Bible

 

Jeremias 41

Studie

   

1 Et factum est in mense septimo, venit Ismahel filius Nathaniæ filii Elisama, de semine regali, et optimates regis, et decem viri cum eo, ad Godoliam filium Ahicam, in Masphath, et comederunt ibi panes simul in Masphath.

2 Surrexit autem Ismahel filius Nathaniæ, et decem viri qui cum eo erant, et percusserunt Godoliam filium Ahicam filii Saphan gladio, et interfecerunt eum quem præfecerat rex Babylonis terræ.

3 Omnes quoque Judæos qui erant cum Godolia in Masphath, et Chaldæos qui reperti sunt ibi, et viros bellatores, percussit Ismahel.

4 Secundo autem die postquam occiderat Godoliam, nullo adhuc sciente,

5 venerunt viri de Sichem, et de Silo, et de Samaria, octoginta viri, rasi barba, et scissis vestibus, et squallentes : et munera et thus habebant in manu, ut offerrent in domo Domini.

6 Egressus ergo Ismahel filius Nathaniæ in occursum eorum de Masphath, incedens et plorans ibat : cum autem occurrisset eis, dixit ad eos : Venite ad Godoliam filium Ahicam.

7 Qui cum venissent ad medium civitatis, interfecit eos Ismahel filius Nathaniæ circa medium laci, ipse et viri qui erant cum eo.

8 Decem autem viri reperti sunt inter eos, qui dixerunt ad Ismahel : Noli occidere nos, quia habemus thesauros in agro, frumenti, et hordei, et olei, et mellis : et cessavit, et non interfecit eos cum fratribus suis.

9 Lacus autem in quem projecerat Ismahel omnia cadavera virorum quos percussit propter Godoliam, ipse est quem fecit rex Asa propter Baasa regem Israël : ipsum replevit Ismahel filius Nathaniæ occisis.

10 Et captivas duxit Ismahel omnes reliquias populi qui erant in Masphath, filias regis, et universum populum qui remanserat in Masphath, quos commendaverat Nabuzardan, princeps militiæ, Godoliæ filio Ahicam : et cepit eos Ismahel filius Nathaniæ, et abiit ut transiret ad filios Ammon.

11 Audivit autem Johanan filius Caree, et omnes principes bellatorum qui erant cum eo, omne malum quod fecerat Ismahel filius Nathaniæ,

12 et assumptis universis viris, profecti sunt ut bellarent adversum Ismahel filium Nathaniæ : et invenerunt eum ad aquas multas quæ sunt in Gabaon.

13 Cumque vidisset omnis populus qui erat cum Ismahel Johanan filium Caree, et universos principes bellatorum qui erant cum eo, lætati sunt :

14 et reversus est omnis populus, quem ceperat Ismahel, in Masphath, reversusque abiit ad Johanan filium Caree.

15 Ismahel autem filius Nathaniæ fugit cum octo viris a facie Johanan, et abiit ad filios Ammon.

16 Tulit ergo Johanan filius Caree, et omnes principes bellatorum qui erant cum eo, universas reliquias vulgi quas reduxerat ab Ismahel filio Nathaniæ de Masphath, postquam percussit Godoliam filium Ahicam : fortes viros ad prælium, et mulieres, et pueros, et eunuchos, quos reduxerat de Gabaon.

17 Et abierunt, et sederunt peregrinantes in Chamaam, quæ est juxta Bethlehem, ut pergerent, et introirent Ægyptum,

18 a facie Chaldæorum : timebant enim eos, quia percusserat Ismahel filius Nathaniæ Godoliam filium Ahicam, quem præposuerat rex Babylonis in terra Juda.

   

Ze Swedenborgových děl

 

Apocalypsis Explicata # 1028

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 1232  
  

1028. "Quia magna erat plaga ejus valde." - Quod significet destructionem genuini veri totalem, constat ex significatione "plagae grandinis", quod sit falsificatio Verbi (de qua mox supra): inde per quod "magna erat plaga ejus valde", significatur gravior falsificatio, quae est, quod Verbum falsificatum sit usque ad destructionem omnis genuini Veri. Quomodo Verbum usque ad destructionem genuini Veri falsificatur, et quod caelum per id praecludatur homini, videatur (supra) (n. 719, 778, 888, 914, 916, 950).

[2] (De Praeceptis Decalogi in genere.)

Dicitur a quibusdam quod qui contra unum praeceptum decalogi peccat etiam contra reliqua peccet, ita quod reus sit omnium qui est reus unius; sed quomodo hoc cum veritate cohaeret, dicetur. Qui transcendit unum praeceptum, confirmando apud se quod hoc non sit peccatum, et sic absque timore Dei id committit, is quia rejecit timorem Dei, nec timet transcendere praecepta reliqua, tametsi non actualiter illa transcendit.

[3] Ut pro exemplo: qui fraudes et illicitas lucrationes, quae in se sunt furta, non pro peccatis reputat, is nec pro peccatis reputat adulterari cum uxore alterius, hominem odio habere usque ad necem, mentiri in illum, concupiscere domum ejus, et plura quae ejus sunt; negat enim quod aliquid sit peccatum, dum in uno praecepto rejicit e corde timorem Dei; inde in communione est cum illis qui reliqua praecepta similiter transcendunt: est sicut infernalis spiritus, qui in inferno furum est; is tametsi non est adulter, nec homicida, nec falsus testis, usque in communione est cum illis, et potest ab illis persuaderi ad credendum quod non mala sint, et quoque adduci ad faciendum illa; nam qui infernalis spiritus per transgressionem unius praecepti factus est, is amplius non credit peccatum esse facere aliquid contra Deum, nec facere aliquid contra proximum.

[4] Contrarium fit illis qui abstinent a malo unius praecepti, et illud ut peccatum contra Deum fugiunt et dein aversantur; ii, quia timent Deum, in communionem veniunt cum angelis caeli, ac ducuntur a Domino ad abstinendum a malis reliquorum praeceptorum, et ad fugiendum illa, et tandem ad aversandum illa, ut peccata; et si forte peccaverint contra illa, usque paenitentiam agunt, et sic per gradus abducuntur ab illis.

  
/ 1232  
  

Ze Swedenborgových děl

 

Apocalypsis Explicata # 914

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 1232  
  

914. [Vers. 17.] "Et alius angelus exivit e templo quod in caelo, habens et ille falcem acutam." Quod significet manifestationem a Domino de devastatione ecclesiae quoad Divinum Verum, quale est in caelo, post explorationem, constat ex significatione "angeli exeuntis et dicentis", quod sit manifestatio a Domino (ut supra, n. 869, 878, 883); ex significatione "templi", quod sit caelum et ecclesia quoad Divinum Verum (de qua etiam supra, n. 220); et ex significatione "falcis acutae", quod sit Divinum Verum exquisite explorans et separans (de qua supra, n. 908); hic etiam devastans post explorationem, nam per illa quae de priori angelo (vers. 15, 16) dicta sunt, significatur etiam visitatio et exploratio, ac annuntiatio quod ecclesia prorsus devastata esset; per haec autem quae de binis his angelis (vers. 17-19) dicuntur, significatur devastatio ecclesiae; per unum, qui nempe "exivit e templo quod in caelo", devastatio ecclesiae quoad verum; per alterum, qui nempe "exivit ex altari", devastatio ecclesiae quoad bonum; "templum" enim in supremo sensu significabat Divinum Verum, et "altare" Divinum Bonum, utrumque procedens a Domino: ex quibus patet quod per "primum angelum", (de quo vers. 15, ) intelligatur manifestatio a Domino, tum exploratio qualis esset ecclesia, et quod deprehensa sit esse desolata: ex his sequitur quod per quod "alius angelus exiverit e templo quod in caelo, habens et ille falcem acutam", significetur manifestatio a Domino de devastatione ecclesiae quoad Divinum Verum, quale est in caelo, post explorationem.

[2] Divinum Verum quale est in caelo dicitur, quia hoc falsificatur; non ita Divinum Verum quale est in terra, seu in ecclesia ibi; Divinum Verum in caelo, est quale est Verbum in sensu spirituali; Divinum autem Verum in terra, est quale est Verbum in sensu naturali, seu in sensu litterae; hoc Divinum Verum est pro hominibus et facit ecclesiam apud illos, at illud Divinum Verum est pro angelis et facit caelum apud illos; differunt illa inter se, sicut differt spirituale a naturali; differentia est sicut inter sapientiam angelorum et sapientiam hominum; sapientia hominum ad sapientiam angelorum, est sicut scientia ad intelligentiam, quae differentia est tanta ut non describi possit.

[3] Quod devastationem ecclesiae quoad Divinum Verum attinet, fit devastatio per falsificationem Verbi; cum enim Verbum explicatur ad favorem amorum terrestrium, et ad confirmationem falsorum doctrinae, tunc vastatur ecclesia: sed non vastatur cum Verbum simpliciter intelligitur secundum sensum litterae, at tunc vastatur quando explicatur usque ad destructionem Divini Veri in caelo; sic enim caelum clauditur, et cum caelum clausum est tunc non est aliqua ecclesia apud hominem. Sunt intra ecclesiam illi qui Verbi sensum litterae explicant usque ad destructionem Divini Veri in caelo, et sunt qui eo usque non explicant illud; hi non devastant ecclesiam apud se, sed illi: sensus litterae simpliciter intellectus non facit damnum alicui vero spirituali quod est in caelo, sed sensus litterae explicatus secundum falsa doctrinae, et secundum mala amorum, facit damnum; sensus enim litterae Verbi est Divinum Verum naturale; hoc Divinum Verum quidem differt ab illo sicut naturale a spirituali, sed usque unum facit per correspondentias; sed cum Divinum Verum naturale explicatur usque ad destructionem Divini Veri spiritualis, tunc non amplius unum per correspondentiam cum illo potest facere; sed falsum, secundum quod explicatur Divinum Verum naturale, destruit Divinum Verum spirituale: hoc nunc est falsificatio Verbi, ac devastatio ecclesiae per falsificationes. At de hac re plura dicta sunt ubi de "dracone" et ejus binis "bestiis" actum est; et adhuc plura dicenda sunt ubi de "meretrice supra bestia coccinea" et de "Babylonia" in sequentibus.

  
/ 1232