Bible

 

Hoschea 14

Studie

   

1 Pereat Samaria, quoniam ad amaritudinem concitavit Deum suum ! in gladio pereant, parvuli eorum elidantur, et fœtæ ejus discindantur !

2 Convertere, Israël, ad Dominum Deum tuum, quoniam corruisti in iniquitate tua.

3 Tollite vobiscum verba, et convertimini ad Dominum ; et dicite ei : Omnem aufer iniquitatem, accipe bonum, et reddemus vitulos labiorum nostrorum.

4 Assur non salvabit nos : super equum non ascendemus, nec dicemus ultra, Dii nostri opera manuum nostrarum : quia ejus, qui in te est, misereberis pupilli.

5 Sanabo contritiones eorum ; diligam eos spontanee : quia aversus est furor meus ab eis.

6 Ero quasi ros ; Israël germinabit sicut lilium, et erumpet radix ejus ut Libani.

7 Ibunt rami ejus, et erit quasi oliva gloria ejus, et odor ejus ut Libani.

8 Convertentur sedentes in umbra ejus ; vivent tritico, et germinabunt quasi vinea ; memoriale ejus sicut vinum Libani.

9 Ephraim, quid mihi ultra idola ? Ego exaudiam, et dirigam eum ego ut abietem virentem ; ex me fructus tuus inventus est.

10 Quis sapiens, et intelliget ista ? intelligens, et sciet hæc ? quia rectæ viæ Domini, et justi ambulabunt in eis ; prævaricatores vero corruent in eis.

   

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 264

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

264. Quod ‘conceptus et partus filiorum’ in Verbo nec aliter accipiantur quam in sensu spirituali, nempe ‘conceptus’ pro cogitatione et figmento cordis, et ‘filii’ pro veris, constare potest ex his quae apud Hoscheam,

Ephraim, sicut avis avolabit gloria eorum, a partu, et ab utero, et a conceptione; etiamsi educaverint filios suos, et orbabo eos, ut non sint homo, quin etiam vae iis, quod recessero ab iis, 9:11, 12;

ubi ‘Ephraim’ significat intelligentes, seu intelligentiam veri, et ‘filii’ ipsa vera. Similiter alibi de Ephraimo seu intelligente, qui factus insipiens, Dolores parturientis venerunt ei, is filius non sapiens, quia tempore non stabit in fractura matricis filiorum, 13:13:

et apud Esaiam,

Erubesce Zidon, quia dixit mare, munimentum maris dicendo, Non parturivi, non peperi, nec educavi juvenes, et adolescere feci puellas; sicut cum fama Aegypto, parturient secundum famam Tyri, 23:4, 5;

ubi ‘Zidon’ pro iis qui in cognitionibus fidei fuerunt, et ea per scientifica perdiderunt, ac inde steriles facti: et apud eundem prophetam,

[2] Antequam parturit, parit, et antequam venit dolor ei, enixa est masculum; quis audivit sicut hoc? quis vidit sicut illa? nam parturit terra die uno, ... et num [ego frangam, et non] parere faciam? dixit Jehovah; an Ego parere faciens, et occludam? dixit Deus tuus, 66:7-9;

ubi de regeneratione agitur, et per ‘filios’ similiter vera fidei significantur. Bona et vera fidei sunt conceptus et partus conjugii caelestis, vocantur ‘filii’ etiam a Domino apud Matthaeum, Qui seminat bonum semen, est Filius Hominis, ager est mundus, semen vero sunt filii regni, 13:37, 38;

ac bona et vera fidei salvificae, ‘filii Abraham’, Joh. 8:39;

nam ‘semen’, ut dictum n. 255, est fides; quare ‘filii’, qui sunt seminis, sunt bona et vera fidei: inde etiam Dominus, quia Ipse semen, vocavit Se Filium Hominis, hoc est Fidem Ecclesiae.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 2021

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

2021. ‘In foedus aeternum’: quod significet conjunctionem cum his, constat a significatione ‘foederis’ quod sit conjunctio, de qua prius n. 665, 666, 1023, 1038; et quod cum illis qui vocantur semen, constat ex eo quod immediate sequatur, et quod foedus iterum in hoc versu dicatur, ita prius 1 se refert' ad unionem Jehovae cum Essentia Humana, alterum ad conjunctionem cum his qui sunt semen. 2 Ut distinctior idea habeatur de unione Divinae Essentiae Domini cum Humana, et de conjunctione Domini cum humano genere per fidem charitatis, hic et in sequentibus licet illam ‘unionem’ appellare, hanc autem ‘conjunctionem’; Divinae etiam Essentiae Domini cum Humana fuit unio, Domini autem cum ‘genere humano’ per fidem charitatis est conjunctio; quod inde constat quia Jehovah seu Dominus est Vita, Cujus Humana Essentia etiam facta est Vita, ut supra ostensum; vitae cum vita est unio; at homo non est vita sed recipiens vitae, ut prius quoque 3 ostensum est; cum vita influit in recipiens vitae, est conjunctio, nam ei adaptatur sicut agens patienti, seu sicut vivum in se mortuo in se, quod inde vivit; principale cum instrumentali ut appellantur, quidem conjunctum apparet sicut forent unum, sed usque non sunt unum, per se enim est illud, et per se est hoc; homo ex se non vivit, sed Dominus ex misericordia eum Sibi adjungit, et sic eum vivere facit in aeternum; et quia ita distincti sunt, conjunctio dicitur.

Poznámky pod čarou:

1. The following two (or in some cases more) words are transposed in the Manuscript.

2. The remainder of this paragraph is crossed through (once) in the Manuscript, possibly because it is a repetition of Arcana Coelestia 2

3. The Manuscript has etiam.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.