Bible

 

Hoschea 9

Studie

   

1 Noli lætari, Israël ; noli exsultare sicut populi : quia fornicatus es a Deo tuo ; dilexisti mercedem super omnes areas tritici.

2 Area et torcular non pascet eos, et vinum mentietur eis :

3 non habitabunt in terra Domini. Reversus est Ephraim in Ægyptum, et in Assyriis pollutum comedit.

4 Non libabunt Domino vinum, et non placebunt ei. Sacrificia eorum quasi panis lugentium ; omnes qui comedent eum, contaminabuntur : quia panis eorum animæ ipsorum : non intrabit in domum Domini.

5 Quid facietis in die solemni, in die festivitatis Domini ?

6 Ecce enim profecti sunt a vastitate : Ægyptus congregabit eos ; Memphis sepeliet eos : desiderabile argentum eorum urtica hæreditabit, lappa in tabernaculis eorum.

7 Venerunt dies visitationis, venerunt dies retributionis. Scitote, Israël, stultum prophetam, insanum virum spiritualem, propter multitudinem iniquitatis tuæ, et multitudine amentiæ.

8 Speculator Ephraim cum Deo meo, propheta laqueus ruinæ factus est super omnes vias ejus ; insania in domo Dei ejus.

9 Profunde peccaverunt, sicut in diebus Gabaa. Recordabitur iniquitatis eorum, et visitabit peccata eorum.

10 Quasi uvas in deserto inveni Israël, quasi prima poma ficulneæ in cacumine ejus vidi patres eorum : ipsi autem intraverunt ad Beelphegor, et abalienati sunt in confusionem, et facti sunt abominabiles sicut ea quæ dilexerunt.

11 Ephraim quasi avis avolavit ; gloria eorum a partu, et ab utero, et a conceptu.

12 Quod etsi enutrierint filios suos, absque liberis eos faciam in hominibus ; sed et væ eis cum recessero ab eis !

13 Ephraim, ut vidi, Tyrus erat fundata in pulchritudine ; et Ephraim educet ad interfectorem filios suos.

14 Da eis, Domine. Quid dabis eis ? da eis vulvam sine liberis, et ubera arentia.

15 Omnes nequitiæ eorum in Galgal, quia ibi exosos habui eos. Propter malitiam adinventionum eorum, de domo mea ejiciam eos ; non addam ut diligam eos : omnes principes eorum recedentes.

16 Percussus est Ephraim ; radix eorum exsiccata est : fructum nequaquam facient, quod etsi genuerint, interficiam amantissima uteri eorum.

17 Abjiciet eos Deus meus, quia non audierunt eum, et erunt vagi in nationibus.

   

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 1566

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

1566. Quod ‘tentoria’ sint ejus cultus qui se separabat ab interno, constare potest ex significatione ‘tentorii’ quod sit sanctum cultus, n. 414, um a repraesentatione ‘Loti’ quod sit externus homo, de quo tentoria seu cultus praedicantur; quod tentoria in sensu opposito significent cultum non sanctum, constare quoque ab his in Verbo locis potest;

apud Hoscheam,

Urtica hereditabit ea, vepris in tentoriis eorum, 9:6:

apud Habakkuk, Vidi tentoria Kushanis, commotae sunt cortinae terrae Midianis; fluviis succensuit Jehovah, 3:7, 8:

apud Jeremiam,

Ad filiam Zionis venient pastores et greges eorum, figent contra eam tentoria circumcirca, depascent quisque spatium suum, 6:3:

apud Davidem,

Percussit omne primogenitum in Aegypto, principium roborum in tentoriis Hami, Ps. 78:51:

apud eundem,

Elegi ad limen stare in domo Dei mei, prae habitare in tentoriis impietatis, 1 Ps. 84:11 [KJV 10].

Poznámky pod čarou:

1. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.