Bible

 

Jeremias 48:7

Studie

       

7 pro eo enim quod habuisti fiduciam in munitionibus tuis et in thesauris tuis, tu quoque capieris : et ibit Chamos in transmigrationem, sacerdotes ejus et principes ejus simul.

Ze Swedenborgových děl

 

Apocalypsis Revelata # 649

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 962  
  

649. "Et clamavit clamore magno habenti falcem acutam, dicens, Mitte tuam falcem acutam, et vindemia botros vineae terrae," significat operationem Domini ex Bono Amoris Sui per Divinum Verum Verbi Sui in opera charitatis et fidei, quae apud homines Ecclesiae Christianae sunt.--Hic est Sensus spiritualis horum verborum, quoniam per binos illos "Angelos" significantur Caeli Regni spiritualis et Regni caelestis Domini (647, 648); ac Caeli nihil faciunt ex se, sed a Domino, angeli enim in Caelis sunt modo recipientes; quare nihil aliud in Sensu spirituali significatur quam operatio Domini, hic in Ecclesiam in Christiano orbe, inque opera charitatis et fidei apud homines ibi; per "vineam" enim significatur illa Ecclesia (de qua in articulo 651 sequente), et per "botros" et "uvas" significantur opera charitatis; quod haec per "botros" et "uvas" significentur, est quia sunt fructus vitis in vinea, et per "fructus" in Verbo significantur bona opera. Quod "Angelus exiens ex Altari dixerit ad Angelum qui exivit e Templo, quod hic mitteret falcem et vindemiaret," est quia per "Angelum exeuntem ex Altari" significantur Caeli Regni caelestis seu Caeli qui in bonis amoris sunt, et per "Angelum exeuntem e Templo" significantur Caeli Regni spiritualis seu Caeli qui in veris sapientiae sunt, ut supra dictum est; ac bonum amoris non operatur aliquid ex se, sed per verum sapientiae, nec verum sapientiae operatur aliquid ex se, sed ex bono amoris; quod ita sit, multis ostensum est in Sapientia Angelica de Divino Amore et Divina Sapientia; haec causa est, quod "Angelus exiens ex Altari" dixerit ad "Angelum qui exivit e Templo," ut "mitteret falcem et vindemiaret botros vineae terrae:" inde nunc est, quod per illa significetur Operatio Domini ex Bono Amoris Sui per Divinum Verum Verbi Sui. Quod "uvae" et "botri significent bona et opera charitatis, constare potest ex sequentibus locis:

"Vae Mihi, factus sum sicut collectiones aestatis, sicut racemationes Vindemiae; non botrus ad comedendum, primitivum desiderat anima mea; perit sanctus e terra, et rectus inter homines," (Micham 7:1-2);

"Uvae eorum uvae fellis, botri amaritudinum illis," (Deuteronomius 32:32);

"Vinea fuit Dilecto meo; exspectavit ut faceret uvas, sed fecit labruscas," (Esaias 5:1-2, 4);

"Hi respicientes ad deos alienos, amantes lagenas uvarum," (Hoschea 3:1)

"Omnis arbor ex proprio fructu cognoscitur; non ex spinis colliguntur ficus, neque ex rubo Vindemiant uvam," (Luca 6:44);

"Erit in medio terrae quasi racemationes, quando consummata est Vindemia," (Esaias 24:13); 1

"Si Vindemiatores venerint tibi, non relinquent racemationes," (Jeremias 49:9; Obad. vers. 4, 5);

"Super Vindemiam tuam vastator cecidit," (Jeremias 48:32-33);

"Commovebimini confidentes, quia consummatur Vindemia, collectio non veniet," (Esaias 32:9-10).

(Praeter alibi, ubi dicitur "fructus vineae," et "ex vite.")

Sunt bona amoris caelestis, et sunt bona amoris spiritualis; bona amoris caelestis sunt amoris in Dominum, et bona amoris spiritualis sunt amoris erga proximum; haec bona vocantur bona charitatis, ac intelliguntur per "fructus vineae," quae sunt uvae et botri; at bona amoris in Dominum intelliguntur in Verbo per "fructus arborum," imprimis per "olivas."

649b. "Quia maturuerunt uvae ejus," significat quia ultimus status Ecclesiae Christianae est.--Simile significatur per "maturuerunt uvae vineae" quod supra per "aruit messis," sed "messis" dicitur de Ecclesia in communi, et "vinea" de Ecclesia in particulari; quod "aruit messis" significet ultimum statum Ecclesiae, videatur supra (645), similiter itaque "maturuerunt uvae vineae." "Vinea" significat Ecclesiam ubi Divinum Verum Verbi est, et Dominus per id notus, quoniam "vinum" significat Verum interius, quod a Domino per Verbum est; proinde significat "vinea" hic Ecclesiam Christianam: quod "vinum" significet verum ex bono amoris, ita a Domino, videatur supra (316).

Poznámky pod čarou:

1. 13 pro "12, 13"

  
/ 962  
  

Bible

 

Apocalypsis 14

Studie

   

1 Et vidi : et ecce Agnus stabat supra montem Sion, et cum eo centum quadraginta quatuor millia, habentes nomen ejus, et nomen Patris ejus scriptum in frontibus suis.

2 Et audivi vocem de cælo, tamquam vocem aquarum multarum, et tamquam vocem tonitrui magni : et vocem, quam audivi, sicut citharœdorum citharizantium in citharis suis.

3 Et cantabant quasi canticum novum ante sedem, et ante quatuor animalia, et seniores : et nemo poterat dicere canticum, nisi illa centum quadraginta quatuor millia, qui empti sunt de terra.

4 Hi sunt, qui cum mulieribus non sunt coinquinati : virgines enim sunt. Hi sequuntur Agnum quocumque ierit. Hi empti sunt ex hominibus primitiæ Deo, et Agno :

5 et in ore eorum non est inventum mendacium : sine macula enim sunt ante thronum Dei.

6 Et vidi alterum angelum volantem per medium cæli, habentem Evangelium æternum, ut evangelizaret sedentibus super terram, et super omnem gentem, et tribum, et linguam, et populum :

7 dicens magna voce : Timete Dominum, et date illi honorem, quia venit hora judicii ejus : et adorate eum, qui fecit cælum, et terram, mare, et fontes aquarum.

8 Et alius angelus secutus est dicens : Cecidit, cecidit Babylon illa magna : quæ a vino iræ fornicationis suæ potavit omnes gentes.

9 Et tertius angelus secutus est illos, dicens voce magna : Si quis adoraverit bestiam, et imaginem ejus, et acceperit caracterem in fronte sua, aut in manu sua :

10 et hic bibet de vino iræ Dei, quod mistum est mero in calice iræ ipsius, et cruciabitur igne, et sulphure in conspectu angelorum sanctorum, et ante conspectum Agni :

11 et fumus tormentorum eorum ascendet in sæcula sæculorum : nec habent requiem die ac nocte, qui adoraverunt bestiam, et imaginem ejus, et si quis acceperit caracterem nominis ejus.

12 Hic patientia sanctorum est, qui custodiunt mandata Dei, et fidem Jesu.

13 Et audivi vocem de cælo, dicentem mihi : Scribe : Beati mortui qui in Domino moriuntur. Amodo jam dicit Spiritus, ut requiescant a laboribus suis : opera enim illorum sequuntur illos.

14 Et vidi : et ecce nubem candidam, et super nubem sedentem similem Filio hominis, habentem in capite suo coronam auream, et in manu sua falcem acutam.

15 Et alius angelus exivit de templo, clamans voce magna ad sedentem super nubem : Mitte falcem tuam, et mete, quia venit hora ut metatur, quoniam aruit messis terræ.

16 Et misit qui sedebat super nubem, falcem suam in terram, et demessa est terra.

17 Et alius angelus exivit de templo, quod est in cælo, habens et ipse falcem acutam.

18 Et alius angelus exivit de altari, qui habebat potestatem supra ignem : et clamavit voce magna ad eum qui habebat falcem acutam, dicens : Mitte falcem tuam acutam, et vindemia botros vineæ terræ : quoniam maturæ sunt uvæ ejus.

19 Et misit angelus falcem suam acutam in terram, et vindemiavit vineam terræ, et misit in lacum iræ Dei magnum :

20 et calcatus est lacus extra civitatem, et exivit sanguis de lacu usque ad frenos equorum per stadia mille sexcenta.