Bible

 

Jeremias 48:2

Studie

       

2 Non est ultra exsultatio in Moab contra Hesebon : cogitaverunt malum : Venite, et disperdamus eam de gente. Ergo silens conticesces, sequeturque te gladius.

Ze Swedenborgových děl

 

Apocalypsis Revelata # 649

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 962  
  

649. "Et clamavit clamore magno habenti falcem acutam, dicens, Mitte tuam falcem acutam, et vindemia botros vineae terrae," significat operationem Domini ex Bono Amoris Sui per Divinum Verum Verbi Sui in opera charitatis et fidei, quae apud homines Ecclesiae Christianae sunt.--Hic est Sensus spiritualis horum verborum, quoniam per binos illos "Angelos" significantur Caeli Regni spiritualis et Regni caelestis Domini (647, 648); ac Caeli nihil faciunt ex se, sed a Domino, angeli enim in Caelis sunt modo recipientes; quare nihil aliud in Sensu spirituali significatur quam operatio Domini, hic in Ecclesiam in Christiano orbe, inque opera charitatis et fidei apud homines ibi; per "vineam" enim significatur illa Ecclesia (de qua in articulo 651 sequente), et per "botros" et "uvas" significantur opera charitatis; quod haec per "botros" et "uvas" significentur, est quia sunt fructus vitis in vinea, et per "fructus" in Verbo significantur bona opera. Quod "Angelus exiens ex Altari dixerit ad Angelum qui exivit e Templo, quod hic mitteret falcem et vindemiaret," est quia per "Angelum exeuntem ex Altari" significantur Caeli Regni caelestis seu Caeli qui in bonis amoris sunt, et per "Angelum exeuntem e Templo" significantur Caeli Regni spiritualis seu Caeli qui in veris sapientiae sunt, ut supra dictum est; ac bonum amoris non operatur aliquid ex se, sed per verum sapientiae, nec verum sapientiae operatur aliquid ex se, sed ex bono amoris; quod ita sit, multis ostensum est in Sapientia Angelica de Divino Amore et Divina Sapientia; haec causa est, quod "Angelus exiens ex Altari" dixerit ad "Angelum qui exivit e Templo," ut "mitteret falcem et vindemiaret botros vineae terrae:" inde nunc est, quod per illa significetur Operatio Domini ex Bono Amoris Sui per Divinum Verum Verbi Sui. Quod "uvae" et "botri significent bona et opera charitatis, constare potest ex sequentibus locis:

"Vae Mihi, factus sum sicut collectiones aestatis, sicut racemationes Vindemiae; non botrus ad comedendum, primitivum desiderat anima mea; perit sanctus e terra, et rectus inter homines," (Micham 7:1-2);

"Uvae eorum uvae fellis, botri amaritudinum illis," (Deuteronomius 32:32);

"Vinea fuit Dilecto meo; exspectavit ut faceret uvas, sed fecit labruscas," (Esaias 5:1-2, 4);

"Hi respicientes ad deos alienos, amantes lagenas uvarum," (Hoschea 3:1)

"Omnis arbor ex proprio fructu cognoscitur; non ex spinis colliguntur ficus, neque ex rubo Vindemiant uvam," (Luca 6:44);

"Erit in medio terrae quasi racemationes, quando consummata est Vindemia," (Esaias 24:13); 1

"Si Vindemiatores venerint tibi, non relinquent racemationes," (Jeremias 49:9; Obad. vers. 4, 5);

"Super Vindemiam tuam vastator cecidit," (Jeremias 48:32-33);

"Commovebimini confidentes, quia consummatur Vindemia, collectio non veniet," (Esaias 32:9-10).

(Praeter alibi, ubi dicitur "fructus vineae," et "ex vite.")

Sunt bona amoris caelestis, et sunt bona amoris spiritualis; bona amoris caelestis sunt amoris in Dominum, et bona amoris spiritualis sunt amoris erga proximum; haec bona vocantur bona charitatis, ac intelliguntur per "fructus vineae," quae sunt uvae et botri; at bona amoris in Dominum intelliguntur in Verbo per "fructus arborum," imprimis per "olivas."

649b. "Quia maturuerunt uvae ejus," significat quia ultimus status Ecclesiae Christianae est.--Simile significatur per "maturuerunt uvae vineae" quod supra per "aruit messis," sed "messis" dicitur de Ecclesia in communi, et "vinea" de Ecclesia in particulari; quod "aruit messis" significet ultimum statum Ecclesiae, videatur supra (645), similiter itaque "maturuerunt uvae vineae." "Vinea" significat Ecclesiam ubi Divinum Verum Verbi est, et Dominus per id notus, quoniam "vinum" significat Verum interius, quod a Domino per Verbum est; proinde significat "vinea" hic Ecclesiam Christianam: quod "vinum" significet verum ex bono amoris, ita a Domino, videatur supra (316).

Poznámky pod čarou:

1. 13 pro "12, 13"

  
/ 962  
  

Ze Swedenborgových děl

 

Apocalypsis Revelata # 645

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 962  
  

645. "Clamans magna voce Sedenti super nube, Mitte falcem Tuam et mete quia venit Tibi hora metendi, quia aruit messis terrae," significat supplicationem Angelorum Caeli ad Dominum, ut finem imponat, et judicium faciat, quia nunc ultimus status Ecclesiae est.--Per "clamare voce magna Sedenti super nube" significatur supplicatio Angelorum Caeli ad Dominum, ex causa quia non aliquod correspondens in terris est; Ecclesia enim in terris est pro Caelo angelico, sicut fundamentum super quo subsistit domus, aut sicut pedes super quibus homo stat, et per quos ambulat; quare cum Ecclesia in terris est destructa, lamentantur angeli, et supplicant ad Dominum; supplicant ut finem faciat cum Ecclesia, et Novam exsuscitet: inde est, quod per "clamavit Angelus magna voce Sedenti super nube," significetur Angelorum Caeli supplicatio ad Dominum; quod per "Sedentem super nube" significetur Dominus quoad Verbum, videatur mox supra (642). 1 Quod per "mittere falcem et metere" significetur finem imponere et judicium facere, etiam supra (642, 643); per "quia venit hora metendi" significatur quod finis Ecclesiae sit; per "quia aruit messis" significatur quod ultimus status Ecclesiae sit; per "messem" significatur status Ecclesiae quoad Divinum Verum; causa est quia ex messe est frumentum ex quo panis, et per "frumentum" et "panem" significatur bonum Ecclesiae, et hoc comparatur per vera. Quod haec significentur per illa, clarius videri potest ex locis e Verbo ubi "messis," "metere," et "falx" dicuntur, ut in sequentibus:

"Sedebo ad judicandum omnes Gentes; emitte Falcem, quia maturuit Messis, quia magna est malitia eorum," (Joel 4:12, 13 (B.A. 3:12-13));

"Exscindite seminantem et prehendentem Falcem in tempore Messis, (Jeremias 1:16);

"Filia Babelis sicut area ad triturandum: adhuc parum cum veniet tempus Messis," (Jeremias 51:33); 2

"Fiet cum colligitur Messis seges stans, et brachium ejus aristas Metet; mane semen tuum efflorescit, acervus Messis in die possessionis, et dolor desperatus," (Esaias 17:5, 11); 3

"Pudefacti sunt agricolae, eo quod perierit Messis agri," (Joel 1:11);

Jesus dixit ad discipulos, quod adhuc quadrimeste sit, donec Messis veniat; "tollite oculos vestros, et spectate agros, quod albi sint ad Messem jam jam; Ego misi vos ad Metendum," (Johannes 4:35-38); 4

"Jesus dixit discipulis, Messis multa est, operarii autem pauci; rogate Dominum Messis, ut mittat operarios in Messem Suam," (Matthaeus 9:37-38; Luca 10:2).

In his locis, et quoque Esaias 16:9; Jeremias 5:17; 8:20, per "messem" significatur Ecclesia quoad Divinum Verum. Sed omnia quae continentur in his versibus in hoc capite, et quoque in binis capitibus quae sequuntur, a Domino praedicta sunt in Parabola de Seminante et de collectione Messis; quae quia docet et illustrat quid significant, adducetur:

Jesus dixit, "Simile est Regnum Caelorum homini seminanti bonum Semen in agro suo, sed venit inimicus et seminavit Zizania; cum germinavit herba, apparuerunt etiam Zizania. Servi dixerunt, Visne colligamus ea; ille vero dixit, Ne forte colligentes Zizania, eradicetis simul Triticum, sinite una crescere usque ad Messem; et tempore Messis dicam Messoribus, Colligite prius Zizania, et colligate ea in fasciculos ad comburendum, Triticum vero congregate in horreum Meum. Et accesserunt discipuli ad Jesum, dicentes, Expone nobis parabolam. Jesus dixit, Qui seminat bonum Semen est Filius Hominis" (seu Dominus), "ager est mundus" (Ecclesia), "semen sunt filii regni" (vera Ecclesiae), "zizania sunt filii illius mali" (falsa ab Inferno), "inimicus qui seminat illa est Diabolus, Messis est Consummatio saeculi" (finis Ecclesiae), "Messores sunt Angeli" (Divina Vera); "quemadmodum ergo colliguntur Zizania, et igne comburuntur, sic erit in Consummatione saeculi" (in fine Ecclesiae) (Matthaeus 13:24-30, 36-43).

Poznámky pod čarou:

1. 642 pro "643"

2. 33 pro "13"

3. 5, 11 pro "5, 6, 11"

4. 35-38 pro "35 ad 39"

  
/ 962