; nam super omni gloria obtegumentum" (4:5);

per "Zionem significatur ecclesia quoad Verbum; sensus Verbi internus seu spiritualis quoad bonum intelligitur per "habitaculum ejus"; sensus externus seu litteralis quoad vera intelligitur per "nubem interdiu", et quoad bonum per "splendorem ignis flammae noctu"; hic sensus, quia tegit et recondit spiritualem, vocatur "tegumentum super omni gloria" ("gloria" est sensus spiritualis): haec quoque dicuntur "creata", quia sunt vera caeli et ecclesiae.

[11] Apud Malachiam,

"Nonne Deus unus creavit nos? Quare perfide agimus?" (2:10);

quia per "creavit nos" significatur reformavit ut essent ecclesia, ideo dicitur "Quare perfide agimus?"

[12] Apud Esaiam,

"Sic dixit Deus Jehovah, creans caelos et expandens illos, extendens terram, ...dans animam populo super illa, et spiritum ambulantibus in illa" (42:5);

per "creare caelos, et expandere illos", et per "extendere terram" significatur reformare; per "caelos" significantur et caeli et interna ecclesiae, interna etiam ecclesiae sunt caeli apud homines ibi; et per "terram" significatur externum ecclesiae; quae "expandi et extendi" dicuntur cum multiplicantur vera ex bono; quod reformatio per illa significetur, patet, nam dicitur "dans animam populo super illa, et spiritum ambulantibus in illa."

[13] Apud eundem,

"Jehovah creans caelos, ...formans terram et faciens illam, ...non inanitatem creavit eam, ad habitandum formavit eam" (45:12, 18);

per "caelos" et per "terram" et per "creare" hic similia quae in loco supra allato significantur; per "non inanitatem creavit eam" significatur quod non sit absque vero et bono, in quibus sunt reformati; carentia eorum est "inanitas"; per "ad habitandum formavit eam" significatur quod ad vivendum secundum illa et ex illis, "habitare" enim significat vivere.

[14] Apud eundem,

"Ecce Ego creans caelum novum et terram novam; ...laetamini et exultate in aeternum quae Ego creans: ecce Ego creaturus Hierosolymam exultationem, et populum ejus laetitiam" (65:17, 18);

per "creare caelum novum et terram novam" non intelligitur caelum aspectabile et terra habitabilis, sed nova ecclesia interna et externa; "caelum" est internum ecclesiae, et "terra" est externum ejus; (quid internum ecclesiae et quid externum ejus, videatur in Doctrina Novae Hierosolymae, n. 246); ideo dicitur, "Ecce Ego creaturus Hierosolymam exultationem et populum ejus laetitiam"; "Hierosolyma" est ecclesia, "exultatio" est jucundum ejus ex bono, et "laetitia" est jucundum ejus ex vero.

[15] Simile per "caelum novum et terram novam" significatur apud eundem prophetam, cap. 66:22; et simile per "caelum novum et terram novam" in Apocalypsi 21:1; et simile per illa in capite primo Geneseos,

In principio creavit Jehovah caelum et terram; "et terra erat vacua et inanis, et tenebrae super faciebus abyssi; et Spiritus Dei se movebat super faciebus 3 aquarum: et dixit Deus, Fiat lux, et facta est lux; ...et creavit Deus hominem in imaginem suam, in imaginem Dei creavit eum: masculum et feminam creavit eos" (1:1-3, 27);

agitur ibi de instauratione Ecclesiae Primae in hac Tellure; reformatio hominum illius ecclesiae quoad internum et quoad externum eorum, intelligitur per creationem caeli et terrae, in eo capite; quod prius nulla ecclesia, quia homines absque bono et vero erant, significatur per quod "terra esset vacua et inanis"; et quod in densa ignorantia et quoque in falsis prius fuerint, significatur per quod "tenebrae super faciebus abyssi"; prima eorum illuminatio significatur per quod "Spiritus Dei se moverit super faciebus 4 aquarum; et dixerit Deus, Fiat lux, et facta est lux": per "Spiritum Dei" significatur Divinum Verum procedens a Domino, et per "movere se super faciebus 5 aquarum" significatur illustratio; simile per "lucem" significatur, et per "facta est lux" significatur receptio Divini Veri.

Quod "Deus creaverit hominem in imaginem suam", significat ut esset in amore boni et veri, et corresponderet caelo ut ejus instar; amor enim boni et veri est "imago Dei", et inde quoque caelum angelicum est imago Dei; quare etiam caelum angelicum in conspectu Domini est sicut unus Homo (videatur in opere De Caelo et Inferno 59-67, 68-72, 73-77, 78-86, 87-102); quod "masculum et feminam creaverit eos", significat quod reformaverit quoad verum et bonum; "masculus" est verum et "femina" est bonum. Ex his patet quod non creatio caeli et terrae, sed quod nova creatio seu reformatio hominum Ecclesiae Primae, in eo capite et sequente describatur; et quod similia ibi intelligantur per "novum caelum et novam terram" et per creationem eorum, quae in locis mox supra allatis.

[16] Quod "creatio" in Verbo significet reformationem et instaurationem ecclesiae, quae fit per Divinum Verum quod procedit a Domino, etiam patet ex his apud Johannem,

"In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum. ...Omnia per Ipsum facta sunt, et sine Ipso factum est nihil quod factum est. In Ipso vita erat, et vita erat lux hominum; et lux in tenebris lucet, et tenebrae non comprehenderunt: ...erat lux vera quae illuminat omnem hominem venientem in mundum; ...et mundus per Ipsum factus est; et mundus Ipsum non cognovit; ...et Verbum Caro factum est, et habitavit in nobis et vidimus gloriam Ipsius" (1:1-5, 9, 10, 14);

per "Verbum" ibi intelligitur Dominus quoad Divinum Verum; quod omnia per illud creata sint, intelligitur per quod "omnia per Ipsum facta sint, et sine Ipso factum sit nihil quod factum est", et quod "mundus per Ipsum factus sit"; quia per "Verbum" intelligitur Dominus quoad Divinum Verum, ideo dicitur, "In Ipso vita erat, et vita erat lux hominem, ...erat lux vera"; "lux" significat Divinum Verum, ac "vita" omnem ex Divino Vero intelligentiam et sapientiam, nam haec facit ipsam vitam hominis, et quoque secundum illam est vita aeterna: praesentia Domini apud unumquemvis cum Divino suo Vero, ex quo vita et lux, intelligitur per "Lux in tenebris lucet, ...et illuminat omnem hominem venientem in mundum": sed quod illi qui in falsis mali sunt non percipiant ita nec recipiant illud, intelligitur per quod "tenebrae non comprehenderint", et quod "mundus Ipsum non cognoverit"; "tenebrae" significant falsa mali. Quod sit Dominus quoad Divinum Humanum, qui hic per "Verbum" intelligitur, patet clare, nam dicitur, "Et Verbum Caro factum est, et habitavit in nobis, et vidimus gloriam Ipsius"; "gloria" etiam significat Divinum Verum. (Quod omnia per Divinum Verum procedens a Domino, quod hic intelligitur per "Verbum", creata sint, videatur in opere De Caelo et Inferno 137, 139; et in Doctrina Novae Hierosolymae, n. 263.) Inde quoque patet quod "facere" aut "creare" hic quoque significet facere hominem novum seu reformare; nam similiter hic ut in Libro Geneseos dicitur statim de "Luce", quae quod significet Divinum Verum procedens, per quod omnes reformantur, videatur in opere De Caelo et Inferno (n. 126-140), et in Doctrina Novae Hierosolymae (n. 49).

Poznámky pod čarou:

1. The editors made a correction or note here.
2. The editors made a correction or note here.
3. The editors made a correction or note here.
4. The editors made a correction or note here.
5. The editors made a correction or note here.

  
/ 1232