Bible

 

Jeremias 39

Studie

   

1 Anno nono Sedeciæ regis Juda, mense decimo, venit Nabuchodonosor rex Babylonis, et omnis exercitus ejus, ad Jerusalem, et obsidebant eam.

2 Undecimo autem anno Sedeciæ, mense quarto, quinta mensis, aperta est civitas :

3 et ingressi sunt omnes principes regis Babylonis, et sederunt in porta media : Neregel, Sereser, Semegarnabu, Sarsachim, Rabsares, Neregel, Sereser, Rebmag, et omnes reliqui principes regis Babylonis.

4 Cumque vidisset eos Sedecias rex Juda, et omnes viri bellatores, fugerunt : et egressi sunt nocte de civitate per viam horti regis, et per portam quæ erat inter duos muros, et egressi sunt ad viam deserti.

5 Persecutus est autem eos exercitus Chaldæorum, et comprehenderunt Sedeciam in campo solitudinis Jerichontinæ, et captum adduxerunt ad Nabuchodonosor regem Babylonis, in Reblatha, quæ est in terra Emath : et locutus est ad eum judicia.

6 Et occidit rex Babylonis filios Sedeciæ in Reblatha, in oculis ejus : et omnes nobiles Juda occidit rex Babylonis.

7 Oculos quoque Sedeciæ eruit, et vinxit eum compedibus ut duceretur in Babylonem.

8 Domum quoque regis et Domum vulgi succenderunt Chaldæi igni, et murum Jerusalem subverterunt.

9 Et reliquias populi qui remanserant in civitate, et perfugas qui transfugerant ad eum, et superfluos vulgi qui remanserant, transtulit Nabuzardan, magister militum, in Babylonem.

10 Et de plebe pauperum, qui nihil penitus habebant, dimisit Nabuzardan, magister militum, in terra Juda, et dedit eis vineas et cisternas in die illa.

11 Præceperat autem Nabuchodonosor rex Babylonis de Jeremia Nabuzardan, magistro militum, dicens :

12 Tolle illum, et pone super eum oculos tuos, nihilque ei mali facias : sed ut voluerit, sic facias ei.

13 Misit ergo Nabuzardan princeps militiæ, et Nabusezban, et Rabsares, et Neregel, et Sereser, et Rebmag, et omnes optimates regis Babylonis,

14 miserunt, et tulerunt Jeremiam de vestibulo carceris, et tradiderunt eum Godoliæ filio Ahicam filii Saphan, ut intraret in domum, et habitaret in populo.

15 Ad Jeremiam autem factus fuerat sermo Domini, cum clausus esset in vestibulo carceris, dicens :

16 Vade, et dic Abdemelech Æthiopi, dicens : Hæc dicit Dominus exercituum, Deus Israël : Ecce ego inducam sermones meos super civitatem hanc in malum, et non in bonum, et erunt in conspectu tuo in die illa.

17 Et liberabo te in die illa, ait Dominus, et non traderis in manus virorum quos tu formidas :

18 sed eruens liberabo te, et gladio non cades, sed erit tibi anima tua in salutem, quia in me habuisti fiduciam, ait Dominus.

   

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 2089

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

2089. ‘Duodecim principes gignet’: quod significet primaria praecepta quae sunt charitatis, constat a significatione ‘duodecim’ quod sint omnia fidei; et a significatione ‘principum’ quod sint primaria: rex et principes passim nominantur in Verbo, sed in sensu interno nusquam significant regem aut principes sed illa quae sunt primaria rei, de qua dicuntur; quod ‘reges’ significent in uno complexu vera, prius n. 2015 ostensum est; quod ‘principes’ primaria veri quae sunt praecepta, n. 1482; inde angeli dicuntur principatus, quia in veris, et quidem angeli spirituales; principes praedicantur ex veris quae sunt charitatis, nam, ut supra n. 2088 1 dictum, spirituales, per vera apparentia iis ut vera, charitatem et per hanc, conscientiam accipiunt a Domino.

[2] Quod ‘duodecim’ significent omnia fidei, hactenus orbi ignotum fuit, et usque quoties numerus duodecim in Verbo tam historico quam prophetico occurrit, nihil aliud significat; per duodecim filios Jacobi, et inde per duodecim tribus secundum illos nominatas, non aliud significatur: similiter per duodecim discipulos Domini; quilibet illorum et horum essentiale 2 et primarium fidei repraesentabat: quid quilibet filius Jacobi, et inde quid quaelibet tribus Israelis, repraesentaverit 3 , ex Divina Domini Misericordia, in sequentibus, ubi de filiis Jacobi, cap. xxix et xxx, Gen. dicetur.

Poznámky pod čarou:

1. The Manuscript has 2888, the First Latin Edition 1482, the Second Latin Edition has 1832, but 2088 seems to be the number intended.

2. The Manuscript inserts aliquid.

3. The Manuscript has tum quid quilibet apostolus significaverit.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.