Bible

 

Hoschea 14:10

Studie

   

10 Quis sapiens, et intelliget ista ? intelligens, et sciet hæc ? quia rectæ viæ Domini, et justi ambulabunt in eis ; prævaricatores vero corruent in eis.

Ze Swedenborgových děl

 

Doctrina Novae Hierosolymae de Domino # 37

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 65  
  

37. (VIII.) QUOD DOMINUS SIT IPSE DEUS, A QUO ET DE QUO VERBUM.

In primo articulo coeptum est demonstrare quod universa Scriptura Sacra sit de Domino, et quod Dominus sit Verbum: hic ulterius demonstrabitur ex locis e Verbo ubi Dominus vocatur Jehovah, Deus Israelis et Jacobi, Sanctus Israelis, Dominus et Deus, ut et Rex, Unctus Jehovae, David. In antecessum memorare licet, quod mihi datum sit omnes Prophetas et Davidis Psalmos percurrere, ac singulos versus lustrare et videre de quo ibi agitur; et visum est quod non de aliis rebus agatur, quam de ecclesia a Domino instaurata et instauranda, de Domini adventu, pugnis, glorificatione, redemptione et salvatione, et de caelo ab Ipso, et simul de oppositis. Quia omnia illa sunt Domini opera, patuit quod universa Scriptura Sacra sit de Domino, et inde quod Dominus sit Verbum.

[2] Verum hoc non videri potest, nisi quam ab illis qui in illustratione sunt a Domino, et qui sensum spiritualem Verbi etiam norunt. Omnes angeli caeli in hoc sensu sunt; quare illi, cum legitur Verbum ab homine, non aliud comprehendunt: sunt enim spiritus et angeli apud hominem jugiter; et illi, quia spirituales sunt, spiritualiter omnia intelligunt quae homo naturaliter. Quod tota Scriptura Sacra sit de Domino, solum in obscuro et sicut per transennam videri potest ex illis, quae supra in articulo primo (a 1-6) ex Verbo adducta sunt, et nunc ex his quae adducentur de Domino, quod toties dicatur Dominus et Deus; ex quo potest elucere, quod Ipse sit qui locutus est per Prophetas, apud quos ubivis dicitur, "Locutus est Jehovah," "Dixit Jehovah," et "Dictum Jehovah."

[3] Quod Dominus ante adventum suum in mundum fuerit, patet ab his:

"Johannes Baptista dixit de Domino, "Ille est, qui post me venturus est, qui ante me fuit, Cujus ego non sum dignus, ut solvam Ipsius corrigiam calcei. ...Hic est, de quo ego dixi, Qui post me venit, qui ante me fuit, et qui prior me fuit" (Johannes 1:27, 30).

In Apocalypsi,

Ceciderunt coram throno, super quo erat Dominus, "dicentes, Gratias agimus Tibi, Domine Deus, omnipotens, qui es, et qui eras, et qui venturus es" (11:16-17).

Tum apud Micham,

"Tu Bethlechem Ephrathaea, parum est ut sis inter millenas Jehudae; ex te Mihi exibit, qui erit Dominator in Israele, et cujus exitus ab antiquo, a diebus aeternitatis" (Micham 5:1 (B.A. 2)).

Praeter a Domini verbis apud Evangelistas, quod ante Abrahamum fuerit, quod gloriam apud Patrem habuerit ante mundi fundationem, quod exiverit ex Patre, et quod a principio fuerit Verbum apud Deum, et quod Deus esset Verbum, et quod hoc Caro factum sit. Quod Dominus dicatur Jehovah, Deus Israelis et Jacobi, Sanctus Israelis, Deus et Dominus, tum Rex, Unus Jehovae, David, constare potest ex his sequentibus.

  
/ 65  
  

Bible

 

Esaias 25

Studie

   

1 Domine, Deus meus es tu ; exaltabo te, et confitebor nomini tuo : quoniam fecisti mirabilia, cogitationes antiquas fideles. Amen.

2 Quia posuisti civitatem in tumulum, urbem fortem in ruinam, domum alienorum : ut non sit civitas, et in sempiternum non ædificetur.

3 Super hoc laudabit te populus fortis ; civitas gentium robustarum timebit te :

4 quia factus es fortitudo pauperi, fortitudo egeno in tribulatione sua, spes a turbine, umbraculum ab æstu ; spiritus enim robustorum quasi turbo impellens parietem.

5 Sicut æstus in siti, tumultum alienorum humiliabis ; et quasi calore sub nube torrente, propaginem fortium marcescere facies.

6 Et faciet Dominus exercituum omnibus populis in monte hoc convivium pinguium, convivium vindemiæ, pinguium medullatorum, vindemiæ defæcatæ.

7 Et præcipitabit in monte isto faciem vinculi colligati super omnes populos, et telam quam orditus est super omnes nationes.

8 Præcipitabit mortem in sempiternum ; et auferet Dominus Deus lacrimam ab omni facie, et opprobrium populi sui auferet de universa terra : quia Dominus locutus est.

9 Et dicet in die illa : Ecce Deus noster iste ; exspectavimus eum, et salvabit nos ; iste Dominus, sustinuimus eum : exsultabimus, et lætabimur in salutari ejus.

10 Quia requiescet manus Domini in monte isto ; et triturabitur Moab sub eo, sicuti teruntur paleæ in plaustro.

11 Et extendet manus suas sub eo sicut extendit natans ad natandum ; et humiliabit gloriam ejus cum allisione manuum ejus.

12 Et munimenta sublimium murorum tuorum concident, et humiliabuntur, et detrahentur in terram usque ad pulverem.