Bible

 

Hoschea 9

Studie

   

1 Noli lætari, Israël ; noli exsultare sicut populi : quia fornicatus es a Deo tuo ; dilexisti mercedem super omnes areas tritici.

2 Area et torcular non pascet eos, et vinum mentietur eis :

3 non habitabunt in terra Domini. Reversus est Ephraim in Ægyptum, et in Assyriis pollutum comedit.

4 Non libabunt Domino vinum, et non placebunt ei. Sacrificia eorum quasi panis lugentium ; omnes qui comedent eum, contaminabuntur : quia panis eorum animæ ipsorum : non intrabit in domum Domini.

5 Quid facietis in die solemni, in die festivitatis Domini ?

6 Ecce enim profecti sunt a vastitate : Ægyptus congregabit eos ; Memphis sepeliet eos : desiderabile argentum eorum urtica hæreditabit, lappa in tabernaculis eorum.

7 Venerunt dies visitationis, venerunt dies retributionis. Scitote, Israël, stultum prophetam, insanum virum spiritualem, propter multitudinem iniquitatis tuæ, et multitudine amentiæ.

8 Speculator Ephraim cum Deo meo, propheta laqueus ruinæ factus est super omnes vias ejus ; insania in domo Dei ejus.

9 Profunde peccaverunt, sicut in diebus Gabaa. Recordabitur iniquitatis eorum, et visitabit peccata eorum.

10 Quasi uvas in deserto inveni Israël, quasi prima poma ficulneæ in cacumine ejus vidi patres eorum : ipsi autem intraverunt ad Beelphegor, et abalienati sunt in confusionem, et facti sunt abominabiles sicut ea quæ dilexerunt.

11 Ephraim quasi avis avolavit ; gloria eorum a partu, et ab utero, et a conceptu.

12 Quod etsi enutrierint filios suos, absque liberis eos faciam in hominibus ; sed et væ eis cum recessero ab eis !

13 Ephraim, ut vidi, Tyrus erat fundata in pulchritudine ; et Ephraim educet ad interfectorem filios suos.

14 Da eis, Domine. Quid dabis eis ? da eis vulvam sine liberis, et ubera arentia.

15 Omnes nequitiæ eorum in Galgal, quia ibi exosos habui eos. Propter malitiam adinventionum eorum, de domo mea ejiciam eos ; non addam ut diligam eos : omnes principes eorum recedentes.

16 Percussus est Ephraim ; radix eorum exsiccata est : fructum nequaquam facient, quod etsi genuerint, interficiam amantissima uteri eorum.

17 Abjiciet eos Deus meus, quia non audierunt eum, et erunt vagi in nationibus.

   

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 2466

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

2466. Quod in sensu interno significentur illa quae exposita sunt, confirmari potest, et quidem quoad singula verba, sed praeter quod pleraque prius confirmata sint, etiam sunt talia quae laedunt ideas, et castas aures; ex summaria explicatione id constare potest quod per illa describatur origo talis religiosi, quod per ‘Moabum’ et ‘filium Ammonis’ in Verbo significatur; quod quale sit, in sequentibus ubi de Moabo et filio Ammonis, dicetur; quod sit adulteratum bonum et falsificatum verum, constat. Adulterationes boni et falsificationes veri, in Verbo communiter describuntur per adulteria et scortatione ac ita quoque vocantur; causa inde est quod bonum et verum inter se conjugium forment, n. 1904, 1 2173; 2 immo quod vix aliquis crede potest, inde, ut a suo genuino principio, est sanctitas conjugiorum terra, etiam sunt leges conjugiorum de quibus in Verbo:

[2] nam ita habet; caelestia cum spiritualibus, cum e caelo 3 descendunt in sphaera inferiorem, prorsus ibi vertuntur in simile conjugiorum, et hoc ex correspondentia quae est inter spiritualia et naturalia, de qua correspondentia, ex Divina Domini Misericordia, alibi; cum autem illa pervertuntur in sphaera inferiore, ut fit ubi mali genii et mali spiritus sunt, tunc eadem vertuntur in talia qualia adulteriorum et scortationum sunt 4 ; inde est quod contaminationes boni et perversiones veri describantur in Verbo per adulteria et scortationes, ac quod ita quoque appellentur; ut manifeste constare potest ab his locis;

apud Ezechielem,

Scortata es propter nomen tuum; et effudisti scortationes tuas super omnem transeuntem:... sumpsisti de vestibus tuis, et fecisti tibi excelsa variegata, et scortata es super illis:... accepisti vasa ornatus tui ex auro Meo et ex argento Meo, quod dederam tibi, et fecisti tibi imagines masculi, et scortata es cum eis: sumpsisti filios tuos et filias tuas, quas peperisti Mihi, et sacrificasti illos eis. Num parum de scortationibus tuis?... scortata es cum filiis Aegypti vicinis tuis, magnis carne, et multiplicasti scortationem tuam ad irritandum Me; ... Scortata es cum filiis Asshuris, ... et scortata eis 5 , et non saturata: et multiplicasti scortationem tuam, usque ad terram negotiationis, Chaldaeam, et tamen in hoc non satiata es, 16:15-17, 20, 26, 28, 29, seq. ;

ubi de Hierosolyma, per quam ibi significatur Ecclesia perversa quoad vera; quod omnia illa ‘prorsus alia’ significent, quisque videre potest; quod perversum Ecclesiae dicatur ‘scortatio’, patet;

[3] ‘vestes’ ibi sunt vera quae pervertuntur; inde falsa quae coluntur, sunt ‘excelsa variegata, cum quibus scortatio’; quod ‘vestes’ sint vera, videatur n. 1073, et quod ‘excelsa’ sint cultus, n. 796; ‘vasa ornatus ex auro et argento quod dederam’ sunt cognitiones boni et veri a Verbo per quas confirmant falsa, quae cum apparent sicut vera, vocantur ‘imagines masculi, cum quibus scortatio’; quod ‘vasa ornatus ex auro et argento’ sint cognitiones boni et veri, patet a significatione ‘auri’ quod sit bonum, n. 113, 1551, 1552, et ‘argenti’ quod sit verum, n. 1551, 2048; ‘imagines masculi’ quod appareant sicut vera, n. 2046; quod ‘filii et filiae, quas pepererunt et sacrificarunt eis’ sint vera et bona quae perverterunt, patet a significatione ‘filiorum et filiarum’, n. 489-491, 533, 2362; quod ‘scortari cum filiis Aegypti’ sit pervertere illa per scientifica, patet a significatione ‘Aegypti’ quod sit scientificum, n. 1164, 1165, 1186, 1462; ‘scortari cum filiis Asshuris’ quod sit pervertere per ratiocinia, patet a significatione ‘Asshuris’ quod sit ratiocinatio, n. 119, 1186; ‘multiplicare scortationem usque ad terram Chaldaeam’ quod sit usque ad profanationem veri, quae est ‘Chaldaea’, n. 1368; inde liquet qualis sensus internus Verbi est in ipso sensu litterae.

[4] Similiter alibi apud eundem Prophetam,

Duae mulieres, filiae unius matris, scortatae sunt in Aegypto in adolescentia sua scortatae sunt; ... Ohola Samaria, Oholiba Hierosolyma; scortata est Ohola sub Me, et dilexit amasios 6 suos Assyrios propinquos, ... dedit scortationes suas super illos: delectum filiorum Asshuris omnium; ... scortationes suas ex Aegypto non deseruit, nam cum illa concubuerunt in adolescentia ejus.... Oholiba corrupit amorem suum prae illa, et scortatione. ' suas supra scortationes sororis suae, filios Asshuris adamavit; ... addidit 7 ad scortationes suas, et vidit imagines Chaldaeorum, ... adamavit eos ad aspectum oculorum suorum; venerunt ad illam filii Babelis ad concubitum amorum, Ezech. 23:2-5, 7, 8, 11, 12, 14, 16, 17 8 ;

‘Samaria’ est Ecclesia quae in affectione veri, ‘Hierosolyma’ quae in affectione boni, quarum scortationes cum Aegyptiis et filiis Asshuris sunt perversiones boni et veri per scientifica et ratiocinia quibus falsa confirmantur, ut patet a significatione ‘Aegypti’, n. 1164, 1165, 1186, 1462, et ‘Asshuris’, n. 119, 1186; et quod usque ad profanum cultum qui quoad verum est ‘Chaldaea’, n. 1368, et quoad bonum sunt ‘filii Babelis’, n. 1182, 1326:

[5] apud Esaiam,

Et erit a fine septuaginta annorum, visitabit Jehovah Tyrum et redibit ad quaestum meretricium suum, et scortabitur cum omnibus regnis terrae, 23:17;

est venditatio falsi, quae per ‘quaestum meretricium et scortationem Tyri’ significatur; quod ‘Tyrus’ sint cognitiones veri, videatur n. 1201 quod ‘regna’ sint vera cum quibus scortatio, n. 1672:

[6] apud Jeremiam,

Tu scortata es cum sociis multis; et revertere ad Me; tolle oculos tuos ad colles, et vide ubi non constuprata fueris, super viis sedisti eis, sicut Arabs in deserto, et profanasti terram scortationibus tuis, et malitia tua, 3:1, 2;

‘scortari et scortationibus profanare terram’ est pervertere et falsificare vera Ecclesiae;

[7] quod ‘terra’ sit Ecclesia, videatur n. 662, 1066, 1067:

apud eundem,

A voce scortationis suae profanavit terram, moechatacum lapide et ligno, 3:9;

‘moechari cum lapide et ligno’ est pervertere vera et bona cultus externi; quod ‘lapis’ sit tale verum, videatur n. 643, 1298, quod lignum tale bonum 643:

[8] apud eundem,

Propterea quod fecerant stultitiam in Israele, et adulterati sunt cum uxoribus sodalium suorum, et locuti sunt verbum in nomine Meo, falsum, quod non praecepi, 29:23;

[9] ‘adulterari cum uxoribus sodalium’ est docere falsum sicut ab illis:

apud eundem,

In prophetis Hierosolymae vidi turpitudinem, adulterando et eundo in falso, 23:14;

ubi ‘adulterari’ spectat bonum quod contaminatur, ‘ire in falso’ spectat verum quod pervertitur:

apud eundem,

Adulteria tua, et hinnitus tui, foeditas scortationis tuae super collibus, in agro, vidi abominationes tuas; vae tibi Hierosolyma, non mundaris posthac, quousque adhuc, 13:27:

[10] apud Hoscheam,

Scortatio, et vinum, et mustum occupavit cor; populus Meus lignum interrogat, et baculus ejus indicabit id, quia spiritus scortationis seduxit; et scortati sunt de sub deo suo; super verticibus montium sacrificant, et super collibus suffiunt, sub quercu, 9 populo et robore, propterea scortantur filiae vestrae, et nurus vestrae adulterantur. Nonne visitavero super filias vestras quia scortantur, et super nurus vestras quia adulterantur, quia hi cum scortis dividunt, et cum prostibulis sacrificant? 4:11-14;

quid singula haec in sensu interno significant, constare potest a significatione ‘vini’ quod sit falsum, ‘musti’ quod sit malum inde, ‘ligni quod interrogatur’ quod sit bonum jucundi alicujus cupiditatis, ‘baculi qui indicabit’ quod sit potentia imaginaria sui intellectus, tum ‘montium et collium’ quod sint amores sui et mundi, ‘quercus, populi 10 et roboris’ quod sint totidem crassae, quibus fidunt, perceptiones inde 11 , ‘filiarum et nuruum’ quod sint affectiones tales; inde patet quid per ‘scortationes, adulteria, et prostibula’ ibi significantur:

[11] apud eundem,

Israel scortatus es super Deo tuo, dilexisti quaestum meretricium super omnibus areis frumenti, 9:1;

‘quaestus meretricius’ pro venditatione falsi:

apud Mosen,

Ne pangas foedus habitatori terrae, et scortentur post deos eorum, ac sacrificent diis eorum, et vocet te, et comedas de sacrificiis ejus, et accipias de filiabus ejus filiis tuis, et scortentur filiae ejus post deos eorum, et scortari faciant filios tuos post deos eorum 12 , Exod. 34:15, 16:

apud eundem,

Exscindam omnes scortantes post eum, scortando post Molechum, e medio populi eorum: et anima, quae respicit ad pythones et ad hariolos, ad scortandum post eos, dabo facies Meas contra animam hanc, et exscindam eum e medio populi ejus, Lev. 20:5, 6:

apud eundem,

Filii vestri erunt pascentes in deserto quadraginta annis, e portabunt scortationes vestras; usque ad consumi corpora vestra in deserto, Num. 14:33:

apud eundem,

Recordemini omnium praeceptorum Jehovae, et faciatis ea, et non pervestigetis post cor vestrum, et post oculos vestros, post quos vos scortamini, Num. 15:39:

[12] adhuc manifestius apud Johannem, Unus angelus dixit, Veni, monstrabo tibi judicium meretricis magnae sedentis super aquis multis, cum qua scortati sunt reges terrae, et inebriati sunt vino scortationis ejus inhabitantes terram, Apoc. 17:1, 2;

‘meretrix magna’ pro iis qui in profano cultu sunt; ‘aquae multae super quas sedet’ sunt cognitiones, n. 28, 739; ‘reges terrae qui cum ea scortati’ sunt vera Ecclesiae, n. 1672, 2015, 2069; ‘vinum quo inebriati’ est falsum, n. 1071, 1072; quia ‘vinum et inebriatio’ illa significant, de filiabus Loti dicitur, quod ‘propinaverint patri suo vinum’, vers. 32, 33, 35:

[13] apud eundem,

Babylon ex vino furoris scortationis suae potavit omnes gentes, et reges terrae cum ea scortati sunt, Apoc. 18:3;

‘Babylon seu Babel’ pro cultu cujus externa apparent sancta, sed interiora sunt profana, n. 1182, 1295, 1326; ‘gentes quas potat’ sunt bona quae profanantur, n. 1259, 1260, 1416, 1849, ‘reges qui 13 cum ea scortati’ sunt vera 14 , n. 1672, 2015, 2069:

apud eundem,

Vera et justa judicia Domini Dei, quia judicavit meretricem magnam, quae corrupit terram scortatione sua, Apoc. 19:2;

‘terra’ pro Ecclesia, n. 566, 662, 1066, 1067, 2117, 2118.

[14] Quia ‘scortationes’ talia significabant, ac ‘filiae’ affectiones, ideo tam severe prohibitum erat, ut filia sacerdotis scortaretur, de qua ita apud Mosen,

Filia viri sacerdotis, quod coeperit ad scortandum, patrem ea profanans, igne comburetur, Lev. 21:9:

tum quod non inferrent quaestum meretricium... in domum Jehovae, quia abominatio, Deut. 23:19; et ideo talis processus inquisitorius de uxore, de qua vir suspicionem adulterii captavit, Num. 5:12-31, in quo omnia et singula se referunt ad adulterationes boni. Praeterea adulteriorum et scortationum plura sunt genera et 15 adhuc plures species, de quibus in Verbo; hoc genus quod describitur per concubitum filiarum Loti cum patre, est quod vocatur ‘Moabus et filius Ammonis’, de qua mox sequitur.

Poznámky pod čarou:

1. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

2. The Manuscript inserts et quod sit ipsum conjugium caeleste, .

3. The Manuscript has caelestia et spiritualia, quae in caelo, cum.

4. The Manuscript places this after qualia.

5. In n 10648 scortata es cum eis.

6. The Manuscript inserts super.

7. addit in the Manuscript and in the First Latin Edition.

8. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

9. The Manuscript inserts et.

10. The following word or phrase appears in the first edition but not in the Manuscript.

11. The Manuscript has exclusa ex suis perceptionibus exclusa ex is deleted and crassae quibus fidunt written above suis; perceptionibus is unaltered.

12. In 10652 Swedenborg has earum, which matches the Hebrew.

13. The Manuscript inserts terrae.

14. The Manuscript has quae pervertuntur.

15. The following two (or in some cases more) words are transposed in the Manuscript.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.