Bible

 

Jeremias 20

Studie

   

1 Et audivit Phassur filius Emmer, sacerdos, qui constitutus erat princeps in domo Domini, Jeremiam prophetantem sermones istos.

2 Et percussit Phassur Jeremiam prophetam, et misit eum in nervum quod erat in porta Benjamin superiori, in domo Domini.

3 Cumque illuxisset in crastinum, eduxit Phassur Jeremiam de nervo, et dixit ad eum Jeremias : Non Phassur vocavit Dominus nomen tuum, sed Pavorem undique.

4 Quia hæc dicit Dominus : Ecce ego dabo te in pavorem, te et omnes amicos tuos : et corruent gladio inimicorum suorum, et oculi tui videbunt : et omnem Judam dabo in manum regis Babylonis, et traducet eos in Babylonem, et percutiet eos gladio.

5 Et dabo universam substantiam civitatis hujus, et omnem laborem ejus, omneque pretium, et cunctos thesauros regum Juda dabo in manu inimicorum eorum : et diripient eos, et tollent, et ducent in Babylonem.

6 Tu autem, Phassur, et omnes habitatores domus tuæ, ibitis in captivitatem : et in Babylonem venies, et ibi morieris, ibique sepelieris tu, et omnes amici tui, quibus prophetasti mendacium.

7 Seduxisti me, Domine, et seductus sum : fortior me fuisti, et invaluisti : factus sum in derisum tota die, omnes subsannant me.

8 Quia jam olim loquor, vociferans iniquitatem, et vastitatem clamito : et factus est mihi sermo Domini in opprobrium, et in derisum tota die.

9 Et dixi : Non recordabor ejus, neque loquar ultra in nomine illius : et factus est in corde meo quasi ignis exæstuans, claususque in ossibus meis, et defeci, ferre non sustinens.

10 Audivi enim contumelias multorum, et terrorem in circuitu : Persequimini, et persequamur eum, ab omnibus viris qui erant pacifici mei, et custodientes latus meum : si quomodo decipiatur, et prævaleamus adversus eum, et consequamur ultionem ex eo.

11 Dominus autem mecum est, quasi bellator fortis : idcirco qui persequuntur me cadent, et infirmi erunt : confundentur vehementer, quia non intellexerunt opprobrium sempiternum, quod numquam delebitur.

12 Et tu, Domine exercituum, probator justi, qui vides renes et cor, videam, quæso, ultionem tuam ex eis : tibi enim revelavi causam meam.

13 Cantate Domino, laudate Dominum, quia liberavit animam pauperis de manu malorum.

14 Maledicta dies in qua natus sum ! dies in qua peperit me mater mea non sit benedicta !

15 Maledictus vir qui annuntiavit patri meo, dicens : Natus est tibi puer masculus, et quasi gaudio lætificavit eum !

16 Sit homo ille ut sunt civitates quæ subvertit Dominus, et non pœnituit eum : audiat clamorem mane, et ululatum in tempore meridiano :

17 qui non me interfecit a vulva, ut fieret mihi mater mea sepulchrum, et vulva ejus conceptus æternus !

18 Quare de vulva egressus sum, ut viderem laborem et dolorem, et sonsumerentur in confusione dies mei ?

   

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 5385

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

5385. Ex his constare potest quid significat quod in Verbo dicatur ‘quod Jehovah probet et scrutetur renes et cor’, tum ‘quod renes castigent’, ut apud Jeremiam,

Jehovah probans renes et cor, 11:20:

apud eundem,

Jehovah probans justum, videns renes et cor, 20:12:

apud Davidem,

Probas corda et renes Deus justus, Ps. 7:10 [KJV 9):

apud eundem,

Jehovah explora renes meos et cor meum, Ps. 26:2:

apud eundem,

Jehovah Tu possides renes meos, Ps. 139:13:

apud Johannem, Ego sum Qui scrutatus renes et cor, Apoc. 2:23;

per ‘renes’ ibi significantur spiritualia, et per ‘cor’ caelestia, hoc est, per ‘renes’ significantur illa quae sunt veri, et per ‘cor’ illa quae sunt boni; causa est quia renes purificant serum, et cor ipsum sanguinem, inde significatur per ‘probare, explorare et scrutari renes’ probare, explorare et scrutari quantum et quale veri, seu quantum et quale fidei est 1 apud hominem; quod id significetur, etiam patet 2 apud Jeremiam,

Jehovah propinquus Tu in ore eorum, sed longinquus a renibus eorum, 12:2:

et apud Davidem,

Jehovah ecce veritatem desideras in renibus, Ps. 51:8 [KJV 6):

quod etiam castigatio tribuatur renibus, etiam liquet apud Davidem,

Noctibus castigant me renes mei, Ps. 16:7.

Poznámky pod čarou:

1. sit

2. ita sit patet quoque

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.