Bible

 

Jeremias 48:12

Studie

       

12 Propterea ecce dies veniunt, dicit Dominus, et mittam ei ordinatores et stratores laguncularum : et sternent eum, et vasa ejus exhaurient, et lagunculas eorum collident.

Ze Swedenborgových děl

 

Apocalypsis Explicata # 811

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 1232  
  

811.

Quod "captivitas" in Verbo significet captivitatem spiritualem, quod sit seclusio a Divinis veris, nempe ab intellectu illorum in Verbo, tum quoque destructio per falsa mali et mala falsi, constare potest a locis in Verbo ubi "captivitas" dicitur, ut in sequentibus: Apud Lucam,

"Cadent..ore gladii, et captivabuntur inter omnes gentes, ..tandem Hierosolyma erit conculcata" (21:24):

agitur in eo capite de consummatione saeculi, per quam significatur ultimum tempus ecclesiae, quando non verum amplius superest; per "cadere" tunc "ore gladii" significatur destructio veri per falsa ("gladius" significat pugnam falsi contra verum, et quoque destructionem veri per falsa); per "captivabuntur inter omnes gentes" significantur persuasiones et obsessiones inde a malis omnis generis, nam cum vera destructa sunt, non modo falsa loco illorum succedunt, sed etiam mala; "omnes gentes" significant mala omnis generis: per quod "Hierosolyma erit conculcata" significatur plenaria destructio et perversio doctrinae ecclesiae; "Hierosolyma" significat ecclesiam quoad doctrinam, et "conculcare" prorsus destruere, quod fit imprimis per falsificationes et adulterationes Verbi.

[2] Apud Ezechielem,

Captivabuntur inter gentes, ac devastabuntur altaria, et frangentur idola, et cadet confossus in medio vestri (6:1-10):

per "devastari altaria" significatur quod periturus omnis cultus ex bono amoris; per "frangi idola" significatur quod periturus sit omnis cultus ex veris illius boni; "et cadet confossus e medio vestri", 1 significat quod perituri per falsa ("confodi gladio" id significat).

[3] In Threnis,

"Audite, ..omnes populi, et videte dolorem meum; virgines meae, et juvenes mei iverunt in captivitatem" (1:18):

est lamentatio super devastationem omnis veri in ecclesia; lamentatio describitur per "Audite, omnes populi, et videte dolorem meum"; quod omnis affectio veri destructa sit, significatur per quod "virgines meae in captivitatem iverint" ("virgo" significat affectionem veri); et quod omnis intellectus veri destructus sit, significatur per quod "juvenes mei in captivitatem iverint" ("juvenes" significant intellectum veri ac intelligentiam).

[4] Apud Amos,

"Si iverint in captivitatem coram hostibus suis, inde praecipio gladio ut occidat eos" (9:4):

"Si iverint in captivitatem coram hostibus", significat si patiantur ut mala occupent illos; "hostes" sunt mala, et "ire in captivitatem" est occupari ab illis: "inde praecipio gladio ut occidat eos", significat quod falsa secludent illos ab intelligendis veris, et destruent illos.

[5] Apud Davidem,

Deus "deseruit habitaculum Schiluntis, tentorium habitavit inter homines; et dedit in captivitatem robur ejus, et decus ejus in manum hostis" (Psalmuss 78:60, 61):

per "habitaculum Schiluntis" significatur ecclesia quae in bono amoris est, ac per "tentorium" significatur ecclesia quae in veris doctrinae; inde patet quid significatur per quod "Deus deseruerit habitaculum Schiluntis, tentorium habitavit inter homines"; nempe, quod bona amoris et vera doctrinae destructa sint: per "robur", quod dedit in captivitatem, significatur verum spirituale ex bono caelesti, et per "dare in captivitatem" significatur seclusio ab intellectu ejus, et sic destructio per falsa; et per "decus", quod dedit in manum hostis, significatur verum naturale ex spirituali, hoc significatur per "decus", et destructio ejus per mala significatur per "dari in manum hostis."

[6] Apud Ezechielem,

Mandatum est Prophetae, ut migraret e loco, et per parietem educeret vasa migrationis coram oculis eorum, sub tenebras educeret, ac facies obtegeret ne videret terram: "et dic, Ego prodigium vestrum; quemadmodum feci, sic fiet illis; in exilium, in captivitatem abibunt" (12:1-12):

propheta per haec repraesentabat statum ecclesiae qui tunc fuit, quod non aliqua vera superessent, quae non destructa sunt per falsa; omnes enim prophetae repraesentabant ecclesiam quoad doctrinam ex Verbo: per "migrare e loco", ac per "educere per parietem vasa migrationis, sub tenebras", et per "obtegere faciem ne videat terram", repraesentabat quod omnia vera doctrinae e Verbo ejecta sint; per "migrare e loco" significatur rejectio, per "vasa migrationis" significantur vera doctrinae, per "parietem" per quem educeret significatur ultimum quod ambit et tutatur vera; (ultimum doctrinae est sensus litterae Verbi, qui "paries" dicitur quia est continens et includens sensus spiritualis;) per "tenebras" sub quas educeret, significantur falsa; per "obtegere faciem ne videat terram" significatur quod vera boni non amplius in ecclesia videantur: quia propheta repraesentabat illa, dicitur", Quemadmodum feci sic fiet illis, in exilium et captivitatem abibunt"; inde patet quod "abire in exilium" significet dissipationem veri, et quod "abire in captivitatem" significet occupationem a falsis.

[7] Apud Habakuk,

"Excitabo Chaldaeos, gentem pergentem...in latitudines terrae;.... congregabit sicut arenam captivitatem, illa reges illudet, et dominatores risus illi" (1:6, 9 [, 10]):

per "Chaldaeos" significantur qui destruunt vera ecclesiae; per "latitudines terrae" significantur vera ejus; quod destructuri omnia vera per falsa, significatur per "Congregabit sicut arenam captivitatem"; quod vera et bona Verbi subsannaturi et blasphematuri sint, significatur per quod illa gens "reges illudet, ac dominatores risus illi"; "reges" sunt vera Verbi, et "dominatores" sunt bona ejus.

[8] Apud 2 Jeremiam,

"Veniet" Nebuchadnezar", et percutiet terram Aegypti, qui morti morti, ..qui captivitati captivitati..qui gladio gladio; ac incendam ignem in domibus [deorum] Aegypti, ut comburat eos, et captivet eos; tandem induet sibi terram Aegypti, sicut induit pastor vestem" (43:11, 12):

per "Nebuchadnezarem" seu per "regem Babelis" in Verbo intelliguntur qui destruunt omnia ecclesiae per mala, ac per "Chaldaeos" intelliguntur qui destruunt omnia ecclesiae per falsa; ac in sensu abstracto per "regem Babelis" significantur mala quae destruunt, ac per "Chaldaeos" falsa eorum: quod "Nebuchadnezar veniet et percutiet terram Aegypti" significat destructionem naturalis hominis quoad omnia bona et inde vera ex Verbo; "qui morti morti" significat perniciem per mala; "qui captivitati captivitati" significat perniciem per seclusionem et deprivationem veri; "qui gladio gladio" 3 significat perniciem per falsa inde; per "incendere ignem in domibus Aegypti, ut comburat eos, vel captivet eos", significat quod amores sui et mundi deperdent omnia naturalis hominis per mala et falsa; ("ignis" significat illos amores, "domus Aegypti" significant omnia naturalis hominis, "comburere" eos significat deperdere per amores malos, et "captivare" eos significat deperdere per falsa inde;) "tandem induet sibi terram Aegypti, sicut induit pastor vestem suam", significat quod falsa mali et mala falsi occupatura sint totum naturalem hominem: comparatur id vesti pastoris, quia "vestis" significat verum investiens bonum, hic autem falsum investiens malum; nam naturalis homo est sicut vestis spirituali homini, cingit enim et includit eum.

[9] Apud Jeremiam,

"Qui ad mortem ad mortem, ..qui ad famem ad famem, et qui ad captivitatem ad captivitatem" ( 4 15:2):

per haec describitur totalis vastatio boni et veri in ecclesia, nam in versu praecedente dicitur, "Si Moses et Samuel starent coram Me, non anima mea erga populum hunc; ejice coram facie mea ut exeant"; quare "qui ad mortem ad mortem" significat quod qui rejiciunt bona pereant per mala; "qui ad famem ad famem" significat quod qui rejiciunt vera pereant per falsa; "qui ad captivitatem ad captivitatem" significat qui mala et falsa amant, occupentur ab illis.

[10] Apud Esaiam,

"Sicut ivit servus meus Esaias nudus et discalceatus tres annos, .... sic ducet rex Aschuris captivitatem Aegypti, et turbam deportandam Kuschi, pueros et senes, nudum et discalceatum, immo detectos nates, nuditatem Aegypti" (20:3, 4):

per "regem Aschuris" significatur ratiocinatio ex scientificis naturalis hominis, et per "Aegyptum" significatur naturalis homo; inde per quod "rex Aschuris ducet captivitatem Aegypti" significatur quod ratiocinatio ex falsis destructura 5 sit omnia vera in naturali homine, quae sunt qualia sunt vera sensus litterae Verbi. (Reliqua videantur supra, n. 532, explicata.)

[11] Apud Danielem,

"Etiam deos eorum cum principibus eorum, cum vasis desiderii eorum, argento et auro, in captivitatem abducet Aegyptum, et consistet annos prae rege septentrionis. .... Intelligentes populi erudient multos, licet corruituri sint gladio et flamma, et captivitate et depraedatione diebus" (11:8, 33):

agitur ibi de bello inter regem septentrionis et inter regem meridiei; et per "regem septentrionis" significatur falsum dominans in ecclesia, et per "regem meridiei" verum tutans ecclesiam contra falsum; quod usque falsa praedominatura sint in ecclesia in extremitate dierum, praedicitur et describitur ibi; per "deos eorum" et "principes eorum", ac per "vasa desiderii", perque "argentum et aurum", quae in captivitatem ducentur Aegyptum, significatur quod verum tutans auferet omnia vera et bona ecclesiae illis qui in falsis sunt; vera spiritualia ejus significantur per "deos et principes eorum", vera naturalia per "vasa desiderii eorum", omne verum et bonum in genere significatur per "argentum et aurum", ac ablatio et tutatio eorum significatur per "ducere in captivitatem Aegyptum": per "corrui gladio et flamma", significatur perire ex falsis et inde malis; per "corrui captivitate et depraedatione", significatur deprivatio omnium veri et boni.

[12] Apud Jeremiam,

Postquam propheta traditus est in carcerem, prophetavit quod universa Jehudah transportaretur Babelem in captivitatem, ac ibi morerentur et sepelirentur (20:1-6; 27:1 ad fin. ):

per "prophetam illum", ut per "prophetam" in genere, significatur doctrina ecclesiae ex Verbo; per quod ille traditus in carcerem, repraesentatum est quod simile fiet cum ecclesia et ejus doctrina, quod significatur per quod universa Jehudah transportaretur in captivitatem Babelem; captivitas tribus Jehudae in Babele septuaginta annos repraesentabat plenam destructionem veri, ac devastationem ecclesiae.

[13] Apud eundem,

"Omnes pastores tuos pascet ventus, et amasii tui in captivitatem abibunt;..tunc pudefies et ignominia afficieris ob omnem malitiam tuam" (22:22):

per "pastores" in sensu abstracto significantur bona ecclesiae, et per "amasios" vera ejus; "ventus" qui pascet pastores significat inanitatem et vacuitatem doctrinae; "captivitas" in quam abibunt amasii, significat seclusionem ab omnibus veris et ab intellectu eorum; "pudefieri et ignominia affici" significat destitui ab omni bono et vero, sic enim, dum inter angelos veniunt, pudore et ignominia afficiuntur.

[14] Apud Mosen,

"Ebria faciam tela mea ex sanguine, et gladius meus comedet carnem, ex sanguine confossi et captivitatis, ex felle ultionum hostis" (Deuteronomius 32:42):

"ebria facere tela ex sanguine" significat deliria mentis ex falsificato Verbo; "gladius comedet carnem" significat quod falsa destructura sint omnia boni; "ex sanguine confossi et captivitatis" significat exstinctionem et seclusionem omnis veri ("confossus" est exstinctio veri per falsa, et "captivitas" est seclusio veri a falsis); "ex felle ultionum hostis" significat ex malitia et saevitate inferni ("fel ultionum" est malitia et saevitas, et "hostis" est infernum).

[15] Apud Esaiam,

"Incurvatus est Bel, inflexus est Nebo, sunt idola eorum ferae et bestiae;.... inflexi sunt et incurvati sunt simul, .... et anima eorum in captivitatem abibit" (46:1, 2):

"idola eorum ferae et bestiae" significat quod falsa eorum sint falsa infernalia et inde mala; "inflexi et incurvati simul" significat quod dilapsura sint; "anima eorum in captivitatem abibit" significat quod in infernum, ubi seclusi ab omni vero erunt.

[16] Apud Obadiam,

"In die illo captivum duxerunt alieni robur ejus, et alienigenae intrarunt portas.., et super Hierosolymam jecerunt sortem" (1:11):

haec de Edomo, per quem significatur verum naturalis hominis, hic autem falsum; per "alienos" qui "captivum duxerunt robur ejus" significantur falsa ecclesiae destruentia vera ejus; ("robur" significat verum, quia omne robur spirituale in veris consistit;) per "alienigenas" qui "intraverunt portas" significantur falsa doctrinae destruentia vera per quae ingressus datur in vera interiora; per "Hierosolymam", super quam "jecerunt sortem", significatur doctrina ecclesiae ex Verbo sic dissipata; "jacere sortem" est dissipare.

[17] Apud Jeremiam,

"Vae tibi Moabe, periit populus Kemoschi, nam rapti sunt filii tui in captivitatem, et filiae tuae in captivitatem; reducam tamen captivitatem Moabi [in extremitate dierum] " (48:46, 47):

per "Moabum" intelliguntur qui in jucundo naturali sunt, et ideo bona Verbi adulterant; per "populum Kemoschi" intelliguntur qui in vero naturali sunt; quod "filii rapti sint in captivitatem, ac filiae in captivitatem", significat quod vera et bona ecclesiae eorum seclusa sint a falsis et malis ("filii" sunt vera, ac "filiae" sunt bona); "reducam captivitatem Moabi in extremitate dierum", significat quod vera illis qui per "Moabum" intelliguntur, aperientur et in illis instruentur; "extremitas dierum" significat adventum Domini.

[18] Pluribus in locis in Verbo dicitur quod "captivi reducendi sint", et per "captivos" intelliguntur gentes, qui "captivi" dicuntur quia seclusi a veris, sed quae a Domino illis aperientur: Ut apud Esaiam,

"Unxit Me Jehovah ad evangelizandum pauperibus, misit Me ad obligandum fractos corde, ad praedicandum captivis libertatem, et vinctis, oculis capto" (61:1):

haec de Domino; et per "pauperes", quibus ad evangelizandum Ipsum unxit Jehovah, significantur qui in paucis veris sunt, et usque desiderant illa ad sustendandum animam suam ex illis; per "captivos", quibus "praedicaret libertatem", significantur qui seclusi a veris et inde bonis sunt, quibus aperientur vera et per illa imbuentur bonis; per "vinctos, et oculis captum", significatur quibus negatum videre vera; per hos intelliguntur gentes, qui a Domino postea receperunt vera.

[19] Apud eundem,

"Ego excitavi Illum in justitia, et omnes vias Illius rectificabo; Ille aedificabit urbem meam, et captivitatem 6 meam dimittet, non pretio neque munere" (45:13):

haec quoque de Domino, et per "justitiam" in qua Jehovah excitavit Illum, significatur bonum amoris; ac per "vias" Illius, quas rectificabit, significantur vera procedentia a bono; per "urbem", quam aedificabit, significatur doctrina ecclesiae; et per "captivitatem", quam "dimittet", significatur aperitio et revelatio veritatum Divinarum apud illos qui ab illis hactenus seclusi fuerunt; quod Dominus haec facturus sit gratis, significatur per "non pretio neque munere."

[20] Apud Jeremiam,

"Oppressi filii Israelis et filii Jehudae simul, et omnes captivantes prehendent eos, renuunt dimittere eos: Redemptor eorum fortis.... litigando litigabit litem eorum, et quietem dabit terrae" (50:33, 34):

hic quoque de Domino, qui est "Redemptor eorum fortis"; per "litigare litem eorum" significatur visitatio et judicium super illos qui opprimunt illos falsis, et sic liberatio ab illis; per "quietem terrae", quam dabit, significatur tutatio a falsis; per "filios Israelis et filios Jehudae", qui oppressi dicuntur, non intelliguntur filii Israelis et Jehudae, sed gentes qui in veris et bonis a Domino sunt; qui quia a seducentibus eos et secludentibus vera ab illis detenti sunt, dicitur quod "captivantes eos prehendant eos, et renuant dimittere eos."

[21] Apud Davidem,

"Ascendisti in altum, captivam duxisti captivitatem" (Psalmuss 68:19 [B.A. 18]):

haec quoque de Domino, et per "captivam ducere captivitatem" significatur liberare a falsis quae illos captivos tenuerunt.

Apud Esaiam,

"Num sumetur a forti captura? aut num captivitas justi eripietur? Nam sic dixit Jehovah, Etiam captivitas fortis sumetur, et captura violenti eripietur" (49:24, 25):

haec quoque de Domino, ac de reductione filiorum Zionis a captivitate; at per "filios Zionis" intelliguntur qui in amore in Dominum sunt, et inde in veris; quod seclusi fuerint a veris per illos qui acriter confirmarunt falsa, et quod usque liberati sint a Domino, significatur per "Num sumetur a forti captura? et num captivitas justi eripietur?"

[22] Apud Davidem,

" 7 Quis dabit ex Zione salutem Israelis? Cum reducet Jehovah captivitatem populi sui, exultabit Jacob, laetabitur Israel" (Psalmuss 14:7; Psalmuss 53:7 [B.A. 6]);

per "Zionem" etiam hic intelliguntur qui in bono amoris a Domino sunt; liberatio a malis a Domino et salvatio, intelligitur per "Quis dabit ex Zione salutem Israelis?" per "reducere captivitatem populi sui" intelligitur a falsis et malis; per "exultabit Jacob, laetabitur Israel", intelligitur gaudium ex liberatione apud illos qui in ecclesia externa et interna sunt; illi qui ab ecclesia externa sunt intelliguntur per "Jacobum", et qui ab ecclesia interna per "Israelem", ac per hos et illos intelliguntur gentes.

[23] Apud Jeremiam,

"Ne timeas, serve mi, Jacob; et ne consterneris, Israel; ecce Ego servans te e longinquo, et semen tuum e terra captivitatis 8 tuae, ita ut redeat Jacob, ac quiescat et tranquillus sit, nec qui terreat" (46:27; 30:10):

per "Jacobum" et "Israelem" hic quoque intelliguntur gentes, per "Jacobum" illi qui ab ecclesia externa sunt, per "Israelem" illi qui ab ecclesia interna; "servare illos e longinquo" significat salvare illos tametsi procul a salvatione sunt; "servare e terra captivitatis" significat liberare a falsis, per quae seclusi sunt a veris et bonis caeli et 9 ecclesiae; "redire et quiescere tranquillus, nec qui terreat", significat ut tuti sint a falsis quae ex inferno.

[24] Apud eundem,

"Omnes comedentes te comedentur, et omnes hostes tui, omnes in captivitatem abibunt, et erunt praedatores tui in praedam, et omnes direptores tuos dabo in direptionem. .... Ego reducens captivitatem tentoriorum Jacobi, et habitaculorum ejus miserebor, ut aedificetur urbs super tumulo suo, et palatium juxta morem suum habitabitur" (30:16, 18):

"omnes comedentes te comedentur, omnes hostes tui in captivitatem abibunt, et erunt praedatores tui in praedam, et omnes direptores tuos dabo in direptionem", significant similia quae in Apocalypsi haec, quae nunc explicantur; nempe, "Si quis captivitatem duxerit, in captivitatem abibit; et si quis machaera occiderit, oportet eum machaera occidi." (Quid per reliqua significatur, supra, n. 799 [b] , explicatum est.)

[25] Apud eundem,

"Inveniar vobis, et reducam captivitatem vestram, et congregabo vos ex omnibus gentibus, .... et reducam vos ad locum, unde migrare feci vos" (29:14):

etiam per haec describitur liberatio gentium a captivitate spirituali, quae est seclusio a veris et bonis caeli et ecclesiae, per quae salvatio.

Apud Zephaniam,

"In tempore illo adducam vos, et in tempore congregare Me vos, quia dabo vos 10 in nomen et in laudem omnibus populi terrae, cum reduxero captivitatem vestram coram oculis vestris" (3:20):

per haec quoque intelligitur reductio gentium a captivitate spirituali.

Apud Amos,

"Reducam captivitatem populi mei Israelis, ut aedificent urbes devastatas, et sedeant et plantent vineas, et bibant vinum earum, et faciant hortos, et comedant fructum eorum" (9:14):

haec videantur supra (n. 376 [b] 405 [c]) explicata.

[26] Apud Esaiam,

"Indue robur tuum, Zion; indue vestes decoris tui, Hierosolyma, urbs sanctitatis; quia non addet, veniet amplius in te praeputiatus et immundus; excute te e pulvere, [surge,] sede Hierosolyma; aperire vinculis colli tui, captiva filia Zionis" (52:1, 2);

per "Zionem" intelligitur ecclesia quae in bono amoris in Dominum est; verum ex illo bono significatur per "robur" quod induet Zion; vera doctrinae illius ecclesiae significantur per "vestes decoris" quas induet Hierosolyma; per "praeputiatum et immundum" qui non addent venire amplius, significantur mala amorum terrestrium, et illorum falsa; per "excutere se e pulvere", "surgere", "sedere", cum de Hierosolyma, significatur liberatio ab infernalibus falsis, ac elevatio ad vera caeli; per " 11 Aperire vinculis colli, captiva filia Zionis", significatur liberatio a detentione a veris per falsa impedientia ne recipiatur influxus e caelo; "filia Zionis" sunt qui in affectione veri ex bono amoris a Domino. In sequentibus ibi dicitur de filiis Israelis,

Quod peregrinati sint in Aegypto, et quod Aschur illos oppresserit [ (vers. 4]),

per quae significatur quod seclusi a veris essent per ratiocinia ex scientificis naturalis hominis.

[27] Apud eundem,

" 12 Accipient eos populi, et ducent eos ad locum suum, et in hereditatem tenebunt illos domus Israelis super terra Jehovae, in servos et..ancillas, ita ut sint captivantes captivantes illos, et dominentur exactoribus suis" (14:2):

haec quoque de reductione filiorum Israelis, et per "filios Israelis" intelliguntur gentes; quod illi qui secluserunt a veris et seduxerunt per falsa, secludantur a veris et seducantur a falsis, significatur per "captivabunt captivantes, et dominabuntur exactoribus suis."

[28] Apud Hoscheam,

"In domo Israelis vidi rem foedam; ibi scortatio Ephraimo, pollutus est Israel, et Jehudah posuit messem tibi, cum reduxero captivitatem populi mei" (6:10, 11):

haec de statu ecclesiae apud Judaeos circa adventum Domini; "scortatio Ephraimo", quae res foeda in domo Israelis, significat falsificationem Verbi; "scortatio" significat falsificationem, ac "Ephraim" intellectum Verbi: "pollutus est Israel, et Jehudah posuit messem tibi", significat quod ecclesia in meris falsis esset, et quod Verbum applicuerint ad confirmandum falsa; per "Jehudam" significatur Verbum, et per "messem" suppeditatio talium ibi quae applicuerunt: quod hic status Ecclesiae Judaicae esset, cum aperirentur vera coram gentibus, quae sic liberarentur a falsis, significatur per "cum reduxero captivitatem populi mei."

[29] Similia in historicis Verbi per "captivitates filiorum Israelis" a variis hostibus, et per "liberationes eorum", significata sunt: ut

Quod coacti sint servire Kuschani regi Syriae, et liberati ab Othniele (Judic., cap. 3);

Quod serviverint Egloni regi Moabi, ac liberati per Ehuden (Judic., cap 3);

Quod traditi Javini regi Canaanis, ac liberati per Deboram (Judic., cap. 4);

Quod traditi Midianitis, et liberati per Guideonem (Judic., cap. 6);

Quod traditi Philisthaeis et Ammonitis, et liberati per Jiphtacum (Judic., cap. 10 et 11).

Similia significata sunt

Per captivitatem Judaeorum septuaginta annos in Babele (2 Reg. 25 13 ).

Historica enim Verbi omnia sunt repraesentativa talium quae ecclesiae sunt, et voces per quas historica descripta sunt omnes significativae sunt.

[30] Similia quae per "captivos" in Verbo, etiam significantur per "vinctos"; ut in sequentibus locis:

"Colligentur collectione vinctus in fovea, et claudentur in claustro; at post multitudinem dierum visitabuntur" (Esaias 24:22);

Per sanguinem foederis tui emittam vinctos..e fovea, in qua non aqua" (Sacharia 9:11);

"Veniet ante Te gemitus vincti" (Psalmuss 79:11);

"Posuit orbem in desertum, et urbes 14 eorum destruxit, vinctis suis non aperuit domum" (Esaias 14:17);

"Ad aperiendum oculos caecos, ad educendum e carcere vinctum, e domo claustri sedentes in tenebris" (Esaias 42:7);

Rex dixit, "In carcere fui, et 15 venistis ad Me" (Matthaeus 25:36);

Jesus dixit, "Hanc filiam Abrahami, quam vinxit satanas, ecce octodecim annos, nonne oportet solvi e vinculo hoc die sabbathi?" (Luca 13:16.)

Poznámky pod čarou:

1. The editors made a correction or note here.
2. The editors made a correction or note here.
3. The editors made a correction or note here.
4. The editors made a correction or note here.
5. The editors made a correction or note here.
6. The editors made a correction or note here.
7. The editors made a correction or note here.
8. The editors made a correction or note here.
9. The editors made a correction or note here.
10. The editors made a correction or note here.
11. The editors made a correction or note here.
12. The editors made a correction or note here.
13. The editors made a correction or note here.
14. The editors made a correction or note here.
15. The editors made a correction or note here.

  
/ 1232  
  

Ze Swedenborgových děl

 

Apocalypsis Explicata # 376

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 1232  
  

376. Hactenus ostensum est quod "oleum" significet bonum caeleste, quod est bonum amoris in Dominum; nunc etiam ostendetur quod "vinum" significet bonum spirituale, quod est bonum charitatis erga proximum et bonum fidei; et quia hoc bonum in sua essentia est verum, ideo in communi explicatione dictum est quod "oleum et vinum ne laeseris" significet quod non damnum inferendum sit sensui interno seu spirituali Verbi nec quoad bonum nec quoad verum; seu quod idem, quod non damnum inferendum sit bonis et veris quae in sensu interno seu spirituali Verbi. Quod bonum charitatis et bonum fidei in sua essentia sit verum, est quia id bonum implantatur a Domino parti intellectuali hominis per vera quae fidei vocantur; et cum homo vivit secundum illa tunc vera illa fiunt bona, nam per vera in illa parte formatur nova voluntas, et quicquid ex voluntate procedit hoc vocatur bonum. Haec voluntas etiam eadem est cum conscientia; et conscientia est conscientia veri quia formatur per vera omnis generis, quae ex doctrina ecclesiae et ex Verbi sensu litterae (sed de hac re videantur plura in Doctrina Novae Hierosolymae, n. 130-138; et (in collectis) ex Arcanis Caelestibus, n. 139-141).

[2] Inde nunc est quod per "vinum" significetur verum. Praeterea sunt bona et vera interna et externa; bona et vera interna significantur per "oleum et vinum" quae non laedenda sunt; at bona et vera externa significantur per "triticum et hordeum." Bona et vera externa sunt quae in sensu litterae Verbi sunt, at bona et vera interna sunt quae in sensu interno seu spirituali Verbi sunt; seu bona et vera externa sunt qualia in inferioribus caelis apud angelos ibi, nempe in ultimis caeli; at bona et vera interna sunt qualia in caelis superioribus apud angelos ibi, nempe in tertio et secundo; haec bona et vera sunt ipsa bona et vera genuina, at illa sunt vera et bona quia correspondent, ita correspondentiae; illa communicationem immediatam habent cum angelis caeli, haec autem non immediatam sed mediatam per correspondentias. Inde est quod Judaei, quia solum in sensu litterae fuerunt, et non in cognitione de significatione rerum in sensu spirituali, non potuerint damnum inferre sensui spirituali ejus, nec quoad bonum nec quoad verum, consequenter nec genuinis bonis et veris: similiter Ecclesia Christiana hodie nec potuit damnum inferre bonis et veris genuinis quae sunt in sensu spirituali Verbi, nam ignoravit eum sensum, et cum illo etiam ignoravit genuina bona et vera.

[3] Quod Christianis non detectus fuerit sensus spiritualis Verbi, est causa quia genuina bona et vera, qualia sunt in caelis superioribus, latent in sensu Verbi Spirituali; et quamdiu illa bona et vera non percepta et nota fuerunt nec potuit ille sensus aperiri, non enim videri potuerunt: quod genuina bona et vera in Christianis Ecclesiis non percepta et nota fuerint, est causa quia Ecclesiae illae divisae fuerunt, in genere in Pontificiam et in Evangelicam; et in Pontificia prorsus ignorantur vera, quia illi qui in illa non pendent ex Verbo, ita ex Domino qui est Verbum, hoc est Divinum Verum, Sed ex Pontifice, ex cujus ore vix aliquid procedit nisi quod est ex amore imperandi, et is amor est ex inferno; quare etiam vix unum verum, quod est ecclesiae, apud illos datur; in Evangelicis autem Ecclesiis est sola fides assumpta pro essentiali medio salutis, et per id est bonum amoris et charitatis rejectum sicut non essentiale, et ubi bonum est rejectum, ibi nec dari potest aliquod verum quod in se est verum; omne enim verum est ex bono, nam influit Dominus in bonum hominis, et per bonum illustrat eum, et dat lucem ut percipiat vera; quare absque illa luce, quae est ipsa vita spiritualis hominis, non est verum, utcunque sonat ut verum quia ex Verbo; est verum falsificatum per ideas quas de eo habet; nam ex fide separata a charitate, seu ex veris absque bono, non aliud resultat. Inde nunc est quod Ecclesiis Christianis non patefieri potuerit sensus spiritualis Verbi; nam Si patefactus, falsificavissent et pervertissent illum per ideas ex fallaciis, et sic profanavissent. Inde quoque est quod nusquam aliquis, etiam posthac, admittatur in sensum spiritualem Verbi, nisi in genuinis veris ex bono sit; et nullus in genuinis veris ex bono esse potest nisi corde agnoscat solum Dominum pro Deo caeli et terrae, ab Ipso enim est omne bonum et inde verum. Quod sensus spiritualis Verbi hodie patefactus sit, et cum illo etiam genuina vera et bona detecta, est causa quia ultimum judicium a Domino peractum est, et sic omnia in caelis et in infernis in ordinem redacta sunt; et per id provideri a Domino potest ne genuinis veris et bonis, quae in sensu spirituali Verbi sunt, aliquod damnum inferatur, quod prius non potuit (videatur in opusculo De Ultimo Judicio 73).

[4] Quod "vinum" significet bonum spirituale, seu bonum charitatis et bonum fidei, quod in sua essentia est verum, constare potest ex sequentibus locis in Verbo:

Apud Esaiam,

"Omnis sitiens ite ad aquas, et cui non argentum, ite, emite, et comedite emite sine argento et sine pretio vinum et lac" (55:1):

quod hic non vinum et lac, quae sine argento emerent, intelligantur, quisque videre potest: quare per "vinum et lac" significantur spiritualia, nempe per "vinum" spirituale bonum, quod in sua essentia est verum, ut supra dictum est, per "lac" autem bonum illius veri; quod illa gratis dentur a Domino illis qui in ignorantia veri et boni sunt, et tamen in desiderio illorum, significatur per "cui non argentum, ite, emite, et comedite; emite sine argento"; "emere" significat sibi comparare, et "comedere" sibi appropriare, quod fit per applicationem sicut ex se; quod illi qui in ignorantia veri et boni et usque in desiderio illorum sunt, intelligantur, patet, nam dicitur "Omnis sitiens ite ad aquas"; "sitire" significat desiderare, et "aquae" significant vera, hic Verbum ubi sunt.

[5] Apud Joelem,

"Fiet in die illo, stillabunt montes mustum, et colles fluent lacte, omnes rivi Jehudae fluent aquis" (4 [B.A. 3:18) 18):

agitur ibi de adventu Domini, et de novo caelo et nova ecclesia ab Ipso; quod tunc non in terra Canaane seu in Judaea montes stillaverint mustum, nec colles fluxerint lacte, et quod nec tunc prae tempore priori rivi Jehudae fluxerint aquis, notum est; quare per illa verba intelliguntur alia quam mustum, lac et aquae, tum quam montes, colles, rivi; nempe quod per "montes stillabunt mustum" seu vinum, intelligitur quod ex bono amoris in Dominum omne genuinum verum; per quod "colles fluent lacte" intelligitur quod ex bono charitatis erga proximum vita spiritualis; et per quod "omnes rivi Jehudae fluent aquis" intelligitur quod ex singulis Verbi vera. (Per "Jehudam" enim significatur caeleste regnum Domini, et quoque verbum, videatur n. 3881, 6363; inde per "rivos" ejus significantur singula ejus: quod per "montes" significetur bonum amoris in Dominum, n. 795, 4210, 6435, 8327, 8758, 10438, 1 10608; et quod per "colles" bonum charitatis erga proximum, n. 6435, 10438; ex causa quia in caelo super montibus habitant qui in bono amoris in Dominum sunt, et super collibus qui in bono charitatis erga proximum, n. 10438; et in opere De Caelo et Inferno 188.)

[6] Apud Amos,

"Ecce dies Venientes, ... attinget arans metentem, et calcans uvas distrahentem semen, et stillabunt montes mustum, et omnes colles diffluent: reducam captivitatem populi mei Israelis, et aedificabunt urbes devastatas, et sedebunt et plantabunt vineas, et bibent vinum earum, et facient hortos, et comedent fructum eorum; tunc plantabo eos super terra eorum" (9:13-15):

agitur in eo capite primum de vastatione ecclesiae, et dein de restauratione ejus a Domino; ac per "populum Israelem" non intelligitur ille populus, sed illi apud quos ecclesia instauranda erat; et per "arans attinget metentem, et calcans uvas distrahentem semen", significatur quod qui recipit bonum et verum etiam usum seu fructum facturus sit, ita quod simul erunt apud hominem ecclesiae; per "stillabunt montes mustum, et omnes colles diffluent, significatur ut mox supra, quod ex bono amoris in Dominum et ex bono charitatis erga proximum (erunt) vera in abundantia; "mustum" ibi seu "vinum" est verum; per "captivitatem populi Israelis" quae "reducetur", significatur restauratio ecclesiae apud gentes, nam per "captivitatem" intelligitur captivitas spiritualis, quae est apud illos qui remoti a bonis et veris sunt et usque in desiderio illorum (videatur n. 9164): per "urbes devastatas" quas "aedificabunt", significantur doctrinalia veri et boni ex Verbo hactenus deperdita et tunc restauranda: per "vineas" quas plantabunt, et quarum vinum bibent, significantur omnia ecclesiae a quibus intelligentia; per "vineam" significatur ecclesia spiritualis, et inde per "vineas" significantur omnia ecclesiae, per "vinum" significatur in genere verum ejus, et per "bibere illud" significatur instrui et intelligens fieri, ita intelligentia: et per "hortos" quos facient et quorum fructum comedent, significatur sapientia; per "hortos" omnia quae intelligentiae sunt, et per "fructum eorum" significantur bona vitae; ita per "comedere fructum eorum" significatur appropriatio boni, ita sapientia, nam sapientia fit quando vera mandantur vitae: et quia haec intelliguntur, ideo dicitur de Israele, "Plantabo eos super terra eorum."

[7] Apud Mosen,

"Alligat ad vitem asellum suum, ad vitem praestantem filium asinaesuae, lavat in vino vestimentum suum, et in sanguine uvarum velamen suum: ruber oculis a vino, et albus dentibus a lacte" (Genesis 49:11, 12):

haec in prophetico Israelis patris de Jehudah, per quem ibi non intelligitur Jehudah, sed Dominus quoad regnum caeleste; et per "vinum" ac per "sanguinem uvarum" intelligitur Divinum Verum. (Quid reliqua significant, et quod "vinum" significet Divinum Verum, quia de Domino, videatur in Arcanis Caelestibus, n. 6375-6381.)

[8] Apud eundem,

Jacob attulit Isaco patri de Venatione sua, "et edit, et adduxit illi vinum et bibit"; ac lsac benedixit illi, dicens, "Dabit tibi Deus de rore caeli, et de pinguedinibus terrae, et multitudinem frumenti et musti" (Genesis 27:25, 27, 28, 37):

qui non sciunt quod Verbum in singulis sit spirituale, credere possunt quod per "Isacum" hic intelligatur Isacus, et per "Jacobum" Jacobus, ac inde quod per "pinguedines terrae", et per "frumentum et mustum" non alia quae altiora: sed per Isacum ibi repraesentabatur Dominus, et per Jacobum ecclesia; inde per "pinguedines terrae" caelestia quae sunt boni amoris, et per "frumentum et mustum" omne ecclesiae bonum et verum. (Sed etiam haec videantur explicata in Arcanis Caelestibus, n. 3570, 3579, 3580.)

[9] Apud eundem,

"Si audiveritis praecepta mea, ... dabo pluviam terrae vestrae in tempore suo tempestivam et serotinam et colliges frumentum tuum, et mustum tuum, et oleum tuum" (Deuteronomius 11:13, 14):

hae terrae benedictiones promissae sunt filiis Israelis, si audivissent et fecissent praecepta Jehovae, quas etiam consecuti sunt, ex causa quia apud illos ecclesia repraesentativa erat, et quae dicta et mandata sunt a Jehovah correspondebant spiritualibus, ita hae terrae benedictiones benedictionibus caeli. Benedictiones caeli quibus correspondent benedictiones terrae, se referunt omnes ad illa quae sunt boni amoris et veri fidei; quare per "pluviam tempestivam et serotinam" significantur hae benedictiones; nam per pluviam" in specie significatur Divinum Verum influens e caelo, ex quo nascuntur, crescunt et producuntur omnia ecclesiae et caeli apud hominem; quare per "frumentum, mustum et oleum" quae colligent, significantur omne bonum et verum externi et interni hominis.

[10] Apud eundem,

"Ita habitavit Israel secure, solitarius ad fontem Jacobi, in terra frumenti et musti, etiam caeli ejus stillabant rorem" (Deutr 33:28):

haec erat clausula benedictionum filiorum Israelis a Mose, ubi prophetica omnia, et per unumquemvis filium seu per unamquamvis tribum Israelis significatur aliquid ecclesiae (similiter ac Genes., cap. 49) et per "Israelem" hic significatur ipsa ecclesia; et per "habitare secure, solitarius ad fontem Jacobi", significatur vivere absque infestatione a malis et falsis, ac duci a solo Domino per Divinum Verum ("fons Jacobi" est Divinum Verum, ac Verbum); et per "vivere in terra frumenti et musti" significatur in omni bono et vero ecclesiae; et per "etiam caeli ejus stillabant rorem" significatur influxus e caelo.

[11] Apud eundem,

"Equitare fecit eum super excelsis terrae, "... et dedit "butyrum armenti et lac gregis cum adipe agnorum et arietum filiorum Baschanis et hircorum, cum adipe renum tritici, et sanguinem uvae bibis merum" (Deuteronomius 32:13, 14):

haec dicta sunt de Antiqua Ecclesia, quae etiam fuit ecclesia ante Israeliticam, et fuit in bono charitatis et veris fidei; bona omnis generis, in quibus erat, intelliguntur per illa, nempe per "butyrum armenti", "lac gregis", "adipem agnorum", "adipem arietum", "adipem hircorum", "adipem renum tritici", ac vera spiritualia per "sanguinem uvae" et "merum."

[12] Apud Jeremiam,

"Venient et canent in altitudine Zionis, et confluent ad bonum Jehovae, ad triticum et ad mustum et ad oleum et ad filios gregis et armenti" (31:12):

per "triticum, mustum, et oleum" significantur bona et vera omnis generis (quid in Specie videatur supra, n. 374).

Apud Esaiam,

"Juravit Jehovah per dextram suam, et per brachium roboris sui, Si dedero frumentum tuum amplius cibum hostibus, et si biberint filii alienigenae mustum tuum, pro quo laborasti; sed qui colligunt illud, comedent illud, et laudabunt Jehovam, et qui congregant illud, bibent illud in atriis sanctitatis" ( 2 62:8-9):

haec de Hierosolyma, per quam significatur ecclesia quoad doctrinam; quare per "frumentum" quod "non dabitur amplius cibus hostibus", et per "mustum" quod "non bibent filii alienigenae, significatur in genere bonum et verum ecclesiae, quae non amplius consumentur per mala et falsa; "hostes" ibi sunt mala, et "filii alienigenae" falsa, ac "comedere" seu " 3 cibum illis dari" ac "bibere" est consumere; quod bona et vera mansura sint apud illos qui recipiunt illa, ac usum inde faciunt, significatur per "qui colligunt illud comedent illud, et qui congregant illud bibent illud"; cultus ex illis significatur per "laudare Jehovam" et "bibere in atriis sanctitatis."

[13] Apud eundem,

"Ablatum est gaudium et exaltatio de Carmel, et in vineis non cantatur, non jubilatur, vinum in torculari non calcat calcans, hedad cessare feci" (16:10):

quod jucundum caeleste ex bono et veris inde ablatum sit quia ipsum bonum et verum, ita describitur; bonum ecclesiae intelligitur per "Carmel", et vera inde per "vineas" ac per "calcationem vini in torcularibus"; jucunda eorum quod ablata per" gaudium", "exultationem", "cantationem", "jubilationem" et "hedad"; solebant enim cantare in vineis et in torcularibus cum calcabatur uva in vinum, propter repraesentationem jucundorum ex veris, quae significabantur per "vinum."

[14] Apud Jeremiam,

" 4 Supra fletum Jaeseris flebo ob te, vitis Sibmae, propagines tuae transiverunt mare, usque ad mare Jaeseris pertigerunt; super fructus autumni tuos, et super vindemiam tuam vastator cecidit; unde collecta est laetitia, et gaudium ex Carmele, et ex terra Moabi; et vinum in torcularibus cessare feci, non calcabit hedad, hedad non hedad" (48:32, 33):

hic etiam agitur de ablato jucundo caelesti ex bono amoris et ex veris inde, omne enim jucundum caeleste in illis et ex illis est; lamentatio super id intelligitur per "flere fletum", deprivatio ejus per quod "collecta sit laetitia, et gaudium ex Carmele", tum per quod "vastator ceciderit super illa", quod "cessaverit", et quod "hedad non hedad"; bonum quod ablatum, propter quod lamentatio, intelligitur per "fructus autumni", et vera boni quod ablata per "vindemiam" et per "vinum in torcularibus"; quod exulaverint vera et perierint per scientifica, intelligitur per "vitem Sibmae", et per "propagines ejus quod transiverint mare usque ad mare Jaeseris" ("mare" significat scientificum).

[15] In Threnis,

"Infans et lactens deficit in plateis urbis; matribus suis dicunt, Ubi frumentum et vinum? cum deficiunt sicut confossus in plateis urbis, cum effunditur anima eorum super sinum matrum eorum (2:11, 12):

haec verba continent lamentationem super Ecclesiam Judaicam, quod omne bonum et verum ejus deperditum sit; ac lamentatio describitur per "infantem et lactentem qui deficiunt in plateis urbis, et dicunt matribus suis, Ubi frumentum et vinum?" Per "infantem et lactentem" significantur illi qui in bono innocentiae sunt, et abstracte ipsum bonum innocentiae; per hoc bonum intelligitur omne bonum ecclesiae, quia hoc est essentiale omnium bonorum ejus (videatur in opere De Caelo et Inferno 276-283, 285, 288, 341, 382); per "plateas urbis" significantur vera doctrinae; per "matres" significantur omnia ecclesiae; et per "frumentum et vinum" significantur in genere omne bonum et verum ejus; quod dicatur quod "deficiant sicut confossus in plateis urbis, quum effunditur anima eorum super sinum matrum eorum", est quia "confossus" significat illos qui spiritualiter pereunt ex deprivatione veri, ac per "animam" significatur "vita spiritualis.

(Quod "plateae urbis" in quibus deficiunt, significant vera doctrinae, videatur n. 2336; et quod "mater" in cujus sinum effunditur anima, significet ecclesiam, n. 2691, 2717, 3703, 4257, 5 AC cc5581, 8897.)

[16] Apud Zephaniam,

"Erunt opes eorum in praedam, et domus eorum in devastationem, ut aedificent domos sed non inhabitent, et plantent vineas sed non bibant vinum earum" (1:13):

per "opes" quae erunt in praedam significantur opes spirituales, quae sunt cognitiones boni et veri; per "domos" quae in devastationem significantur illa quae ecclesiae sunt in homine; quae cum vastata sunt quod tunc nihil proficiant ac recipiant tametsi audiunt illa et in Verbo vident illa, significatur per "aedificare et non inhabitare, et plantare vineas et non bibere vinum earum" ("domus" sunt bona ecclesiae, ac, "vineae" cum "vino" sunt vera ejus).

[17] Similia intelliguntur apud Micham,

"Tu seres sed non metes, tu calcabis olivam sed non unges te oleo, et mustum sed non bibes Vinum" (6:15):

apud Amos,

"Vineas desiderii plantabitis, sed non bibetis vinum earum" (5:11):

et apud Hoscheam,

"Area et torcular non pascet eos, et mustum mentietur 6 illis non libabunt Jehovae vinum, et non grata erunt Ipsi" (9:2, 4):

per "aream et torcular" similia significantur quae per "frumentum et vinum", quia collectio eorum ibi; quod non proficient ex illis auditis significatur per quod "non pascent illos", et quod "mustum mentietur 7 illis"; et quod inde cultus eorum non acceptus sit, significatur per quod "non libabunt Jehovae vinum, et non grata erunt" (nempe libamina) "Ipsi."

[18] Apud Joelem,

"Expergiscimini ebrii et flete, et ejulate omnes potantes Vinum, propter mustum quod excisum est ex ore vestro:... devastatus est ager, luxit terra, quia devastatum est frumentum, exaruit mustum, languet oleum, pudefacti sunt agricolae, ejularunt vinitores" (1:5, 10, 11):

quid per haec in sensu spirituali significatur, videatur supra (n. 374(d)), ubi illa explicata sunt; et quod per "vinum et mustum" intelligatur verum ecclesiae, ac per "vinitores" illi qui in veris sunt et docent illa; agitur ibi de ecclesia devastata, ubi bona et vera perierunt.

[19] Apud Ezechielem,

"Damascus negotiatrix tua per multitudinem operum tuorum, per multitudinem omnium opum, in vino 8 Chesbonis et lana Zacharis" (27:18):

haec dicta sunt de Tyro, per quam significatur ecclesia quoad cognitiones boni et veri, et per "Damascum" quae erat urbs Syriae significatur scientificum concordans, et per "negotiationes" de quibus in illo capite agitur, significantur illarum comparatio et communicatio, ac usus; quia scientificum concordans per "Damascum" significatur, ideo dicitur quod, sit "negotiatrix in multitudine omnium operum et opum", ac per opera ex quibus fiebant usus significantur cognitiones boni, et per "opes" cognitiones veri; et quia cognitiones veri et boni sunt in naturali homine, in eo enim est omne cognitivum perceptibile et scientificum, ideo dicitur "in vino 9 Chesbonis et lana Zacharis"; "vinum 10 Chesbonis" significat verum naturale, et "lana Zacharis" bonum naturale.

[20] Apud Esaiam,

"Maledictio comedet terram, ... lugebit mustum, languescet vitis, gement omnes laeti corde cum cantu non bibent vinum, amara erit sicera bibentibus eam; frangetur urbs inanitatis, claudetur omnis domus ut nemo intret" (24:6, 7, 9, 10):

perversio ecclesiae per haec verba describitur, quae est quando falsum regnat loco veri, unde non bonum amplius, nam per vera bonum homini; per "terram quam comedet maledictio" significatur ecclesia; "maledictio" est perversio ejus: per "mustum quod lugebit", et per "vitem quae languescet", significatur omne ecclesiae verum; "lugere" et "languescere" significat deprivationem ejus: quod non erit aliquod jucundum et beatum caeleste amplius, significatur per quod "gement omnes laeti corde, cum cantu non bibent vinum": quod aversaturi omnia quae concordant cum veris, significatur per quod "amara erit sicera bibentibus eam"; "sicera significat quae sunt ex veris et concordant cum illis: sed quod destruetur doctrina falsi, significatur per "frangetur urbs inanitatis"; "urbs" est doctrina, ac "inanitas" est falsum: et quod non bonum amplius et sapientia apud hominem, significatur per "claudetur omnis domus ut nemo intret", quod fit quando non verum sed falsum.

[21] Apud Amos,

"Qui bibunt ex scyphis vini, et primitiis oleorum se ungunt; sed super confractione Josephi non 11 afficiuntur dolore" (6:6):

per haec et praecedentia in eo capite describuntur qui in externo cultu absque interno sunt, quales olim fuerunt et hodie sunt Judaei; "scyphi vini ex quibus bibunt", sunt externa veri ex quibus cultus; ac "primitiae oleorum quibus se ungunt", sunt externa boni ex quibus etiam cultus; "Josephus" significat internum ecclesiae seu spirituale ejus; quod nihil afficiat quod id pereat, significatur per "super confractione ejus non 12 afficiuntur dolore. (Quod cultus externus absque interno sit nullus cultus, videatur n. 1094, 1175, 7724; quod apud Judaeos olim fuerit et hodie sit cultus externus absque interno, n. 1200, 3147, 3479, 8871; quod "Josephus" significet ecclesiam spiritualem, et inde etiam spirituale ecclesiae, n. 3969, 3971, 4669, 6417.)

[22] Apud Sachariam,

"Potentem reddam domum Jehudae, et domum Josephi servabo;... hinc erunt sicut potens Ephraim, et laetabitur cor eorum quasi vino" (10:6, 7):

per "domum Jehudae" significatur ecclesia caelestis Domini, et per "domum Josephi" ecclesia spiritualis Domini; et per "potentes reddere domos eorum" significatur multiplicare vera quae ex bono apud illos, nam omnis potentia est veri ex bono: inde dicitur quod "erunt sicut potens Ephraim"; per "Ephraim" significatur intellectus veri ex bono, ita "potens" dicitur ex multiplicatione ejus: jucundum caeleste inde significatur per "laetabitur cor eorum quasi vino"; "vinum" est verum ex bono, ex quo jucundum illud. (Quod omnis potentia sit veris ex bono, videatur in opere De Caelo et Inferno 228-233; et quoque supra, n. 209, 333; quod "Jehudah" in Verbo significet regnum caeleste Domini, in Arcanis Caelestibus, n. 3881, 6363; et quod "Ephraim" intellectuale ecclesiae, n. 3969, 5354, 6222, 6234, 6238, 6267, 6296.)

[23] Apud Danielem,

Belschazar Rex Babelis, et magnates ejus, et uxores ejus, et pellices ejus, biberunt vinum ex vasis Templi Hierosolymitani, et laudarunt deos (auri, ) argenti, aeris, ferri, ligni et lapidis: ideo scriptum est in pariete, Numeratus, Appensus, et Divisus; 13 et ille dein a filiis hominis expulsus est, et cum onagris habitatio ejus (5:2-5, 21):

per haec in sensu interno describitur profanatio boni et veri, quae etiam est "Babel" seu "Babylonia"; nam per "bibere vinum ex vasis Templi Hierosolymitani "significatur haurire vera ecclesiae ex Verbo, "bibere" enim "vinum" est haurire vera, et "vasa Templi Hierosolymitani" sunt illa quae sunt doctrinae ecclesiae ex Verbo; ac "laudare deos auri, argenti, aeris, ferri, ligni et lapidis", significat cultum ex amore sui et mundi, per illos enim deos significatur cultus idololatricus omnis generis, et profanatio; quod ideo scriptum sit in pariete, "Numeratus, appensus, divisus", significat separationem ab omnibus caeli et ecclesiae; quod "ille dein a filiis hominis expulsus sit, et cum onagris habitatio ejus", significat quod separatus ab omni vero, et quod sors vitae ejus cum infernalibus, "filii" enim "hominis" sunt vera ecclesiae, "onagri" sunt qui in diris falsis qualia sunt in infernis, et "habitatio" est vitae sors.

[24] Apud Joelem,

"Super populum meum jecerunt sortem, quia dederunt puerum pro scorto, et puellam vendiderunt vino quod biberunt" (4 [B.A. 3] :

per "jacere sortem super populum" significatur dissipare vera ecclesiae; "jacere sortem" significat dissipare, et "populus" significat ecclesiam quoad vera, ita quoque vera ecclesiae: per "dare puerum pro scorto" significatur falsificare verum, "puer" enim est verum ecclesiae, et "scortum" est falsum: et per "vendere puellam vino quod biberunt" 14 .

[25] Quia "vinum" significabat verum ecclesiae quod ex bono, ideo mandatum est ut super altari cum sacrificiis etiam offerrent mincham et libamen, et minchah erat panis et libamen vinum, per quae significabatur cultus Domini ex bono amoris et ex veris inde, 15 nam omnis cultus est ex illis.

(De libaminibus quantum vini in illis ad varia sacrificia, videatur Exodus 29:40, 41; Leviticus 23:13, 18; Numeri 6:1-4, 15, 17; 15:4-7, 10, 24; 28:7-10, 24, 31; 29:6, 11, 16, 19, 22, 25, 27, 28, 31, 34, 38, 39; et praeterea Genesis 35:14.)

Inde patet quid significatur apud Joelem,

"Excisa est minchah et libamen e domo Jehovae, luxerunt sacerdotes ministri" altaris (1:9);

quod nempe perierit cultus ex bono amoris et ex veris inde. Quis non videre potest quod minchah et libamen, quae erant panis et vinum, non essent Jehovae in cultum gratum, nisi significavissent talia quae sunt caeli et ecclesiae?

[26] Ex his nunc constare potest quid involvit panis et vinum in Sancta Cena, quod nempe panis bonum amoris a Domino in Dominum, et vinum bonum fidei quod in sua essentia est verum. (Sed de Sancta Cena, et de Pane et Vino ibi, videatur in Doctrina Novae Hierosolymae, n. 210- 16 222,) Et quia "vinum" significat bonum fidei quod in sua essentia est verum, ideo Dominus cum instituit Sacramentum Cenae dixit,

"Dico Vobis quod non bibiturus sim a nunc ex hoc genimine vitis, usque ad diem illum, quando id bibero vobiscum novum in regno Patris mei" (Matthaeus 26:29);

"Dico vobis quod non bibiturus sim de genimine vitis, donec quando regnum Dei venturum est" (Luca 22:18):

per "genimen vitis" seu "vinum" quod Dominus cum illis bibiturus novum "in regno Patris sui", seu "donec quando regnum Dei venturum est", intelligitur quod a Divino Humano Ipsius tunc omne Divinum Verum in caelo et in ecclesia; quare illud vocat "novum", et quoque vocat "Novum Testamentum in sanguine suo" (vers. 20); "Sanguis" enim "Domini" simile significat ac "vinum" (videatur supra, n. 30, 328(a-c), 329 (a, d)): et quoniam, postquam Dominus resurrexit, omne Divinum ab Ipso procedit, ideo dicit quod id cum illis bibiturus sit quando regnum Dei venturum est, et tunc venit quando Ipse omnia in ordinem in caelis et in infernis redegit.

Quod regnum Dei cum Domino venerit, et ab Ipso, constare potest Apud Matthaeum, cap. 3:2; 4:8; 10:7; 12:28; 16:28: apud Marcum, cap. 1:14, 15; 5:1: apud Lucam cap. 1:32, 33; 9:11, 27, 60; 10:11; 16:16; 17:20, 21; 23:42, 51: apud Johannem, cap. 18:36.

Quoniam nunc "panis significat bonum amoris, ac bonum fidei quod in sua essentia est verum ex illo bono, ac in supremo sensu "panis" Dominum quoad Divinum Bonum, ac "vinum" Dominum quoad Divinum Verum, et quoniam correspondentia est inter spiritualia et naturalia, ac talis correspondentia ut cum in cogitatione hominis est panis et vinum, in cogitatione angelorum sit bonum amoris et bonum fidei, et quoniam omnia caeli et ecclesiae se referunt ad bonum amoris et ad bonum fidei, ideo a Domino instituta est Sancta Cena, ut per illam sit conjunctio angelorum caeli cum hominibus ecclesiae.

[27] Quia illa per "panem et vinum" in caelo intelliguntur, ideo

"Melchizedech Rex Schalemi", exiens obviam Abramo, "eduxit panem et vinum: et hic sacerdos Deo altissimo"; et benedixit Abramo (Genesis 14:18, 19):

per Melchizedechum repraesentatur ibi Dominus quoad Divinum Bonum et quoad Divinum Verum; per illum ut sacerdotem, Divinum Bonum; et per illum ut regem, Divinum Verum: ideo "eduxit panem et vinum", quia per "panem" significatur Divinum Bonum, et per "vinum" significatur Divinum Verum; seu applicate ad hominem, per "panem" significatur bonum amoris in Dominum, et per "vinum" bonum fidei quod est ex receptione Divini Veri.

[28] Simile significatur per "vinum" a Domino in his sequentibus:

Apud Matthaeum,

"Non mittunt vinum novum in utres veteres, si vero minus, rumpuntur utres et vinum effunditur;... sed mittunt vinum (novum) in utres novos, et utraque conservantur." ...

"Et nemo bibens vetustum statim vult novum, dicit enim, vetustum utilius est" (9:17; 17 Luc. 35:39):

quoniam omnes comparationes in Verbo sunt ex correspondentiis, ita quoque haec comparatio, et per "vinum" significatur verum, per "vinum vetus" verum ecclesiae veteris seu Judaicae; ac per "utres" significantur illa quae continent, per "utres veteres" statuta et judicia Ecclesiae Judaicae, et per "utres novos" praecepta et mandata Domini; quod statuta et judicia Ecclesiae Judaicae, quae praecipue erant de sacrificiis et de cultu repraesentativo, non concordent cum veris Ecclesiae Christianae, intelligitur per "Non mittunt vinum novum in utres veteres, si vero minus, rumpuntur utres et vinum effunditur, ... sed mittunt vinum (novum) in utres novos, et utraque conservantur una": quod illi qui nati et educati sunt in externa quae erant Ecclesiae Judaicae non statim possint perduci in interna quae sunt Ecclesiae Christianae, significatur per "Nemo bibens vinum vetustum statim vult novum, dicit enim, Vetustum utilius est."

[29] Simile significatur per "aquam conversam in vinum" in Kana Galilaeae, de quo ita apud Johannem,

In nuptiis in Kana Galilaeae, cum deficeret vinum, "erant ibi hydriae lapideae sex positae juxta mundationem Judaeorum:... dixit Jesus, Implete hydrias, qui impleverunt ad summum; tunc dixit illis, Haurite nunc et afferte architriclino, et attulerunt: cum gustavit architriclinus aquam vinum factam, ... vocat sponsum, (et) dicit illi, Omnis homo primo bonum vinum apponit, et quando sat habuerint, vilius; tu reservasti bonum vinum huc usque" (2:1-10):

sciendum est quod omnia miracula a Domino facta, sicut omnia miracula ab Ipso de quibus in Veteri Testamento, significaverint talia quae caeli et ecclesiae sunt, hoc est, quod intus continuerint illa, et quod inde miracula Ipsius Divina fuerint (videatur in Arcanis Caelestibus, n. 7337, 8364, 4905 18 ); similiter hoc miraculum; et per "nuptias" ibi significatur ecclesia, ut passim alibi in Verbo; "in Kana Galilaeae" (significat) apud gentes; et per "aquam" significatur verum ecclesiae externae quale fuit verum Ecclesiae Judaicae ex sensu litterae Verbi, et per "vinum" significatur verum ecclesiae internae, quale est verum Ecclesiae Christianae; inde quod Dominus "aquam fecerit vinum" significat quod vera ecclesiae externae fecerit vera ecclesiae internae, aperiendo interna quae in illis latuerunt: per "hydrias sex lapideas positas juxta mundationem Judaeorum" significantur omnia illa in Verbo et inde in Ecclesia Judaica et ejus cultu, quae omnia erant repraesentativa et significativa Divinorum in Domino et a Domino, quae continebant interna; quare etiam fuerunt "sex ex lapide positae ad mundationem Judaeorum"; numerus "sex" significat omnia et praedicatur de veris, "lapis" significat verum, ac "mundatio Judaeorum" significat purificationem a peccatis, ita omnia Ecclesiae Judaicae; nam ecclesia spectat purificationem a peccatis ut omne suum, quantum enim quis purificatur ab illis tantum est ecclesia: per "architriclinum" intelliguntur qui in cognitionibus veri sunt; quod dixerit ad sponsum, "Omnis homo primo bonum vinum apponit, et quando sat habuerint, vilius; tu reservasti bonum vinum huc usque", significat quod omnis ecclesia incohet a veris ex bono, sed desinat in vera non boni, et quod usque nunc in fine ecclesiae verum ex bono seu genuinum verum detur, nempe a Domino.

[30] Quoniam "vinum" significat verum ecclesiae, et "oleum" bonum ejus, ideo dicit Dominus in parabola de illo qui vulneratus est a latronibus,

Quod Samarita infuderit oleum et vinum in vulnera ejus (Luca 10:33, 34);

ubi per "vulneratum a latronibus" intelliguntur qui infestantur et quoad conscientiam sauciantur a malis hominibus, qui sunt latrones; et per "Samaritam" intelliguntur gentes quae in bono charitatis; inde per quod "infuderit oleum et vinum in vulnera ejus" significantur spiritualia quae sanant hominem ita laesum, "oleum" bonum amoris, et "vinum" bonum fidei seu verum; quid cetera significant, quod nempe "sustulerit eum super proprium jumentum, et duxerit ad diversorium, et dixerit illis ibi ut curam ejus haberent", videatur supra (n. 375 (e 8. )), ubi illa explicata sunt.

Quod "vinum" significet verum ecclesiae, non modo ex allatis locis constare potest, sed etiam ex aliis in Verbo (Ut Esaias 1:21, 22; 25:6; 36:17; Hoschea 7:4, 5, 14; 14:6-8 [B.A. 5-7): Amos 2:8; Sacharia 9:15, 17; Psalmuss 104:14-16).

[31] Quoniam pleraque in Verbo etiam oppositum sensum habent, ita quoque "vinum", et in eo significat verum falsificatum, et quoque falsum, ut in sequentibus locis:

Apud Esaiam,

"Vae coronae superbiae, ebriis Ephraimi, flori 19 decidentis gloriae (decoris) ejus, quae super capite vallis pinguium perturbatorum vino:... pedibus conculcabuntur corona superbiae ebrii Ephraimi;... hi per vinum errant, et per siceram aberrant; 20 sacerdos et propheta errant per siceram, absorbentur a vino, aberrant per 21 vinum, errant inter videntes, titubant judicio" (28:1, 3, 7):

haec dicta sunt de illis qui insaniunt in spiritualibus, ex eo quod ex semet intelligentes esse credant, et inde glorientur; illorum status hic describitur per meras correspondentias; illi qui insaniunt in spiritualibus seu in veris intelliguntur per "ebrios", et qui inde intelligentes se credunt per "Ephraimum"; et gloriatio intelligentiae seu eruditionis inde per "coronam superbiae", illi enim qui in falsis doctrinae sunt, et in iis se confirmaverunt, dum illustrantur ac vident vera, in altera vita fiunt tanquam ebrii; tales fiunt eruditi qui se in falsis confirmaverunt, et in falsis se confirmare est ex semet et non a Domino; inde patet quid significatur per "Vae coronae superbiae, ebriis Ephraimi": per "florem 22 decidentis gloriae quae super capite vallis pinguium perturbatorum vino", significatur verum ecclesiae in sua nascentia deperditum ex gloriatione intelligentiae propriae, quae est naturalis hominis separati a spirituali, qui tunc videt falsum loco veri; "flos gloriae" est verum in sua nascentia cadens seu perditum, "caput vallis pinguium" est intelligentia naturalis hominis, "perturbati vino" sunt qui vident falsum loco veri: "pedibus conculcabuntur corona superbiae ebrii Ephraimi Significat quod prorsus peritura sit illa intelligentia: "hi per vinum errant et per siceram aberrant" significat per falsa et per illa quae ex illis; "sacerdos et propheta errant per siceram, absorbentur a vino, aberrant per 23 vinum", significat qui in doctrina boni et veri esse debent quod tales, et abstracte a personis quod ipsa doctrina illorum sit talis; "errant inter videntes, titubant judicio", significat quod non videant vera quae intelligentiae. Quod talia significentur per ea verba, nemo videre potest nisi ex sensu spirituali; absque eo non scitur quod "corona" et "caput" significent intelligentiam, quod "ebrii" significent illos qui insaniunt in spiritualibus, quod "Ephraim" intellectum hic hominis proprium seu ex semet, quod "vallis" significet inferiora mentis quae sunt naturalia et sensualia, et quod "sacerdos et propheta" doctrinam boni et veri.

[32] Apud eundem,

"Cunctamini, admiramini, obstupescite et vociferamini; inebriati sunt et non vino, titubant et non sicera; nam effudit super vos Jehovah spiritum somnolentiae, et occlusit oculos vestros, prophetas et capita vestra, videntes obtexit" (29:9, 10):

haec dicta sunt de illis qui prorsus nihil veri possunt videre, cum audiunt et ex Verbo legunt illud; qui tales sunt, dicuntur "inebriati non vino, ac titubant et non sicera"; "vinum" in specie significat verum Spiritualis et inde rationalis hominis, ac "sicera" verum naturalis hominis inde: quia tales intelliguntur, ideo dicitur, "Effudit Jehovah super vos spiritum somnolentiae, et occlusit oculos vestros"; "spiritus somnolentiae" est nulla perceptio, et "occlusi oculi" sunt nullus intellectus: "prophetas et capita vestra, (videntes) obtexit", significat illos qui in doctrina veri, et inde sapientes et intelligentes essent; "prophetae" significant illos qui in doctrina veri sunt et abstracte ipsam doctrinam, "capita" significant Sapientes et abstracte sapientiam, ac "videntes" significant intelligentes et abstracte intelligentiam: admiratio super tam gravi stupiditate describitur per "cunctamini, admiramini, obstupescite", ac lamentatio super illa per "vociferamini." Tales sunt illi qui in vita mali et simul in principiis falsi sunt, utcunque eruditi creduntur; per vitam mali enim occluditur perceptio boni, ex qua vita et lux cogitationi est, et per principia falsi occluditur intellectus veri, unde vident solum ex sensuali homine et nihil ex spirituali.

[33] Apud eundem,

"Canes obfirmati anima, non sciunt satietatem; iidemque pastores non sciunt intelligere;... venite, sumam vinum, et inebriemur sicera" (56:11, 12):

haec dicta sunt de illis qui nihil curant nisi mundana et terrestria, per quod clauditur internus spiritualis homo; illi ex non perceptione boni et non intellectu veri dicuntur "canes obfirmati anima, qui non sciunt satietatem", hoc est, qui non possunt recipere bonum; "scire" hic significat posse, et "satietas" receptionem boni, satietas enim praedicatur de cibo per quem significatur nutritio spiritualis: quod nec illis intellectus veri, intelligitur per "Iidem pastores non sciunt intelligere"; "pastores" dicuntur qui credunt se posse instruere alios, nam "pascere" est instruere; et quia tales amant falsa et falsificata, ideo additur, "Venite, sumam vinum, et inebriemur sicera."

[34] Apud Jeremiam,

"Sic dixit Jehovah Deus Israelis, Omnis uter implebitur vino, ... Ecce Ego implens omnes habitatores terrae hujus, et reges sedentes Davidi super throno ejus, et sacerdotes et prophetas, omnes habitatores Hierosolymae ebrietate" (13:12, 13):

per "vinum" hic quoque significatur falsum, et per "omnem utrem qui implebitur vino" significatur mens hominis, quoniam illa est recipiens veri aut falsi, sicut uter vini; per "reges sedentes Davidi super throno ejus" significantur qui alioqui forent in Divinis veris; per "sacerdotes" qui in Divinis bonis; per "prophetas" qui in doctrina; per "habitatores Hierosolymae" omnes qui ab ecclesia; et per "ebrietatem" qua implebuntur significatur insanitio in spiritualibus.

[35] Apud eundem,

"Factus sum sicut ebrius, et sicut vir quem penetravit vinum, propter Jehovam et propter verbum sanctitatis Ipsius, quia adulteris plena est terra" (23:9, 10):

lamentatio haec est super adulterationem boni et falsificationem veri in ecclesia; hoc significatur per "adulteris plena est terra"; illae per "adulteria" significantur, et ecclesia per "terram": insanitio in spiritualibus per ratiocinationes ex malis contra Divina bona, et ex falsis contra Divina vera, significatur per "factus sum sicut ebrius, et sicut vir quem penetravit vinum, propter Jehovam, et propter verbum sanctitatis Ipsius"; "fieri sicut ebrius et sicut vir quem penetravit vinum", significat perturbationem mentis et insanitionem a ratiociniis ex malis et falsis; "propter Jehovam" significat propter Divina bona, ac "propter verbum sanctitatis Ipsius" significat propter Divina vera.

[36] Apud Esaiam,

"Audi age hoc, afflicta, et ebria sed non a vino" (51:21):

per "ebriam sed non a vino", intelliguntur hic qui in falsis sunt ex ignorantia veri. Quod

Noach Biberit de vino, et inebriatus sit, et quod inde nudatus jacuerit in medio tentorii sui (Genesis 9:21),

in sensu spirituali prorsus aliud intelligitur quam in sensu litterae: similiter

per Lothum Quod inebriatus sit a filiabus suis, et hae tunc cubuerint cum illo (Genesis 19:32-34).

Quid per inebriationem Noachi in sensu spirituali intelligitur, videatur in Arcanis Caelestibus (n. 1070-1081); et quid per inebriationem Lothi (n. 2465 ad finem).

Per "ebrietatem" etiam alibi in Verbo significatur insania in spiritualibus ac lapsus in errores (Ut Esaias 19:11, 12, 14; 24 Jeremias 25:27; Joel 1:5, 6, 7; Jeremias 51:7; Leviticus 10:8, 9).

[37] Quod per "vinum" in opposito sensu significetur falsum, etiam constat apud Esaiam,

"Vae surgentibus mane sub auroram, siceram persequuntur, commorantibus in crepusculum, vinum incendit eos;... opus autem Jehovae non introspiciunt, et factum manuum Ipsius non vident"... vae sapientibus in oculis suis, et coram faciebus suis intelligentibus: vae heroibus ad potandum vinum, et viris roboris ad miscendum siceram" (5:11, 12, 21, 22);

haec dicuntur de illis qui sibi faciunt doctrinalia ex propria intelligentia, et non ex Domino seu ex Verbo ab Ipso, unde mera falsa; quare per "vae surgentibus mane sub auroram, siceram persequuntur, commorantibus in crepusculum, vinum incendit eos, ... opus autem Jehovae non introspiciunt, et factum manuum Ipsius non vident", significatur status perversus eorum qui credunt illustrari a semet; unde falsa doctrinae, et non curant Verbum unde sciant bona et vera vitae ac doctrinae: "surgere mane sub auroram et commorari in crepusculum" significat illustrari; ac "persequi siceram et incendi vino" significat excludere doctrinalia ex semet; "opus Jehovae non introspicere et factum manuum Ipsius non videre" significat non curare Verbum ac bona vitae et vera doctrinae ibi detecta; "opus Jehovae" dicitur de bonis vitae, ac "factum manuum Ipsius" de veris doctrinae, utraque ex Verbo; quia illi intelliguntur, ideo dicitur, "Vae sapientibus in oculis suis, et coram faciebus suis intelligentibus", et per "sapientes in oculis suis" significantur qui ex propria intelligentia, et per "intelligentes coram faciebus suis" significantur qui ex propria affectione, "oculi" enim significant intellectum, et "facies" affectionem: et per "Vae heroibus ad potandum vinum, et viris roboris ad miscendum siceram", significatur quod illis qui magna spirant ac ingeniosi sunt ad confirmandum falsa quae favent amoribus sui ac principiis suis; "heroes" sunt qui magna spirant, "viri roboris" sunt qui ingeniosi et sibi intelligentes videntur, "potare vinum" est haurire falsa, et "miscere siceram" est confirmare illa. Omnes illi tales sunt qui sunt in amore sui et ambiunt eruditionis famam; sunt enim in proprio, et ab illo elevari nequeunt; quare cogitatio eorum est in sensuali corporeo, cui non aliquod verum apparet nec bonum spirituale percipitur; at qui non in amore sui sunt ac ambiunt intelligentiam propter usus vitae, illi a proprio elevantur a Domino in lucem caeli ipsis nescientibus, ac illustrantur.

[38] Apud Hoscheam,

"Scortatio... et mustum occupavit cor, populus meus lignum interrogat, et baculus ejus respondet illi, quia spiritus scortationum seduxit, et scortati sunt sub Deo suo:... sociatus idolis Ephraim... recessit vinum eorum, scortando scortari" (4:11, 12, 17, 18):

agitur hic de illis qui falsificant vera; falsificatio veri significatur per "scortationem", ac falsum inde per "mustum"; inde patet quid significatur per quod "scortatio et mustum occupavit cor": "quod spiritus scortationum seduxit, scortati sunt sub Deo suo, et recessit vinum scortando scortari", quod nempe falsificent Divina vera, et quod inde illis non aliquod verum; "scortari sub Deo suo" significat falsificare Divina vera, et "recessit vinum" significat quod inde illis non aliquod verum; per "Ephraim" qui sociatus idolis significantur illi qui ex propria intelligentia, et per "idola" quibus sociatus significantur falsa religionis; per quod "populus meus lignum interroget, et baculus ejus respondeat illi", significatur quod consulant proprium amorem, ac faveant ei ex propria intelligentia; "lignum" enim seu idolum ex ligno quod interrogat, significat proprium amorem; et "baculus" qui respondet, significat potentiam ex proprio, ita intelligentiam.

[39] In Apocalypsi,

"Cecidit, cecidit, Babylon, urbs magna, quia ex vino irae scortationis suae potavit omnes gentes:... si quis bestiam adorat, ... ille bibet ex vino irae Dei mixto mero in calice irae" Dei, "et cruciabitur igne et sulphure" (14:8, [9,] 10):

alibi,

"Monstrabo tibi judicium meretricis magnae sedentis super aquis multis, cum qua scortati sunt reges terrae, et inebriati sunt ex vino scortationis ejus inhabitantes terram" (17:1, 2):

et alibi,

"Quia ex Vino (furoris) scortationis potavit omnes gentes, et reges terrae cum ea scortati sunt" (18:3):

per "vinum irae Dei" significatur falsum mali, et per "vinum scortationis" significatur falsificatum verum; quid per reliqua intelligitur, videbitur in explicatione eorum: tum quid per haec in Apocalypsi,

"Babylonis magnae memoria facta est coram Deo, ad dandum illi poculum vini furoris irae" Dei (16:19):

simile quod per "vinum irae Dei", etiam significatur per "calicem" seu "poculum" irae Dei.

[40] Apud Jeremiam,

"Calix auri Babel in manu Jehovae, inebrians universam terram; de vino ejus biberunt gentes, ideo insaniunt gentes" (51:7):

ac apud Davidem,

"Calix in manu Jehovae, et vino miscuit, implevit mixto, et effudit; sed feces ejus exsugent, bibent omnes impii terrae" (Psalmuss 75:9 [B.A. 8]).

Quoniam per "mincham" et "libamen", quae erant panis et vinum, significatur cultus ex bono amoris et veris fidei, inde in opposito sensu per "mincham" et "libamen" significatur cultus ex malis quae amoris mali et ex falsis fidei; quae significabantur

per "mincham" et "libamen", quae offerebantur idolis ac diis (Esaias 65:11; 57:6; Jeremias 7:18; 44:17-19; Ezechiel 20:28; Deuteronomius 32:38: et alibi).

Ex significatione vini constare potest quid in Verbo significatur per "vineam", per "vitem", per "palmites" ejus, perque "uvas": quod nempe per "vineam" ecclesia spiritualis, seu ecclesia quae est in veris ac bonis doctrinae ex Verbo; per "vitem" ipsa doctrina; per "palmites" ejus vera ex quibus doctrina; et per "uvas", quae sunt fructus vineae ac vitium, bona charitatis et bona fidei: sed de his alibi.

Poznámky pod čarou:

1. The editors made a correction or note here.
2. The editors made a correction or note here.
3. The editors made a correction or note here.
4. The editors made a correction or note here.
5. The editors made a correction or note here.
6. The editors made a correction or note here.
7. The editors made a correction or note here.
8. The editors made a correction or note here.
9. The editors made a correction or note here.
10. The editors made a correction or note here.
11. The editors made a correction or note here.
12. The editors made a correction or note here.
13. The editors made a correction or note here.
14. The editors made a correction or note here.
15. The editors made a correction or note here.
16. The editors made a correction or note here.
17. The editors made a correction or note here.
18. The editors made a correction or note here.
19. The editors made a correction or note here.
20. The editors made a correction or note here.
21. The editors made a correction or note here.
22. The editors made a correction or note here.
23. The editors made a correction or note here.
24. The editors made a correction or note here.

  
/ 1232