Bible

 

Hoschea 14

Studie

   

1 Pereat Samaria, quoniam ad amaritudinem concitavit Deum suum ! in gladio pereant, parvuli eorum elidantur, et fœtæ ejus discindantur !

2 Convertere, Israël, ad Dominum Deum tuum, quoniam corruisti in iniquitate tua.

3 Tollite vobiscum verba, et convertimini ad Dominum ; et dicite ei : Omnem aufer iniquitatem, accipe bonum, et reddemus vitulos labiorum nostrorum.

4 Assur non salvabit nos : super equum non ascendemus, nec dicemus ultra, Dii nostri opera manuum nostrarum : quia ejus, qui in te est, misereberis pupilli.

5 Sanabo contritiones eorum ; diligam eos spontanee : quia aversus est furor meus ab eis.

6 Ero quasi ros ; Israël germinabit sicut lilium, et erumpet radix ejus ut Libani.

7 Ibunt rami ejus, et erit quasi oliva gloria ejus, et odor ejus ut Libani.

8 Convertentur sedentes in umbra ejus ; vivent tritico, et germinabunt quasi vinea ; memoriale ejus sicut vinum Libani.

9 Ephraim, quid mihi ultra idola ? Ego exaudiam, et dirigam eum ego ut abietem virentem ; ex me fructus tuus inventus est.

10 Quis sapiens, et intelliget ista ? intelligens, et sciet hæc ? quia rectæ viæ Domini, et justi ambulabunt in eis ; prævaricatores vero corruent in eis.

   

Bible

 

Hoschea 14:1

Studie

       

1 Pereat Samaria, quoniam ad amaritudinem concitavit Deum suum ! in gladio pereant, parvuli eorum elidantur, et fœtæ ejus discindantur !

Ze Swedenborgových děl

 

Apocalypsis Revelata # 38

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 962  
  

38. (Vers. 11.) "Dicentem, Ego sum Alpha at Omega, Primus et Ultimus," significat Qui est Ipsum et Unicum a Primis ad Ultima, ex Quo omnia; ita Qui est Ipse et Unicus Amor, Ipsa et Unica Sapientia, et Ipsa et Unica Vita in Se, et sic Ipse et Unicus Creator, Salvator et Illustrator a Se, et inde Omne in omnibus Caeli et Ecclesiae; Qui Solus est Infinitus et Aeternus, ac Jehovah; et quod Ille sit Dominus. - Quod haec omnia contineantur in illis vocibus, ac infinite plura, videatur supra (13, 29). Dictum ibi est, quod omnes syllabae aut literae in Alphabeto in Mundo Spirituali significent res, et quod inde sit loquela et scriptura illorum ibi; et quod ideo Dominus Divinitatem et Infinitatem Suam describat per Alpha et Omega, per quod significatur, quod sit Omne in omnibus Caeli et Ecclesiae. Quoniam unaquaevis litera significat rem in Mundo Spirituali, et inde in Lingua Angelica, ideo David conscripsit Psalmum cxix. in ordine secundum Alphabeti literas, incipiendo ab Aleph, et finiendo per Thau, ut constare potest ex initiis Versuum ibi: simile quid apparet in Psalm. cxi., sed non ita exstanter. Propterea etiam Abram vocatus est Abraham, et Sarai vocata est Sarah, quod factum est propter causam ut in Caelo per Abraham et per Sarah non intelligerentur illi, sed Divinum, ut quoque intelligitur; "H" enim involvit Infinitatem, quia est solum aspiratio: plura de his videantur supra (29).

  
/ 962