Bible

 

Jeremias 44:26

Studie

       

26 Ideo audite verbum Domini, omnis Juda, qui habitatis in terra Ægypti : Ecce ego juravi in nomine meo magno, ait Dominus, quia nequaquam ultra vocabitur nomen meum ex ore omnis viri Judæi, dicentis : Vivit Dominus Deus, in omni terra Ægypti.

Ze Swedenborgových děl

 

Apocalypsis Revelata # 938

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 962  
  

938. (Vers. 4.) "Et videbunt Faciem Ipsius, et Nomen Ipsius in frontibus illorum," significat quod convertent se ad Dominum, et Dominus Se ad illos, quia conjuncti per amorem. - Quod per "videre Faciem" Dei et Agni, seu Domini, non intelligatur videre Faciem Ipsius, quia nemo potest videre Faciem Ipsius, qualis est in Divino Suo Amore et in Divina Sua Sapientia, et vivere, est enim Sol Caeli et totius mundi spiritualis; nam videre Faciem Ipsius, qualis in Se est, foret sicut quis intraret in solem, a cujus igne momento consumeretur. At Dominus extra Solem Suum Se quandoque sistit videndum; sed tunc obvelat se et sistit Se visui illorum, quod fit per angelum; ut quoque fecerat in mundo coram Abrahamo, Hagare, Lotho, Guideone, Josua, et aliis; quare illi angeli vocati sunt "angeli," et quoque "Jehovah;" fuit enim praesentia Jehovae e longinquo in illis. At per "videbunt Faciem Ipsius" hic nec intelligitur ita videre Faciem Ipsius, sed videre vera quae in Verbo sunt ab Ipso, et per illa cognoscere et agnoscere Ipsum. Divina enim vera Verbi faciunt lucem quae procedit a Domino ut Sole, in qua sunt Angeli; et quia faciunt lucem, sunt sicut specula, in quibus Facies Domini videtur. Quod per "videre Faciem Domini" significetur convertere se ad Ipsum, dicetur infra. Per "Nomen Domini in frontibus illorum" significatur quod Dominus amet illos, et convertat illos ad Se; per "Nomen Domini significatur Ipse Dominus, quia significatur omne quale Ipsius, per quod cognoscitur, et secundum quod colitur (81, 584); et per "frontem" significatur amor (347, 605); et per "scriptum in fronte" significatur amor Domini in illis (729); ex his constare potest quid proprie per illa verba significatur. Quod autem significetur, quod illi convertent se ad Dominum, et Dominus Se ad illos, est quia Dominus omnes qui Ipsi conjuncti sunt per amorem aspicit in fronte, et sic convertit illos ad Se; quare angeli in Caelo non alio faciem vertunt, quam ad, Dominum et Solem, et hoc fit in omni corporis eorum conversione, quod mirabile est; inde est in communi sermone, ut "habeant Deum jugiter ante oculos." Simile fit cum spiritu hominis qui in mundo vivit, et per amorem conjunctus est Domino; sed de hac conversione facierum ad Dominum, plura memorabilia videantur in Sapientia Angelica de Divino Amore et Divina Sapientia (129-144); et in Opere de Caelo et Inferno Londini 1758 edito (17, 123, 143, 144, 151, 153, 255, 272).

  
/ 962  
  

Ze Swedenborgových děl

 

De Coelo et de Inferno # 143

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 603  
  

143. Sed quod angelis a facie sit oriens in omni conversione faciei et corporis eorum, adhuc aegrius comprehendi potest in mundo, ex causa quia homini a facie est omnis plaga secundum conversionem, ideo hoc etiam explicabitur. Angeli similiter ac homines vertunt et flectunt suas facies et sua corpora quaquaversum at usque semper illis est ante oculos oriens; sed conversiones angelorum non sunt sicut conversiones hominum, sunt enim ex alia origine; similes quidem apparent, sed usque non sunt similes amor regnans est origo ex illo sunt omnes determinationes apud angelos et apud spiritus; nam, ut mox supra dictum est, interiora eorum actualiter versa sunt ad centrum suum commune, ita in caelo ad Dominum ut Solem, quapropter quia amor jugiter est coram interioribus illorum, et facies ex interioribus existit, est enim forma eorum externa, ideo ante faciem est semper ille amor qui regnat in caelis itaque est Dominus ut Sol, quia Ipse est a quo illis amor; 1 et quia Ipse Dominus est in suo amore apud angelos, ideo Dominus est qui facit ut spectent Ipsum quocunque se vertunt. Haec non amplius adhuc elucidari possunt, sed in sequentibus articulis, in specie ubi De Repraesentationibus et Apparentiis, ac De Tempore et Spatio in Caelo agendum est, ad intellectum evidentius sistentur. Quod angeli ante faciem constanter habeant Dominum hoc ex multa experientia mihi datum est scire, et quoque percipere; quoties enim cum angelis in consortio fui, praesentia Domini ante faciem meam animadversa est, qui tametsi non visus, usque perceptus est in luce quod ita sit, etiam saepius testati sunt angeli. Quia Dominus constanter est ante faciem angelorum, ideo etiam dicitur in mundo, ut Deum ante oculos et faciem habeant, et Ipsum spectent, et quod videant ipsum qui credunt in Ipsum et amant Ipsum quod homo ita loquatur, est ex spirituali mundo, nam inde plura in loquela humana sunt, tametsi homo nescit quod inde sint.

Poznámky pod čarou:

1. [Swedenborg's footnote] Quod omnes in mundo spirituali se constanter vertant ad suos amores, et quod plagae ibi a facie inchoent et determinentur (10130, 10189, 10420, 10702).

Quod facies ad correspondentiam interiorum formata sit (4791-4805, 5695).

Quod inde interiora ex facie eluceant (3527, 4066, 5796). Quod facies unum faciat cum interioribus apud angelos (4796, 4797, 4799, 5695, 8250 [8249?]).

De influxu interiorum in faciem et ejus musculos (3631, 4800).

  
/ 603