Bible

 

Jeremias 46

Studie

   

1 Quod factum est verbum Domini ad Jeremiam prophetam contra gentes.

2 Ad Ægyptum, adversum exercitum Pharaonis Nechao regis Ægypti, qui erat juxta fluvium Euphraten in Charcamis, quem percussit Nabuchodonosor rex Babylonis, in quarto anno Joakim filii Josiæ regis Juda.

3 Præparate scutum et clypeum, et procedite ad bellum.

4 Jungite equos, et ascendite, equites : state in galeis, polite lanceas, induite vos loricis.

5 Quid igitur ? vidi ipsos pavidos, et terga vertentes, forte eorum cæsos : fugerunt conciti, nec respexerunt : terror undique, ait Dominus.

6 Non fugiat velox, nec salvari se putet fortis : ad aquilonem juxta flumen Euphraten victi sunt, et ruerunt.

7 Quis est iste, qui quasi flumen ascendit, et veluti fluviorum intumescunt gurgites ejus ?

8 Ægyptus fluminis instar ascendit, et velut flumina movebuntur fluctus ejus, et dicet : Ascendens operiam terram : perdam civitatem, et habitatores ejus.

9 Ascendite equos, et exsultate in curribus, et procedant fortes, Æthiopia et Libyes tenentes scutum, et Lydii arripientes et jacientes sagittas.

10 Dies autem ille Domini Dei exercituum, Dies ultionis, ut sumat vindictam de inimicis suis : devorabit gladius, et saturabitur, et inebriabitur sanguine eorum : victima enim Domini Dei exercituum, in terra aquilonis juxta flumen Euphraten.

11 Ascende in Galaad, et tolle resinam, virgo filia Ægypti : frustra multiplicas medicamina, sanitas non erit tibi.

12 Audierunt gentes ignominiam tuam et ululatus tuus replevit terram, quia fortis impegit in fortem, et ambo pariter conciderunt.

13 Verbum quod locutus est Dominus ad Jeremiam prophetam, super eo quod venturus esset Nabuchodonosor rex Babylonis, et percussurus terram Ægypti :

14 Annuntiate Ægypto, et auditum facite in Magdalo, et resonet in Memphis, et in Taphnis : dicite : Sta, et præpara te, quia devorabit gladius ea quæ per circuitum tuum sunt.

15 Quare computruit fortis tuus ? non stetit, quoniam Dominus subvertit eum.

16 Multiplicavit ruentes, ceciditque vir ad proximum suum, et dicent : Surge, et revertamur ad populum nostrum, et ad terram nativitatis nostræ, a facie gladii columbæ.

17 Vocate nomen Pharaonis regis Ægypti : tumultum adduxit tempus.

18 Vivo ego, inquit rex (Dominus exercituum nomen ejus), quoniam sicut Thabor in montibus, et sicut Carmelus in mari, veniet.

19 Vasa transmigrationis fac tibi, habitatrix filia Ægypti : quia Memphis in solitudinem erit, et deseretur, et inhabitabilis erit.

20 Vitula elegans atque formosa Ægyptus, stimulator ab aquilone veniet ei.

21 Mercenarii quoque ejus, qui versabantur in medio ejus quasi vituli saginati, versi sunt, et fugerunt simul, nec stare potuerunt, quia dies interfectionis eorum venit super eos, tempus visitationis eorum.

22 Vox ejus quasi æris sonabit : quoniam cum exercitu properabunt, et cum securibus venient ei quasi cædentes ligna.

23 Succiderunt saltum ejus, ait Dominus, qui supputari non potest : multiplicati sunt super locustas, et non est eis numerus.

24 Confusa est filia Ægypti, et tradita in manu populo aquilonis.

25 Dixit Dominus exercituum, Deus Israël : Ecce ego visitabo super tumultum Alexandriæ, et super Pharaonem, et super Ægyptum, et super deos ejus, et super reges ejus, et super Pharaonem, et super eos qui confidunt in eo :

26 et dabo eos in manu quærentium animam eorum, et in manu Nabuchodonosor regis Babylonis, et in manu servorum ejus : et post hæc habitabitur sicut diebus pristinis, ait Dominus.

27 Et tu ne timeas, serve meus Jacob : et ne paveas, Israël : quia ecce ego salvum te faciam de longinquo, et semen tuum de terra captivitatis tuæ : et revertetur Jacob, et requiescet, et prosperabitur, et non erit qui exterreat eum.

28 Et tu noli timere, serve meus Jacob, ait Dominus, quia tecum ego sum : quia ego consumam cunctas gentes ad quas ejeci te, te vero non consumam : sed castigabo te in judicio, nec quasi innocenti parcam tibi.

   

Ze Swedenborgových děl

 

Apocalypsis Explicata # 695

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 1232  
  

695. "Et dare mercedem servis 1 tuis prophetis at sanctis." - Quod significet caelum illis qui in veris doctrinae sunt, et in vita secundum illa, constat ex significatione "dare mercedem", quod sit salvatio, proinde caelum: ex significatione "servorum suorum prophetarum", quod sint qui in veris doctrinae, "servi" enim Domini dicuntur qui in veris, quia vera serviunt ad bonum producendum, confirmandum et conservandum, et quae serviunt bono, serviunt Domino, nam a Domino omne bonum; et "prophetae" dicuntur qui docent doctrinam, inde abstracte per illos significatur doctrinam: (quod "servi Dei" dicantur qui in veris sunt, videatur supra, n. 6, 409 [b, c] ; et quod "prophetae" qui docent doctrinam, et abstracte doctrinae, n. 624): et ex significatione "sanctorum", quod sint qui in veris doctrinae ex Verbo, et in vita secundum illa (de qua supra, n. 204): inde patet quod per "dare mercedem servis suis prophetis et sanctis", significetur caelum illis qui in veris doctrinae sunt, et in vita secundum illa.

[2] Quod per "mercedem" significetur salvatio, proinde caelum, absque diductione et explicatione potest sciri; sed quia pauci sciunt quid proprie intelligitur per "mercedem", dicetur. Per "mercedem" proprie intelligitur id jucundum, faustum et beatum, quod inest amori seu affectioni boni et veri; ille amor, seu illa affectio, in se habet omne gaudium cordis, quod gaudium caeleste, et quoque caelum, vocatur; causa est quia Dominus est in illo amore, seu in illa affectione, et cum Domino etiam caelum: id itaque gaudium, seu id jucundum, faustum et beatum, est quod proprie intelligitur per "mercedem", quam accepturi illi qui bonum faciunt et verum loquuntur ex amore et affectione boni et veri, ita ex Domino, at nequaquam ex semet; et quia ex Domino, et non ex semet, non est merces meriti sed est merces gratiae. Ex his constare potest quod qui scit quid gaudium caeleste, etiam sciat quid merces: (quid gaudium caeleste in sua essentia, videatur in opere De Caelo et Inferno 395-414): hoc itaque significatur per "mercedem" quae est illis qui in veris ex bono sunt; at vero per "mercedem" quae est illis qui in falsis ex malo sunt, est gaudium, seu jucundum, faustum et beatum in mundo, sed infernum post abitum e mundo.

[3] Ex his paucis patet quid per "mercedem" in sequentibus locis significatur:

– Apud Esaiam,

"Ecce Dominus Jehovih in forti venit, .... ecce merces Ipsius cum Ipso, et pretium operis Ipsius 2 coram lpso" (40:10);

apud eundem,

"Dicite filiae Zionis, Ecce salus tua venit, [ecce merces Ipsius cum Ipso,] et pretium operis Ipsius 3 coram Ipso" (62:11);

et in Apocalypsi,

"Ecce venio cito, et merces mea Mecum, ut dem unicuique sicut opus ejus erit" (22:12):

"Ecce Dominus Jehovih in forti venit", et "Ecce salus tua venit", tum "Ecce venit cito", significant adventum Domini primum et alterum: "merces Ipsius cum Ipso" significat caelum et omnia ejus, ut supra, quoniam ubi Dominus ibi caelum; caelum enim non est caelum ex angelis ibi, sed ex Domino apud angelos: quod caelum accepturi sint secundum amorem et affectionem boni et veri a Domino, intelligitur per quod "pretium operis Ipsius coram Ipso", et per quod "det unicuique sicut opus ejus erit"; per "opus", cui caelum ut merces, non aliud intelligitur quam opus ex amore seu affectione boni et veri nam omne opus, ex quo caelum, inde erit apud hominem; nam opus omne suum trahit ex amore aut affectione, sicut effectus omne suum a causa efficiente; inde qualis est amor aut affectio tale est opus; inde constare potest quid intelligitur per "opus secundum quod unicuique dabitur", et quid per "pretium operis."

[4] Similiter apud Esaiam,

"Ego Jehovah amans judicium, .... dabo mercedem operis eorum in veritate, et foedus aeternitatis excidam illis" (61:8):

per "judicium" quod amat Jehovah, significatur verum fide, affectione et actu, nam judicium est homini ex vero, tam cum cogitat et vult verum quam cum loquitur verum et facit secundum id; et quia id per "judicium" significatur, ideo dicitur, "Dabo mercedem operis eorum in veritate", hoc est, caelum secundum fidem et affectionem veri in actu; et quia inde conjunctio est cum Domino, ex quo merces, ideo etiam dicitur, "Foedus aeternitatis excidam illis"; per "foedus" enim in Verbo significatur conjunctio per amorem, et per "foedus aeternitatis" conjunctio per amorem boni et veri; amor enim ille conjungit, quia est Ipsius Domini, procedit enim ex Ipso.

[5] Quod amare bonum et verum propter bonum et verum, sit merces, ex causa quia in illo amore est Dominus et caelum, etiam constare potest ex sequentibus his locis:

– Apud Matthaeum,

"Non faciatis eleemosynam coram hominibus, ut videamini ab his, nam alioqui mercedem non habetis apud Patrem vestrum qui in caelis est; quando feceris eleemosynam, ne tuba canas ante te, quemadmodum hypocritae faciunt in synagogis et in vicis, ut glorificentur ab hominibus; amen dico vobis, habent mercedem suam: tu vero, quando feceris eleemosynam, ne cognoscat sinistra tua quid faciat dextra tua, ut sit tua eleemosyna in occulto; tunc Pater tuus, qui videt in occulto, illud reddet..in manifesto. Et si oraveris, non eris sicut hypocritae, nam amant in synagogis et in angulis platearum stantes orare, quo conspicui fiant hominibus; amen dico vobis quod mercedem suam habeant; tu vero quando oraveris intrato in conclave tuum, et claudens ostium tuum, ora Patrem tuum qui in occulto est; tunc Pater tuus, qui in occulto videt, reddet tibi in manifesto" (6 [1, ] . 2-6):

per "eleemosynam" in universali sensu significatur omne bonum quod homo vult et facit, et per "orare" in eodem sensu significatur omne verum quod homo cogitat et loquitur; qui duo illa faciunt "ut videantur", hoc est, ut appareant, illi bonum faciunt et verum loquuntur propter se et mundum, nam propter gloriam, quae est jucundum amoris sui quod illis est ex mundo; his quia jucundum gloriae est merces, dicitur quod "mercedem suam habeant"; sed jucundum gloriae, quod in mundo apparet illis sicut caelum, post obitum vertitur in infernum: at qui bonum faciunt et verum loquuntur non propter se et mundum, sed propter ipsum bonum et ipsum verum, intelliguntur per illos qui "eleemosynam faciunt in occulto" et qui "orant in occulto"; nam faciunt et orant ex amore seu affectione, ita ex Domino; hoc itaque est amare bonum et verum propter bonum et verum; de his ideo dicitur quod "Pater in caelis reddet illis in manifesto": quare esse in bonis et in veris ex amore aut affectione, quod idem est cum esse in illis a Domino, est merces, quoniam in illis est caelum, ac omne beatum ac faustum caeli.

[6] Apud Lucam,

"Quando feceris prandium aut cenam, ne voca.... divites, ne forte ii vicissim te vocent, et fiat tibi retributio; sed .... voca pauperes.... ; tunc beatus eris, quia non habent ad retribuendum tibi; retribuetur enim tibi in resurrectione" mortuorum (14:12-14):

per "facere prandium et cenam, et vocare ad illa", simile significatur per quod dare edere et bibere, seu panem et vinum, nempe facere proximo bonum ac docere verum, et sic quoad amorem consociari; qui itaque id faciunt ob finem ut retribuantur, id non faciunt propter bonum et propter verum, ita non ex Domino, sed propter se et mundum, ita ex inferno; qui vero faciunt illa non ob finem ut retribuantur, illi faciunt illa propter illa, nempe propter bonum et verum; et qui faciunt propter illa, ii faciunt ex illis, ita ex Domino, a quo illa apud hominem sunt; beatitudo caelestis, quae in illis factis est, et inde ex illis, est "merces", ac intelligitur per quod "retribuetur tibi in resurrectione" mortuorum.

[7] Apud eundem,

"Potius amate inimicos vestros, et benefacite, atque mutuo date nihil inde sperantes; tunc erit merces vestra multa, et eritis filii Altissimi" (6:35):

per haec significantur similia quae per illa mox prius; nempe, quod non benefaciendum sit propter retributionem, hoc est, non propter se et mundum, ita non propter famam, gloriam, honorem et lucrum, sed propter Dominum; quod est propter ipsum bonum et verum, quae apud illos a Domino sunt, ita in quibus est Dominus: per "amare inimicos et benefacere illis", in sensu proximo, ibi intelligitur amare gentes et benefacere illis, quod fiet docendo illos verum, et per id ducendo illos ad bonum; nam gens Judaica fratres et amicos vocabant suos, sed hostes et inimicos gentes; per "mutuo dare" significatur communicare bona et vera doctrinae ex Verbo; "nihil sperantes" significat non propter aliquid sui et mundi, sed propter bonum et verum: "tunc erit merces vestra multa" significat quod illis tunc caelum cum ejus beatis et jucundis; "et eritis filii Altissimi" significat quia sic faciunt illa non ex se sed ex Domino; nam qui bonum facit et verum docet ex Domino, is filius Ejus est; non autem qui bonum facit ex se, quod facit omnis qui spectat honorem et lucrum, propter quae.

[8] Apud Matthaeum,

"Quisquis prophetam accipit in nomine prophetae, mercedem prophetae accipiet: quisquis [accipit] justum in nomine justi, mercedem justi accipiet. Quisquis potaverit unum parvorum potu frigidae solum in nomine discipuli non perdet mercedem" (10:41, 42):

quomodo haec Domini verba intelligenda sunt, nemo videre potest nisi ex sensu interno seu spirituali illorum; quis enim scire potest quid intelligitur per "accipere mercedem prophetae" et "mercedem justi", et quid per "recipere prophetam et justum in nomine prophetae et justi"? tum quid intelligitur per "mercedem" quam accipiet qui "potaverit potu frigidae solum unum parvorum in nomine discipuli?" Quis absque sensu interno spirituali videre potest quod per illa verba intelligatur quod quisque accepturus sit caelum et ejus gaudium secundum affectionem veri et boni, et secundum obedientiam?

[9] Quod ille sensus sit, apparet dum 4 per "prophetam" intelligitur verum doctrinae, per "justum" bonum amoris, et per "discipulum": verum et bonum Verbi et ecclesiae; et cum per "in nomine" illorum intelligitur propter illa, et secundum quale illorum apud illos qui faciunt et docent; tum cum per "mercedem" intelligitur caelum, ut supra dictum est, nempe quod unicuique sit caelum secundum affectionem veri et boni, ac.. secundum quale et quantum ejus; istis enim affectionibus inscripta sunt omnia caeli, nam illae affectiones non sunt alicui nisi ex Domino, est enim Divinum procedens ab Ipso in quo et ex quo est caelum.

[10] Per "potare potu frigidae unum parvorum in nomine discipuli" intelligitur ex obedientia bonum facere et verum docere; nam per "aquam" significatur verum affectione, et per "frigidam" verum obedientia; sola enim obedientia est affectio naturalis et non spiritualis, quare respective est frigida: per "discipulum", in cujus nomine seu propter quem potabit, significatur verum et bonum Verbi et ecclesiae. (Quod per "prophetam" significetur verum doctrinae, videatur supra, n. 624 [b-e] ; quod par "justum " bonum amoris, n. 204 [a] ; quod per "discipulum" verum et bonum Verbi et ecclesiae, n. 100, 122; et quod per "nomen" significetur quale rei 5 et status, n. 102 [b] , 135, 148, 676.)

[11] Apud Marcum,

"Quisquis vos potaverit poculo aquae in nomine meo, eo quod Christi sitis, amen dico vobis, non perdet mercedem suam" (9:41):

per haec quoque intelligitur quod jucundum caeli recepturi qui ex affectione audiunt, recipiunt et docent verum, ex eo quod verum et affectio ejus sit ex Domino, ita propter Dominum, proinde etiam propter verum; nam "eo quod Christi sitis" significat propter Divinum Verum procedens a Domino.

(Quod "Christus" sit Dominus quoad Divinum Verum, et inde Divinum Verum procedens a Domino, videatur supra, n. 6 684, 685.)

[12] Apud Sachariam,

"Fundata est domus Jehovae Zebaoth, templum ut aedificetur; nam ante dies hos merces hominis non facta est, nec merces bestiae, ac exeunti et intranti non pax ab hoste: .... nunc semen pacis, vitis dabit fructum, et terra dabit proventum suum, et caeli dabunt rorem suum" (8:9, 10, 12):

haec dicta sunt de nova ecclesia a Domino instauranda, veteri devastata; nova ecclesia, quae instaurabitur, significatur per "domum Jehovae Zebaoth" quae fundata est, et per "templum" quod aedificabitur; per "domum Jehovae" significatur ecclesia quoad bonum, et per "templum" ecclesia quoad verum (videatur supra, n. 220): quod antehac non alicui affectio veri et boni spiritualis, nec affectio veri et boni naturalis, fuerit, significatur per quod "ante dies hos non merces hominis facta sit, nec merces bestiae"; per "hominem" enim significatur affectio veri spiritualis, et per "bestiam" affectio boni naturalis, et per "mercedem" caelum, quod est eis qui in affectionibus veri et boni sunt; (quod "homo" significet affectionem veri spiritualem et inde intelligentiam, videatur supra, n. 280, 546, 547; et quod "bestia" significet affectionem naturalem, n. 650):

[13] "exeunti et intranti non pax ab hoste", significat quod antehac infestati fuerint ab inferno in omni vitae statu; per "exire et intrare" significatur vitae status a Principio ad finem; per "non pacem" significatur infestatio a malis et inde falsis, et per "hostem" infernum unde mala et falsa: "semen pacis" significat verum caeli et ecclesiae quod a Domino; id "semen pacis" dicitur, quia tutatur contra inferna et dat securitatem: "vitis dabit fructum, et terra proventum", significat quod affectio veri spiritualis producet bonum charitatis, et affectio boni et veri naturalis producet opera charitatis; "vitis" significat ecclesiam quoad affectionem veri spiritualem, "terra" ecclesiam quoad affectionem veri naturalem, "fructus" bonum charitatis, et "proventus" opera illius boni: "caeli dabunt rorem" significat illa ex influxu per caelum a Domino.

[14] Apud Johannem,

"Tollite oculos vestros, et spectate agros, quod albi sint ad messem jam jam; et qui metit mercedem accipiet, et colliget fructum ad vitam aeternam, ut qui seminat simul gaudeat et qui metit" (4:35, 36):

haec etiam de nova ecclesia a Domino; quod illa instet, significatur per "agros qui albi sunt ad messem jam jam"; illi qui ab ea ecclesia in affectione veri spirituali sunt, et inde in caelo, intelliguntur per "qui metit mercedem accipiet, et colliget fructum in vitam aeternam"; et Ipse Dominus a quo illa affectio veri et caelum, intelligitur per "qui seminat simul gaudeat."

[15] Apud Jeremiam,

"Rachel deplorans filios suos, renuit consolationem accipere super filiis suis, eo quod non ullus; sed.... inhibe vocem tuam a fletu, et oculos tuos a lachryma, quia est merces labori tuo nam revertentur e terra hostis; estque spes extremitati tuae, ..nam revertentur fili in terminum suum" (31:15-17; Matthaeus 2:18):

quod per haec intelligantur infantes pueri in Bethlechem, qui ex mandato Herodis occisi sunt, constat apud Matthaeum, in loco citato; sed quid per id significatum est, non adhuc est notum: significatum est quod cum Dominus in mundum venit, non aliquod verum spirituale superesset; per Rachelem enim repraesentata est ecclesia interna spiritualis, et per Leam ecclesia externa naturalis, per Bethlechem spirituale, et per pueros qui occisi sunt verum ex illa origine; quod non amplius superesset aliquod verum spirituale, significatur per quod "Rachel deplorans filios, renuat consolationem accipere super filiis suis, eo quod non ullus:"

[16] quod posthac non dolor erit propterea, quia natus est Dominus a quo nova ecclesia quae in veris ex affectione spirituali erit, significatur per "Inhibe vocem a fletu et oculos tuos a lachryma, quia est merces labori tuo; per "mercedem Ipsius" significatur caelum illis qui ab ecclesia illa ex affectione veri spirituali erunt, et per "laborem" significatur pugna Domini contra inferna et subjugatio illorum, ut nova ecclesia instauretur: quod nova ecclesia instaurabitur loco ejus quae perierat, significatur per quod "revertentur e terra hostis", et quod "sit spes extremitati", tum quod "revertentur filii in terminum suum"; "reverti e terra hostis" significat educi ex inferno; "spes extremitati" significat finem prioris ecclesiae et principium novae; "revertentur filii in terminum" significat quod spiritualia vera apud illos qui e nova illa ecclesia erunt, existent.

[17] Apud Esaiam,

"Ego dixi, In vanum laboravi, in inanitatem et vanitatem Vires meas insumpsi: verum tamen judicium meum apud Jehovam, et merces operis mei apud Deum meum" (49:4):

etiam haec de nova ecclesia a Domino instauranda dicta sunt; quod non instaurari possit apud gentem Judaicam, quia vera non aliqua affectione spirituali recipi ab illa potuissent, intelligitur per "Ego dixi, In vanum laboravi, in inanitatem et vanitatem vires meas insumpsi": quod usque provideatur a Domino ecclesia spiritualis, nempe apud gentes, significatur per quod "judicium meum sit apud Jehovam", et per quod "merces operis mei sit apud Deum meum; per "mercedem" hic significatur ecclesia quae in affectione veri spirituali est; per "laborem" et per "opus" significatur pugna Domini contra inferna et subjugatio illorum, per quam Dominus restituit aequilibrium inter caelum et infernum, in quo homo recipere potest verum et fieri spiritualis. (De quo aequilibrio videatur in opere De Caelo et Inferno 589-603; et in opusculo De Ultimo Judicio 33, 34, 73, 74.)

[18] Apud Davidem,

"Ecce hereditas Jehovae filii, merces fructus ventris; sicut tela in manu potentis, sic filii adolescentiae; beatus vir qui implevit pharetram suam ex illis, non pudefient cum loquentur cum hostibus in porta" (Psalmuss 127:3,)

quid hic per "filios", "fructum ventris", "tela", "pharetram", et per "hostes in porta" significatur, videatur supra (n. 357 [b]); et quod per "mercedem" etiam hic intelligatur felicitas quae est illis qui in caelo.

[19] Apud Evangelistas,

"Beati..cum probris affecerint vos, et persecuti fuerint, et dixerint omne malum verbum contra vos, mentientes propter" Christum: "gaudete et exultate, quia merces vestra multa in caelis; sic enim persecuti sunt prophetas qui ante vos" (Matthaeus 5:11, 12; Luca 6:22, 23):

haec de illis qui pugnant et vincunt in tentationibus inductis a malis, ita ab inferno; tentationes significantur per "afficere probris", "persequi", "dicere malum verbum", "mentiri propter Christum", tentationes enim sunt impugnationes et infestationes veri et boni a falsis et malis; per "Christum" intelligitur Divinum Verum a Domino, quod impugnatur et propter quod infestantur: "Gaudete et exultate, quia merces vestra magna in caelis", significat caelum cum ejus gaudio illis qui in affectione veri spirituali sunt, nam illi soli pugnant et vincunt, ex causa quia Dominus in illa affectione est, qui pro homine in pugnis tentationum resistit et vincit; " 7 sic enim persecuti sunt prophetas qui ante vos" significat quod prius similiter impugnaverint vera doctrinae quae apud illos qui in affectione veri spirituali fuerunt, per "prophetas" enim abstracte a personis significantur vera ex Verbo, seu ex Domino.

Ex his quae nunc e Verbo allata sunt; constare potest quod per "mercedem" significetur caelum quoad ejus beatum, faustum et jucundum, quod illis est qui in affectione veri et boni spirituali sunt, et quod "merces" sit ipsa illa affectio; nam sive dicas affectionem illam, sive caelum, idem est, quoniam in illa et ex illa est caelum:

[20] illi autem qui non ex affectione spirituali loquuntur verum et faciunt bonum, sed modo ex affectione naturali, et cogitant jugiter de caelo ut mercede, illi repraesentati sunt per mercenarios in Ecclesia Israelitica, de quibus in illa ecclesia plura statuta exstant; sicut

Quod mercenarii non comederent de Paschate (Exod 12:43, 45);

Quod non comederent de sanctis (Leviticus 22:10);

Quod non pernoctaret merces mercenarii apud aliquem usque ad auroram (Leviticus 19:13);

Quod non opprimerent "mercenarium, pauperem et egenum de fratribus.., aut de peregrino.., qui in terra tua, et in portis tuis; in die illis dabis mercedem ejus, ita ut non occidat super ea sol ne clamet contra te ad Jehovam, ut sit in te peccatum" (Deuteronomius 24:14, 15);

apud Malachiam,

Ego "contra oppressores mercedis mercenarii, viduae et pupilli, et declinantes peregrinum, nec timent Me" (3:5);

et alibi: quod non comederent ex paschate et ex sanctificatis, erat causa quia per illos repraesentati sunt naturales, et non spirituales; et spirituales ab ecclesia sunt, et non ita naturales: nam spectare caelum ut mercedem propter bona quae faciunt est naturale, naturale enim spectat bonum ex se, ita caelum ut mercedem, unde bonum fit meritorium; aliter vero spirituale; hoc agnoscit bonum non a se sed a Domino, unde etiam caelum ex misericordia, et non ex aliquo merito: at quoniam usque bonum faciunt, tametsi non ex affectione spirituali, sed ex affectione naturali, quae est obedientia, et tunc cogitant de caelo ut mercede, ideo memorantur inter "pauperes, egenos, peregrinos, pupillos et viduas", ex causa quia in paupertate spirituali sunt; nam genuina vera illis in obscuro sunt, quia lux e caelo per spiritualem hominem in naturalem illorum non influit; inde est quod inter illos memorentur, et quod praecipiatur quod "daretur illis merces antequam sol occidit"; sunt quoque illi in caelorum infimis, et ibi servitia, ac ibi secundum opera illorum remunerantur (sed de his videantur plura in Doctrina Novae Hierosolymae, 150-158).

[21] Mercenarii autem qui non cogitant de mercede in caelo sed de mercede in mundo, ita qui bonum faciunt propter lucra, sive sint honores sive opes, illi qui bonum faciunt ex amore honorum et opum, ita propter se et mundum, illi naturales infernales sunt; hi mercenarii intelliguntur apud Johannem,

"Ego sum Pastor bonus; Pastor bonus animam suam [ponit] pro ovibus: mercenarius vero.... videt lupum et deserit oves, et fugit.... quia mercenarius est" (10:11-13);

et apud Jeremiam,

"Vitula pulcherrima Aegyptus, exitium a septentrione venit, .. mercenarii ejus.... sicut vituli saginati, nam etiam illi converterunt se, fugiunt simul nec constiterunt, quia dies exitii illorum venit super eos" (46:20, 21):

et quoque alibi (ut Esaias 16:14; 21:16).

[22] Quoniam per "mercedem" in Verbo significatur caelum, quod est illis qui in amore veri et boni spirituali sunt, ita in opposito sensu per "mercedem" significatur infernum, quod est illis qui in amore falsi et mali sunt. Id per "mercedem" significatur apud Davidem,

" 8 Induet maledictionem sicut vestem suam, ac 9 intravit in medium ejus sicut aquae, et sicut oleum inter ossa ejus:.... haec merces adversantium mihi a cum Jehovah, et loquentium malum contra animam meam" (Psalmuss 109:18, 20):

haec in sensu spirituali intelligenda sunt de Domino; nam ubi David in Psalmus is loquitur de Se, in eo sensu intelligitur de Domino, nam David ut rex repraesentavit Dominum, et inde significat Ipsum quoad Divinum spirituale, quod est regium Domini: "merces adversantium Domino, et loquentium malum contra animam Ipsius", describitur ut infernum ex amore falsi et mali, nempe per haec, quod " 10 induet maledictionem sicut vestem suam, ac 11 intravi in medium ejus sicut aquae, et sicut oleum inter ossa ejus"; infernum quod recipitur in externis et in internis, describitur per illa duo, infernum quod recipitur in externis per maledictionem quam "induet sicut vestem suam", ac infernum quod recipitur in internis per maledictionem quae "intrat in medium ejus sicut aquae, et sicut oleum inter ossa ejus"; "sicut aquae" et "sicut oleum" dicitur, quia "aquae" significant falsa ex fide, et "oleum" mala ex amore; inde per utrumque intelligitur amor seu affectio falsi et mali, quae est infernum, quod etiam constare potest ex eo, quod amor imbibat omnia quae cum illo concordant, prorsus sicut spongia aquas et oleum; nam amor mali se nutrit ex falsis, et amor falsi se nutrit ex malis; et quia amor talis est, ideo dicitur quod "maledictio intret in medium ejus sicut aquae, et sicut oleum inter ossa ejus."

[23] Quia per "mercedem" in opposito sensu significatur infernum quoad affectionem falsi ex malo, ideo falsificatio veri in Verbo passim vocatur "merces meretricia":

- Ut apud Hoscheam,

"Ne laeteris, Israel, ad exultationem sicut gentes, quia scortatus es sub Deo.., amasti mercedem meretriciam super omnibus areis frumenti, area et torcular non pascet illos [, et mustum mentietur illi] " (9:1, 2):

"scortari sub Deo" significat falsificare vera Verbi, et applicare sancta ecclesiae ad idololatrica; "amare mercedem meretriciam significat jucundum falsificandi et falsi, tum idololatriae, ex amore infernali; "super omnibus areis frumenti" significat omnia Verbi et doctrinae ex Verbo, nam "frumentum", ex quo panis, significat omne quod spiritualiter nutrit, et "area" significat ubi illud collectum est, ita Verbum; "area et torcular non pascet illos" significat quod ex Verbo non haurient bona charitatis et amoris, ita non aliquod quod nutriet animam, nam "area" ibi est Verbum quoad bona charitatis, et "torcular" quoad bona amoris, et per "torcular" intelligitur hic oleum, pro quo et quoque pro vino erant torcularia; "et mustum mentietur illi" significat quod nec aliquod verum boni, nam "mustum", sicut "vinum", significat verum ex bono charitatis et amoris.

[24] Apud Micham,

"Omnia sculptilia" Samariae "contundentur, et omnes mercedes meretriciae ejus comburentur igne, et omnia idola eorum ponam vastitatem, nam ex mercede meretricia congregavit, ideo usque in mercedem meretriciam revertentur; super hoc plangam et ejulabo, ibo spoliatus et nudus" (1:7, 8):

per "Samariam" intelligitur ecclesia spiritualis quoad vera doctrinae, hic quoad falsa doctrinae; nam per "sculptilia" eorum significantur falsificata quae ex propria intelligentia: per "mercedes meretricias ejus", quae comburentur igne, significantur falsificationes veri ex amore falsi a malo et inde jucundo infernali; et quia ille amor est ex inferno, dicitur quod "comburentur Igne, Ignis" enim significat amorem in utroque sensu: "et omnia idola eorum ponam vastitatem" significat falsa quod destruenda; "nam ex mercede meretricia congregavit" significat ex amore falsi quod a malo et inde jucundo infernali; "ideo in mercedem meretriciam revertentur" significat quod omnia illius ecclesiae vera falsificata erunt, quia inde sunt: "super hoc plangam et ejulabo" significat dolorem angelorum caeli et hominum ecclesiae in quibus ecclesia, et sic apud quos Dominus; "ibo spoliatus et nudus" significat luctum propter vastationem omnis veri et boni.

Quod "sculptilia" et "idola" significent doctrinalia ex propria intelligentia faventia amoribus sui et mundi ac principiis inde captis, ita falsa doctrinae, religionis et cultus, videatur supra (n. 587, 654 [h]).

[25] Apud Ezechielem,

"Aedificasti clivum tuum in capite omnis viae, et excelsum tuum in omni platea; neque fuisti sicut meretrix ad gloriandum de mercede; mulier adultera sub viro suo accepit alienos; omnibus meretricibus dant mercedem; tu vero dedisti mercedes tuas omnibus amasiis tuis, et remunerasti eos, ut venirent ad te e circuitu in scortationibus tuis: sic factum est in te contrarium a mulieribus in scortationibus tuis, ut post te non scortatum iverint, in dando mercedem, et merces non data est tibi, fuisti itaque in contrarium" (16:31, 32 [, 33, 34]):

agitur in eo capite de abominationibus Hierosolymae, ita de abominandis Ecclesiae Judaicae, quod non modo perverterit et adulteraverit bona Verbi, sed etiam quod ex gentibus idololatris falsa religionis et cultus receperit, et per illa adulteraverit vera et bona Verbi, et adulterata confirmaverit: quid per "aedificare clivum in capite omnis viae, et excelsum facere in omni platea", videatur supra (n. 652 [c]): quod per "adulteria" et "scortationes" in Verbo significentur adulterationes et falsificationes veri et boni ecclesiae, videatur supra (n. 141, 511): quare quod non fuerit "sicut meretrix ad gloriandum de mercede" significat quod non ita ex jucundo affectionis falsificaverit vera Verbi: quod "mulier adultera sub viro suo acceperit alienos" significat quod perverterit vera et bona Verbi per falsa aliarum gentium: "omnibus meretricibus dant mercedem, tu vero dedisti mercedes tuas omnibus amasiis tuis, et remunerasti eos", significat quod amaverint falsa religionis et cultus aliarum gentium; "merces" seu donum meretricium est amor falsificandi per falsa aliorum; "ut venirent ad te e circuitu in scortationibus tuis", significat quod falsa sint conquisita ab undequaque, per quae falsificationes veri; "sic factum est in te contrarium a mulieribus in scortationibus, ut post te non scortatum iverint, in dando mercedem, et merces non data est tibi, fuisti itaque in contrarium", significat jucundum amoris et affectionis falsificandi vera suae ecclesiae per falsa aliarum religionum et confirmandi illa; jucundum amoris et affectionis erga falsa aliarum religionum hic intelligitur per "mercedem", seu donum meretricium.

[26] Ex his quae nunc allata sunt constare potest quid per "mercedem" in utroque sensu spiritualiter intelligitur; hoc enim merces spiritualis est, quod jucunditate et gaudio afficit; sint pro exemplo, opes, possessiones, honores, munera, quibus homo propter bene acta remuneratur, quae spiritualiter intellecta non sunt illa, sed jucunditates et gaudia ex illis: plus autem merces caelestis, quae erit homini ecclesiae qui bene vivit, quae est affectio veri spiritualis, et inde intelligentia et sapientia, ex qua beatitudo et felicitas; et insuper in caelo opulentia et magnificentia, quae ex caelesti amore ut ejus correspondens sequitur; at usque opulentia et magnificentia in caelo non spectatur ut merces, sed spirituale ex quo illae.

Hoc quoque intelligitur per "operis pretium" et per "mercedem", quae in Domino et a Domino (Esaias 40:10; 61:8; 62:11; Luca 6:35; 14:12-14: et alibi).

Poznámky pod čarou:

1. The editors made a correction or note here.
2. The editors made a correction or note here.
3. The editors made a correction or note here.
4. The editors made a correction or note here.
5. The editors made a correction or note here.
6. The editors made a correction or note here.
7. The editors made a correction or note here.
8. The editors made a correction or note here.
9. The editors made a correction or note here.
10. The editors made a correction or note here.
11. The editors made a correction or note here.

  
/ 1232  
  

Ze Swedenborgových děl

 

Apocalypsis Explicata # 624

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 1232  
  

624. [Vers. 11.] "Et dixit mihi, Oportet te iterum prophetare." - Quod significet Divinum mandatum ut adhuc doceatur Verbum, constat ex significatione "dicere", cum ab angelo, per quem in hoc capite repraesentatus est Dominus quoad Verbum, quod sit mandatum; nam quod Dominus dicit, hoc mandatum est: et ex significatione "prophetare", quod sit docere Verbum (de qua sequitur). Quod oporteret illum adhuc docere Verbum, erat causa quia exploratum est qualis adhuc intellectus Verbi in ecclesia residuus esset, et compertum quod Verbum jucundum esset quoad sensum litterae; hoc enim significatur per id, quod "libellus in ore fuerit dulcis sicut mel", nam per "libellum" significatur Verbum. Quod mandatum sit ut adhuc doceretur Verbum in ecclesia, erat causa, quia nondum finis ejus erat; finis ejus describitur per "clangorem septimi angeli"; hic autem status ecclesiae proximus ante finem per "clangorem sexti angeli", de quo statu ecclesiae nunc agitur: et antequam finis est, Verbum, cum docetur, quibusdam adhuc est jucundum; non autem in statu ecclesiae ultimo seu finis ejus, nam tunc Dominus aperit interiora Verbi, quae injucunda sunt, ut supra dictum est, ubi actum est de amaricato ventre et devorato libello.

[2] Quod Verbum adhuc docendum sit, tametsi interiora vera ejus injucunda sunt, et quod ultimum judicium non veniat priusquam consummatio est, hoc est, quando non amplius aliquod bonum et verum superest apud homines ecclesiae, est causa quae in mundo prorsus ignota est, sed in caelo nota: nempe, sunt duo genera hominum super quos judicium fit; unum genus consistit ex probis, alterum ex improbis; probi sunt angeli in ultimo caelo, quorum plerique sunt simplices, ex causa quia non excoluerunt intellectum veris interioribus, sed solum exterioribus ex sensu litterae Verbi, secundum quae vixerunt; inde est quod mens eorum spiritualis, quae est mens interior, non quidem clausa fuerit, sed nec aperta sicut apud illos qui interiora vera receperunt doctrina et vita; inde est quod quoad spiritualia simplices facti, et quod dicantur probi: improbi autem sunt qui exterius vixerunt sicut Christiani, sed interius in cogitationem et in voluntatem admiserunt omnis generis mala; sic ut in externa forma apparuerint sicut angeli, tametsi in interna forma essent diaboli; hi, quando in alteram vitam veniunt, consociantur ut plurimum probis, hoc est, simplicibus bonis, qui in ultimo caelo sunt; exteriora enim consociant, ac simplices boni tales sunt ut credant bonum esse quod in externa forma apparet bonum; ulterius cogitatione non penetrant; hi (nempe improbi) ab illis (nempe probis) separandi sunt antequam ultimum judicium venit, et quoque post illud, et non separantur nisi successive; haec causa est quod ante tempus ultimi judicii docendum usque sit Verbum, tametsi interius, hoc est, quoad interiora ejus, injucundum est; quae, nempe interiora, quia injucunda sunt, illa non recipiunt, sed solum talia ex sensu litterae Verbi quae favent amoribus eorum ac principiis inde captis, propter quae illis Verbum quoad sensum litterae est jucundum: per haec itaque separantur probi ab improbis.

[3] Quod propter hanc causam protrahatur tempus, antequam post ultimum judicium nova ecclesia plene instauratur, est arcanum e caelo quod hodie non potest in intellectum cadere, nisi apud paucos; hoc usque est quod Dominus docet apud Matthaeum,

"Accedentes servi Patrisfamilias dixerunt ei, .. Nonne bonum semen seminasti in agro tuo? unde ergo sunt zizania? .... .Et dixerunt, Vis ergo abeamus et colligamus ea? At ille dixit, Non, ne colligendo zizania eradicetis simul cum eis triticum, sinite itaque utraque simul crescere usque ad messem; et tempore messis dicam messoribus, Colligite primum zizania, et ligate ea in fasciculos ad comburendum, triticum vero colligite in horrea. .... Qui seminavit bonum semen est Filius hominis, ager est mundus, semen bonum sunt filii regni, .... messis est consummatio saeculi: .... sicut ergo colligantur zizania, et comburuntur igne, sic erit in consummatione saeculi hujus" (13:27-30, 37-43 1 ):

"consummatio saeculi" significat ultimum tempus ecclesiae; quod non prius separandi sint probi ab improbis, quia per exteriora consociati sunt, intelligitur per "ne colligendo zizania eradicetis simul cum eis triticum." (De hac re etiam videatur in opusculo De Ultimo Judicio 70.)

[4] Quod "prophetare" significet docere Verbum, est quia per "prophetam" in supremo sensu intelligitur Dominus quoad Verbum, et in sensu respectivo docens Verbum, at in sensu abstracto ipsum Verbum et quoque doctrina e Verbo: haec per "prophetam" significantur; inde per "prophetare" significatur docere Verbum, et quoque doctrinam e Verbo.

Quod "prophetare" et "propheta" talia significent, constare potest a locis in Verbo quoad sensum spiritualem intellectis, ubi memorantur; ut in sequentibus:

- Apud Matthaeum,

"Multi dicent Mihi in die illo, Domine, Domine, nonne per nomen tuum prophetavimus, et per nomen tuum daemonia ejecimus, et in nomine tuo virtutes multas fecimus? Sed tunc confitebor illis, Non novi vos; discedite a Me, operantes iniquitatem" (7:22, 23):

agitur ibi de salvatione, quod nempe nemo salvetur per id quod sciat Verbum et doceat illud, sed per id quod faciat illud; in antecedentibus enim dicitur quod illi solum intraturi sint regnum caelorum "qui faciunt voluntatem Dei" (vers. 21); et in sequentibus, quod "qui audit verba Domini et facit illa" sit vir prudens, sed "qui audit et non facit" sit vir stultus (vers. 24-27): inde patet quid per illa verba intelligitur; nempe cultus Domini per preces et per verba oris solum, intelligitur per "Multi dicent Mihi in illo die, Domine, Domine"; docere Verbum et doctrinalia e Verbo, intelligitur per "Nonne per nomen tuum prophetavimus?" per "nomen" significatur secundum doctrinam e Verbo, et per "prophetare" significatur docere: per "daemonia ejicere" significatur e falsis religionis liberare; "daemonia " sunt falsa religionis: per "virtutes multas facere" significatur plures convertere: sed quia haec fecerunt non propter Dominum, nec propter verum et bonum et propter salutem animarum, sed propter se et mundum, ita modo in externa forma ut apparituri essent, ideo respective ad se ipsos non bonum sed malum fecerunt; hoc intelligitur per quod dicturus Dominus, "Non novi vos, operantes iniquitatem." Videtur sicut non operati fuerint iniquitatem quando talia fecerunt; sed usque omne id iniquitas est quod homo facit solum propter se et mundum, quoniam non est aliquis amor Domini nec proximi, sed modo amor sui et mundi in illis; et unumquemvis post mortem manet suus amor.

[5] Apud eundem,

In consummatione saeculi "multi pseudoprophetae exsurgent, et seducent multos;.... surgent falsi Christi, et falsi prophetae, et dabunt signa magna et prodigia, ut in errorem inducant, si possibile, electos" (24:11, 24; Marcus 13:22):

per "pseudoprophetas", perque "falsos Christos et falsos prophetas", non intelliguntur prophetae secundum notionem de prophetis communem, sed omnes illi qui pervertunt Verbum et falsa docent; hi etiam sunt falsi Christi, nam "Christus" significat Dominum quoad Divinum Verum, unde "falsi Christi" significant Divina vera falsificata: "dare signa magna et prodigia" significat efficaciam et potentiam falsitatum per confirmationes ex sensu litterae Verbi; per hunc etiam signa et prodigia fiunt in mundo spirituali, nam sensus litterae Verbi, utcunque falsificatus, potentiam habet; de qua re mirabilia possunt memorari: per "electos" significantur qui in bono spirituali, hoc est, qui in bono charitatis sunt.

[6] Apud eundem,

"Quisquis prophetam suscipit in nomine prophetae, mercedem prophetae accipiet; et quisquis suscipit justum in nomine justi, mercedem justi accipiet: immo, quisquis potaverit unum parvorum horum potu frigidae tantum in nomine discipuli, amen dico vobis non perdet mercedem suam" (10:41, 42):

haec nemo intellecturus est nisi sciat quid significatur per "prophetam", per "justum", per "discipulum" et per "parvos"; tum quid per "suscipere eos in nomine eorum": per "prophetam" in sensu abstracto significatur verum doctrinae, per "discipulum" bonum doctrinae, per "justum" bonum vitae, ac per "suscipere illos in nomine illorum" significatur recipere illa ex amore illorum; ita per "suscipere prophetam in nomine prophetae" significatur amare verum doctrinae quia est verum, seu recipere verum propter illud; per "suscipere justum in nomine justi" significatur amare bonum et facere illud quia est bonum, ita recipere id a Domino ex amore seu affectione cordis; qui enim amat illa propter illa, is amat illa ex illis, ita a Domino a quo procedunt; is quia non amat illa propter se et mundum, spiritualiter amat illa, et omnis amor spiritualis manet hominem post mortem, et dat vitam aeternam: "mercedem accipere" significat secum ferre illum amorem, et inde beatum caeli recipere: "potare unum parvorum potu frigidae tantum in nomine discipuli" significat innocentiam ex innocentia, et ex illa amare bonum et verum ex Verbo, et docere illa; "potare potu frigidae" significat amare et docere ex pauca innocentia; "parvi" significant innocentes et abstracte innocentiam; "potare potu frigidae" significat docere ex pauca innocentia, et "discipulus" significat bonum doctrinae a Domino; "potare parvos aqua", significat docere verum ex innocentia spirituali, et quoque docere innocentes vera. Haec spiritualis interpretatio illorum verborum est; quae si nesciretur, quis sciturus est quid intelligitur per "suscipere prophetam et justum in nomine prophetae et justi"? et quod "illi accepturi mercedem prophetae et justi"? "Merces" significat amorem in aeternum permanentem cum ejus jucundis.

[7] Apud eundem,

"Multi justi et prophetae desideraverunt videre quae vos videtis, sed non viderunt; et audire quae vos audivistis, sed non audiverunt" (13:17):

per "prophetas" et "justos" in sensu spirituali intelliguntur omnes qui in veris doctrinae et in bono vitae secundum illa sunt; et per "videre" et "audire" significatur intelligere et percipere; hic interiora vera procedentia a Domino, nam haec intelligere et percipere reformant. hominem, quando etiam homo facit illa. Quod interiora vera procedentia a Domino intelligantur, est quia Dominus, cum in mundo fuit, aperuit illa: in sensu litterae intelligitur videre et audire Dominum; sed quia Dominus est ipsum Divinum Verum in caelo et in ecclesia, proinde quia omnia Divina vera a Domino sunt, et Ipse illa docuit, et continue per Verbum docet, per "videre et audire Dominum" significatur intelligere et percipere illa.

[8] Apud Joelem,

"Effundam spiritum meum super omnem carnem, ita ut prophetent filii vestri et filiae Vestrae, senes vestri somnia somnient, juvenes vestri visiones videant" (3:1 [B.A. 2:28]):

haec de adventu Domini ac de perceptione Divini Veri ab illis qui recipiunt Dominum et credunt in Ipsum; per "spiritum qui effundetur super omnem carnem" significatum Divinum Verum procedens a Domino, nam hoc per "spiritum sanctum" in Verbo intelligitur; per "prophetare" significatur intelligere et docere vera doctrinae; per "somnia somniare" significatur revelationem accipere, et per "visiones videre" significatur revelationem percipere; per "filios" et "filias" significantur qui in affectione veri et boni spirituali sunt; per "senes" significantur qui in sapientia; et per "juvenes" qui in intelligentia.

[9] Apud Amos,

"Non facit Dominus Jehovih verbum, nisi revelaverit arcanum suum servis suis prophetis. Leo 2 rugit, quis non timeat? Dominus Jehovih locutus est, quis non prophetet?" (3:7, 8):

per "prophetare" hic quoque significatur recipere Divinum Verum et docere illud. (Sed haec videantur explicata supra, n. 601 [a] .)

Similia per "prophetare" et per "prophetas" significantur in sequentibus in Apocalypsi: -

"Dabo duobus prophetis meis ut prophetent dies mille ducentos sexaginta, induti saccis" (11:3);

alibi,

"Tempus mortuos judicandi, et dandi mercedem servis suis prophetis" (11:18);

[alibi, ]

"Testimonium Jesu est spiritus prophetiae" (19:10);

[et] alibi,

"Exulta... caelum, sancti apostoli ac prophetae, quia judicavit Deus judicium" eorum (18:20):

quod ibi per "prophetas" intelligantur illi qui in veris doctrinae sunt, et in sensu abstracto vera doctrinae, et quod per "prophetare" intelligatur recipere et docere illa, imprimis docere Ipsum Dominum, videbitur in sequentibus.

[10] Apud Amos,

"Dixit Amos ad Amaziam, .... . Accepit me Jehovah post gregem, et dixit.... , Abi, propheta contra populum meum Israelem;.... et tu dicis, Ne propheta contra Israelem, neque stilla contra domum Jischaki:.... uxor tua in urbe scortabitur, filii tui et filiae tuae gladio cadent, ac terra tua fune dividetur" (7 [14,] 15-17);

per "prophetare contra Israelem", et "stillare contra domum Jischaki", significatur redarguere illos qui ab ecclesia in falsis mali sunt; "prophetare" significat docere et redarguere, ac "Israel" et "domus Jischaki" significant ecclesiam; quoniam falsa mali sunt quibus redarguentur, dicitur ad Amaziam, per quem repraesentabatur ecclesia perversa: quod "uxor ejus scortabitur" significat falsificationem et adulterationem Verbi; quod "filii et filiae gladio cadent" significat quod vera et bona ecclesiae peritura sint per falsa mali; et quod "terra fune dividetur" significat quod ecclesia et omne ejus dissipabitur.

[11]): per "prophetam" hic in sensu proximo intelligitur Moses, per quem Israel eductus est ex Aegypto, et dein custoditus; sed in sensu spirituali per "prophetam" intelligitur Dominus quoad Verbum, et per "Israelem" intelliguntur omnes qui ab ecclesia in veris ex bono sunt, et per "Aegyptum" intelligitur naturalis homo, qui separatus a spirituali homine est damnatus; inde "Per prophetam ascendere fecit Jehovah Israelem ex Aegypto", significat quod Dominus illos qui in veris ex bono sunt educat ex damnatione per Divinum Verum quod est Verbum, tum quod per illud custodiat: "Provocavit ad iram Ephraim amaritudinibus" significat quod perverterint Verbum quoad intellectum ejus; per "Ephraim" significatur intellectus Verbi, et per "amaritudines" significantur perversiones et inde falsitates, ex quibus injucunda: "ideo sanguines ejus super eo relinquet" significat damnationem propter adulterationem veri quod in Verbo.

[12] Apud eundem,

"Venerunt dies visitationis, venerunt dies retributionis, cognoscent Israel, stultus propheta et insanus vir spiritus, hic propter multitudinem iniquitatis.. et magnum odium; speculator Ephraim cum Deo meo, propheta laqueus aucupis in omnibus viis ejus, odium in domo Dei ejus" (9:7, 8):

per "dies visitationis et retributionis" significantur dies ultimi judicii, quando mali luent poenas, quod est retributio, quam visitatio semper praecedit; per "Israelem", "prophetam" et "virum spiritus", non intelligitur Israel, propheta et vir spiritus, sed omnes illi qui ab ecclesia in falsis mali et malis falsi sunt, ac illa docent, exque Verbi sensu litterae confirmant; falsa mali significantur per "multitudinem iniquitatis, et mala falsi per "magnum odium"; per "Ephraimum", qui speculator cum Deo, significatur intellectus Verbi; inde vocatur "speculator cum Deo"; sed quia intellectum Verbi pervertunt illi qui in falsis mali et in malis falsi sunt, et sic astute seducunt, ideo dicitur "Propheta laqueus aucupis et odium in domo Dei."

[13] Apud Ezechielem,

"Propheta contra prophetas Israelis prophetantes, et dic prophetis e corde suo, Audite Verbum Jehovae; sic dixit Dominus Jehovih, Vae prophetis stultis, qui abeunt post spiritum suum, et juxta [id quod] non viderunt. .... Erit manus mea contra prophetas, videntes vanitatem et divinantes mendacium" ( 3 13:2, 3, 9):

per "prophetas" hic et alibi in Verbo in sensu proximo intelliguntur prophetae quales fuerunt in Veteri Testamento, per quos Dominus locutus est; sed in sensu spirituali non intelliguntur illi prophetae, sed omnes quos Dominus ducit; apud hos etiam Dominus influit, ac illis revelat arcana Verbi, sive illa doceant sive non; quare hi per "prophetas" in spirituali sensu significantur: at per "prophetas qui prophetant e corde suo, et abeunt post spiritum suum, quique vident vanitatem et divinant mendacium", intelliguntur omnes qui non docentur et ducuntur a Domino, sed a semet ipsis; unde illis insania loco intelligentiae, et stultitia loco sapientiae; nam illis est amor sui loco amoris in Deum, et amor mundi loco amoris erga proximum, ex quibus continue scaturiunt falsa: ex his videri potest quid per illa verba in serie significatur.

[14] Apud Micham,

"Nox Vobis pro visione, et tenebrae orientur vobis pro divinando, et occidet sol super prophetas, et nigrescet super iis dies" (3:6):

"Nox vobis pro visione" significat quod intellectus falsi erit pro intellectu veri; "tenebrae pro divinando" significat quod falsa pro veris revelatis; "occidet sol super prophetas, et nigrescet super iis dies", significat quod non amplius aliqua lux a Domino et e caelo influet, quae illustrabit, sed caligo ex infernis quae intellectum nigrabit.

[15] Quoniam multis in locis nominantur prophetae, et quisque non aliam de illis ideam cepit quam sicut de prophetis Veteris Testamenti per quos Dominus locutus est ad populum et per quos Dominus dictavit Verbum, et quia Verbum in omnibus et singulis etiam spiritualem sensum habet, ideo in eo sensu per "prophetas" intelliguntur omnes quos Dominus docet; ita omnes qui in affectione veri spirituali sunt, hoc est, qui verum amant quia est verum, hos enim docet Dominus, influit in eorum intellectum, ac illustrat; et hoc plus quam apud prophetas Veteris Testamenti, hi enim non illustrabantur quoad intellectum, sed modo recipiebant auditu verba, quae dicturi erant aut quae scripturi; immo, nec interiorem eorum sensum minus spiritualem intelligebant. Ex his constare potest quod per "prophetas" in sensu spirituali intelligantur omnes qui a Domino sapiunt, sive etiam doceant sive non doceant: et quia omnis sensus vere spiritualis est abstractus ab idea personarum, locorum et temporum, ideo per "prophetam" quoque significatur in supremo sensu Dominus quoad Verbum et quoad doctrinam e Verbo, et quoque Verbum ac doctrina; ac in opposito sensu per "prophetas" significantur perversiones et falsificationes Verbi, ac falsa doctrinae. Et quia haec per "prophetas" in utroque sensu significantur, velim solum aliqua loca afferre in quibus prophetae nominantur, per quos intelliguntur omnes qui recipiunt et docent Verbum et doctrinam, et in sensu separato a personis intelligitur Verbum et doctrina, ac in opposito sensu qui pervertunt Verbum et docent falsa doctrinae, et abstracte perversio Verbi et falsum doctrinae:

[16]); apud eundem,

"Effudit super vos Jehovah spiritum somnolentiae, et occlusit oculos vestros, prophetas et capita vestra, videntes obtexit" (29:10);

apud Jeremiam,

"Abnegarunt Jehovam quando dixerunt, Non ille, neque veniet super nos malum, ac gladium famemque non videbimus; sed prophetae erunt in ventum, nec verbum in iis" (5:12, 13);

apud eundem,

"Misi ad eos omnes servos meos prophetas, quotidie matutinando et mittendo" (7:25);

apud eundem,

"Sic dixit Jehovah Zebaoth contra prophetas, Ecce Ego cibans eos absinthio et potabo eos aquis fellis; quia a prophetis Hierosolymae exivit hypocrisis in universam terram:.... ne attendite ad verba prophetarum prophetantium vobis, vanos reddunt vos, visionem cordis sui loquuntur, non ex ore Jehovae" (23:15, 16);

apud eundem,

"Prophetae qui fuerunt ante me et ante te a saeculo, prophetarunt super terras multas, et super regna magna de bello, et de malo et de peste; propheta qui prophetat de pace, cum venerit verbum prophetae, cognoscetur propheta quod miserit eum" Deus (28:8, 9);

apud Matthaeum,

"Vae vobis" hypocritae et Pharisaei", quia aedificatis sepulchra prophetarum, et ornatis monumenta justorum, et dicitis, Si fuissemus in diebus patrum nostrorum, non fuissemus participes eorum in sanguine prophetarum; itaque testamini contra vosmet quod filii sitis eorum qui occiderunt prophetas. .... Mitto ad vos prophetas, sapientes et scribas; jam vero ex iis occidetis et crucifigetis, .... ut veniat super vos omnis sanguis justus effusus super terram a sanguine Abelis justi usque ad sanguinem Sachariae filii Barachiae, quem occidistis inter templum et altare. .... Jerusalem, Jerusalem, quae occidis prophetas, et lapidas missos ad te...." (23:29-37; Luc. 11:47-51 4 ):

in his locis apparet sicut per "prophetas" modo intelligantur prophetae, per quos Jehovah, hoc est, Dominus, locutus est; proinde quod Dominus per "occidere prophetas" 5 solum intellexerit necem eorum: sed simul intellexit occisionem et exstinctionem Divini Veri 6 oriundam ex falsificatione et adulteratione Verbi: nam per personam et ejus functionem in sensu spirituali intelligitur ipsa res qua persona fungitur et quam loquitur, ita per "prophetam" Divinum Verum seu Verbum, ac doctrina inde; quia functio personae unam rem cum persona agit, ideo ipsa res, quam propheta docet, per illum intelligitur: per "sanguinem effundere" etiam intelligitur adulterare vera Verbi" et quia gens Judaica talis erat, ideo dicitur, "Jerusalem, Jerusalem, quae occidis prophetas, et lapidas missos ad te", per quae verba in sensu spirituali intelligitur quod exstinguant omne Divinum Verum quod ex Verbo apud illos.

[17] Quia per "prophetam" intelligitur Divinum Verum quod est Verbum et ex Verbo in ecclesia, et hoc exstingui nequit nisi ab illis apud quos Divinum Verum aut Verbum est, ideo dixit Dominus

Quod non conveniens sit ut propheta intereat extra Hierosolymam (Luca 13:33);

per "Hierosolymam" intelligitur ecclesia quoad doctrinam veri.

In Verbo etiam pluries dicitur "sacerdos et propheta"; et per "sacerdotem" ibi intelligitur qui ducit ad vivendum secundum Divinum Verum, et per "prophetam" qui docet illud. In hoc sensu nominantur "sacerdos" et "propheta" in sequentibus locis:

- Apud Jeremiam,

"Non peribit lex a sacerdote, aut consilium a sapiente, aut Verbum a propheta" (18:18);

apud eundem,

"In die illo.... peribit cor regis et cor principum, et stupescent sacerdotes, ac prophetae admirabuntur" (4:9);

apud Ezechielem,

"Quaerent visionem a propheta, sed lex periit a sacerdote, et consilium a senioribus; rex lugebit, et princeps induetur stupore" (7:26, 27):

per "visionem a propheta" intelligitur intellectus Verbi; per "legem a sacerdote" intelliguntur praecepta vitae; per "consilium a senioribus" intelligitur sapientia inde; per "regem et principes" intelligitur intelligentia per vera ex bono: hoc est spirituale horum verborum.

[18] Apud Esaiam,

"Sacerdos et propheta errant per siceram, absorbentur a vino, aberrant per siceram, errant inter videntes, titubant judicio" (28:7);

apud Jeremiam,

"Stupendum et horrendum factum est in terra; prophetae prophetarunt mendacium, et sacerdotes dominantur per manus suas, et populus meus amant ita" (5 [30,] 31);

apud eundem,

" [A] propheta usque ad sacerdotem quisque facit mendacium" (8:10);

apud eundem,

"Quando interrogaverint te.... aut propheta aut sacerdos, dicendo, Quodnam dictum propheticum Jehovae? dicito ad eos, Deserui vos, et prophetam et sacerdotem" (23:33, 34);

apud Zephaniam,

"Prophetae.. levissimi, viri perfidiarum, sacerdotes eorum profanant sanctum, violenter torquent Legem" (3:4);

apud Jeremiam,

"Sacerdotes non dixerunt, Ubi Jehovah? et tenentes Legem non agnoverunt Me:.... et prophetae prophetarunt per Baalem; post eos vero, qui non prosunt, iverunt. .... Pudefacti sunt domus Israelis, ipsi, reges eorum, principes eorum, et sacerdotes eorum, et prophetae eorum" (2:8, 26):

ut praeteream plura loca ubi "prophetae" et simul "sacerdotes" nominantur; et ibi per "sacerdotes" intelliguntur qui docent vitam et qui ducunt ad bonum, et per "prophetas" intelliguntur qui docent vera, per quae ducendi: in sensu autem abstracto per "sacerdotes" ac per "sacerdotium" intelligitur bonum amoris, proinde etiam bonum vitae; et per "prophetas" intelligitur verum doctrinae, proinde verum quod ducit ad bonum vitae; verbo, prophetae docebunt, et sacerdotes ducent.

[19] Apud Sachariam,

"In die illo.... exscindam nomina idolorum e terra, ut non memorentur amplius, etiamque prophetas et spiritum immundum transire faciam e terra; et fiet cum prophetaverint vir amplius, dicent ad eum pater ejus et mater ejus, qui generarunt eum, Non vives; .... 7 quin confodient eum pater ejus et mater ejus qui generarunt eum.... : fiet in die illo, pudefient prophetae, vir propter visionem suam, cum prophetaverint, neque induent tunicam pili ut mentiantur; et dicet, Non propheta ego, vir colens terram ego, quia homo vendidit me a pueritia" (13:2-4 [, 5]):

hoc de adventu Domini in mundum, et de abolitione cultus repraesentativi, tum falsitatum quibus doctrina ecclesiae tunc scatuit; nam gens Judaica, apud quam fuit illa ecclesia, omnem cultum posuit in externis, et nihil in internis; hoc est, in sacrificiis et talibus quae externa erant, et nihil in charitate et fide, quae interna sunt; inde cultus et doctrina constabant ex meris falsitatibus, et ipsa gens in se spectata erat idololatra. Abolitio talium a Domino per illa prophetae verba describitur: quare per "Exscindam nomina idolorum e terra, ut non memorentur amplius", significatur abolitio cultus idololatrici, hoc est, cultus mere 8 externi absque interno: per "transire faciam prophetas et spiritum immundum e terra" significatur abolitio falsitatum doctrinae: per quod "dicent ad eum pater ejus et mater ejus, qui generarunt eum, cum prophetaverint amplius, Non vives", significatur quod ecclesia instituenda a Domino, quae futura ecclesia interna, prorsus exstinctura sit falsa doctrinae, si quis illa doceret; per "prophetare" significatur docere falsa doctrinae, per "patrem et matrem" significatur ecclesia quoad bonum et quoad verum (per "patrem" ecclesia quoad bonum, et per "matrem" ecclesia quoad verum); per "Non vives" significatur exstinguere: hoc etiam intelligitur per quod "pater ejus et mater ejus, qui generarunt eum, confodient eum": abolitio falsitatum doctrinae etiam intelligitur per "Pudefient prophetae, vir propter visionem suam, neque induent tunicam pili ut mentiantur"; per "prophetas" et "visionem" eorum etiam hic intelliguntur falsa doctrinae, et per "inducere tunicam pili ut mentiantur" significatur pervertere externa Verbi, qualia sunt in sensu litterae ejus; tunica pili apud prophetas repraesentabat ultimum sensum Verbi, similiter ac indumentum Johannis Baptistae ex pilis cameli: per quod dixerit, "Vir colens terram ego, quia homo vendidit me a pueritia", significatur quod hoc illis sit ab Ecclesia Judaica, quae solum externa et non interna fuit, quia in ea natus et ideo ei addicatus.

[20] Apud Danielem,

"Septimanae septuaginta decisae sunt super populum tuum, et super urbem sanctitatis tuam, ad consummandum praevaricationem, et ad obsignandum peccata, et ad expiandum iniquitatem, et ad adducendum justitiam saeculorum, et ad obsignandum visionem et prophetam, et ad ungendum sanctum sanctorum" (9:24):

haec de adventu Domini, quando iniquitas consummata est, hoc est, quando non amplius aliquod bonum et verum in ecclesia residuum erit: "super populum et super urbem sanctitatis" significat super ecclesiam et ejus doctrinam, quae tunc prorsus vastata et exstincta: "ad consummandum praevaricationem et ad obsignandum peccata" significat quando omnes in ecclesia sunt in falsis doctrinae et in malis quoad vitam; nam, ut in praemissis hujus articuli ostensum est, adventus Domini, et cum Ipso ultimum judicium, non prius adest quam cum non amplius aliquod verum doctrinae et bonum vitae in ecclesia superest; et hoc ex causa de qua supra, nempe, ut probi ab improbis separentur: "adducere justitiam saeculorum" significat ultimum judicium, quando cuivis retribuetur secundum facta ejus: "obsignare visionem et prophetam" significat finem prioris ecclesiae et principium novae; seu finem externae ecclesiae, quae fuit repraesentativa spiritualium, et principium internae quae est spiritualis; per "et prophetam" etiam intelliguntur falsa doctrinae; et quoque per eadem verba significatur quod Dominus impleturus omnia quae in Verbo de Ipso praedicta sunt: "ungere sanctum sanctorum" significat glorificationem Humani Domini per unionem cum Ipso Divino, et quoque significat postea omnem cultum ex amore in Ipsum.

[21] Apud Mosen,

"Jehovah dixit ad Mosen, ... Constitui te deum Pharaoni, et Aharon frater tuus erit propheta tibi" (Exodus 7:1):

quod Dominus dixerit ad Mosen quod "constituerit eum deum Pharaoni", erat quia Moses repraesentabat Legem, per quam intelligitur Divinum Verum, quod etiam in sensu spirituali per "Deum" significatur; recipiebat enim Moses ex ore Domini verba quae dicturus erat Pharaoni, et qui recipit illa dicitur "deus"; inde quoque est quod angeli dicantur "dii", et inde quoque significant Divina vera: quod Aharon esset "propheta ejus", significat quod doceret verum receptum a Mose ac diceret Pharaoni, nam per "prophetam", ut supra dictum est, significatur docens verum, et abstracte doctrina veri. (Sed haec amplius explicata videantur in Arcanis Caelestibus, n. 7268, 7269.)

[22] Ex eo est quod prophetae Veteris Testamenti repraesentaverint Dominum quoad doctrinam Divini Veri, et quod praecipui eorum repraesentaverint Dominum quoad ipsum Verbum ex quo doctrina Divini Veri, prout Moses, Elias, Elisaeus et Johannes Baptista; et quia Dominus est Verbum, hoc est, Divinum Verum, ideo Ipse in supremo sensu dictus est "Propheta." Quoniam Moses, Elias et Johannes Baptista repraesentaverunt Dominum quoad Verbum, ideo

Moses et Elias apparuerunt, locuti cum Domino, cum transformatus (Matthaeus 17:3, 4; Marcus 9:4, 5; Luca 9:30):

et ibi per "Mosen et Eliam" intelligitur Verbum tam Historicum quam Propheticum, per "Mosen" Verbum Historicum, et per "Eliam" Verbum Propheticum; et hoc ex causa, quia Dominus transformatus Se sistebat in forma in qua est Divinum Verum in caelo. Quod Elias repraesentaverit Dominum quoad Verbum, constat ex miraculis per illum factis, per quae omnia significantur talia quae Divini Veri seu Verbi sunt: et quia Johannes Baptista similiter repraesentabat Dominum quoad Verbum, ideo ille dictus fuit Elias; ut constat apud Malachiam,

"En Ego mitto vobis Eliam prophetam, antequam venit dies Jehovae magnus et terribilis, et convertet cor patrum ad filios, et cor filiorum ad patres, ne Veniam et percutiam terram anathemate" (3:23, 24 [B.A. 4:5, 6]):

et quoque aperte dicitur quod Johannes Elias fuerit (Matthaeus 11:14; 17:10-12; Marcus 9:11-13);

non quod fuerit Elias, sed quod repraesentaverit simile quod Elias, nempe Verbum: et quia Verbum docet quod Dominus in mundum venturus sit, et quoque in omnibus et singulis in sensu intimo agit de Domino, ideo Praemissus est Johannes ut doceret illos quod Dominus venturus sit (videatur Matthaeus 11:9, 10; Luca 1:76; 7:26).

[23] Ex his nunc constare potest unde est quod Dominus dicatur Propheta, nempe, quia Ipse erat Verbum, hoc est, ipsum Divinum Verum (ut constare potest ex Johanne, cap. 1 vers. 2, 14).

Quod Dominus dicatur "Propheta" quia fuit Verbum, constat apud Mosen,

"Prophetam e medio tui, e fratribus tuis, sicut me, excitabit tibi Jehovah Deus tuus, Huic obedietis:.... dabo verba mea in os Ipsius, ut loquatur ad vos omne quod praecepero Ipsi:.... vir qui non obediverit verbis meis, quae loquetur in nomine meo, Ego quaeram a cum illo" (Deut. 18:15-19 9 ):

quod dicatur quod "Jehovah excitaturus Prophetam sicut Mosen", erat quia Moses repraesentavit Dominum quoad Legem, hoc est, quoad Verbum, ut supra dictum est; quare etiam de Mose dicitur

Quod Jehovah cum illo locutus sit ore ad os, et non sicut cum prophetis aliis per visiones, somnia et aenigmata (Numeri 12:1-8);

per quae etiam repraesentativum Domini apud Mosen describitur; Dominus enim ex Jehovah, hoc est, ex ipso Divino quod in Ipso ex conceptione fuit, Secum locutus est: hoc intelligitur per "Dabo verba mea in os Ipsius, ut loquatur ad vos omne quod praecepero Ipsi"; et hoc quoque repraesentabatur apud Mosen, quod "Jehovah ore ad os locutus sit cum illo, et non sicut cum aliis prophetis." Inde nunc est quod Dominus dicatur Propheta (etiam apud Matthaeum, cap. 21:11: apud Lucam cap. 7:16: apud Johannem, cap. 7:40, 41; 9:17).

Poznámky pod čarou:

1. The editors made a correction or note here.
2. The editors made a correction or note here.
3. The editors made a correction or note here.
4. The editors made a correction or note here.
5. The editors made a correction or note here.
6. The editors made a correction or note here.
7. The editors made a correction or note here.
8. The editors made a correction or note here.
9. The editors made a correction or note here.

  
/ 1232