Bible

 

Hoschea 13:9

Studie

       

9 Perditio tua, Israël : tantummodo in me auxilium tuum.

Ze Swedenborgových děl

 

Apocalypsis Explicata # 328

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 1232  
  

328. "Quia occisus es, et redemisti Deo nos in sanguine tuo." - Quod significet separationem omnium a Divino, et conjunctionem cum Divino per agnitionem Ipsius et per receptionem Divini Veri ab Ipso, constat ex significatione "occisi", cum de Domino, quod sit separatio omnium aDivino; per "occidi" enim in Verbo significatur spiritualiter occidi, hoc est, perire ex malis et falsis (ut ostensum videatur supra, n. 315); et quia Dominus etiam apud illos non est, negatur enim, ideo per "occisum", cum de Domino, significatur non agnitus (ut supra, n. 315), et quoque negatus; et cum negatur Dominus, est quasi occisus apud illos, et illi per id separati a Divino; nam qui negant Dominum, hoc est, Divinum Ipsius, illi se prorsus separant a Divino: (Ipse enim est Deus universi, et Ipse est unum cum Patre, ac Pater in Ipso et Ipse in Patre, et nemo venit ad Patrem nisi per Ipsum, ut Ipse Dominus docet; quapropter separati sunt prorsus a Divino illi in ecclesia qui non agnoscunt Divinum Ipsius, et magis qui corde negant Illud;

[2] negare Illud hic intelligitur per occidere Ipsum apud se; hoc etiam in sensu interno Verbi intelligitur per quod crucifixerint Dominum, videatur supra, n. 83, 195(c); nam Judaei, apud quos tunc ecclesia fuit, negaverunt Ipsum esse Christum, et per id se separaverunt a Divino, et ideo morti dederunt Ipsum seu crucifixerunt; etiam hodie illi id faciunt qui Divinum Ipsius negant; unde communis praedicatorum sermo est quod qui malam vitam agunt et blasphemant Ipsum, crucifigant Ipsum apud se; hoc itaque est quod hic significatur per "occisus es": -) et ex significatione "redemisti Deo nos in sanguine tuo", quod sit quod conjunxerit nos Divino per agnitionem Ipsius, et per receptionem Divini Veri ab Ipso; "redimere" enim significat liberare ab Inferno, et per id illos Sibi appropriare, et sic conjungere Divino, constabit ex locis in Verbo ubi "redimere" et "redemptio" dicitur, quae infra adducentur; et "sanguis Domini" significat Divinum Verum procedens ab Ipso; et quia homo per receptionem Divini Veri a Domino, liberatur ab Inferno, et conjungitur Ipsi, ideo per "Redemisti Deo nos in sanguine tuo", significatur conjunctio cum Divino per receptionem Divini Veri ab Ipso.

[3] Quod hic sensus in illis verbis lateat, nemo videre potest qui in solo sensu litterae manet; nam in eo sensu non aliud videri potest quam quod per "occisus es" intelligatur crucifixus, et per "redemisti nos in sanguine tuo" intelligatur quod reconciliaverit nos Patri suo per Passionem crucis; et quia ille sensus est sensus litterae, et hactenus ignotum fuit quod singulis Verbi sensus internus qui spiritualis insit, ideo ex illo sensu, nempe sensu litterae, doctrinam ecclesiae illam fecerunt quod Ipsum Divinum, quod Patrem vocant, rejecerit a Se totum genus humanum, et quod Dominus perPassionem crucis reconciliaverit, et sic quod salventur illi pro quibus intercedit. Quis non, cui aliquis intellectus illustratus est, videre potest quod hoc doctrinale sit contra Ipsum Divinum? Ipsum Divinum enim nusquam rejicit aliquem hominem a Se, amat enim omnes, et inde vult omnium salutem; et quoque contra ipsum Divinum est reconciliari per effusionem sanguinis, et in misericordiam redigi per intuitionem Passionis crucis quam sustinuit Ipsius Filius, et quod inde sit Ipsi misericordia et non a Se Ipso; et tametsi hoc est contra essentiam Divinam, usque id credere vocant ipsam fidem seu fidem justificantem.

[4] Quis etiam ex ratione illustrata cogitare potest quod totius mundi peccata in Dominum translata fuerint, et ab unoquovis qui solum illam fidem habet ablata sint? Sed sit quod haec doctrina sit apud illos qui non ultra sensum litterae cogitant, at usque angeli, qui apud homines sunt, non percipiunt illa secundum eum sensum, verum secundum sensum spiritualem; sunt enim spirituales, et inde spiritualiter et non naturaliter cogitant: hi per "redimere hominem in sanguine suo", percipiunt liberare hominem ab inferno, et sic addicare et conjungere illum Sibi per agnitionem Ipsius et per receptionem Divini Veri ab Ipso. Quod ita sit, etiam ecclesia scire potest; nam scire potest quod nemo per sanguinem conjungatur Divino, sed per receptionem Divini Veri et applicationem ejus ad vitam.

[5] Quod Dominus liberaverit ab inferno, factum est per quod assumpserit Humanum, et per Id subjugaverit inferna, et omnia in caelis in ordinem redegerit, quod fieri nequaquam potuit quam ex Humano; nam Divinum operatur a primis per ultima, ita a Se per illa quae a Se in ultimis sunt, quae sunt in Humano; haec est operatio Divinae potentiae in caelo et in mundo. (Sed de hac re videantur aliqua supra, n. 41: tum in opere De Caelo et Inferno 315; et in Arcanis Caelestibus, n. 5897, 6239, 6451, 6465, 8603, 9215, 9216, 9824, 9828, 9836, 10044, 10099, 10329, 10335, 10548.) Quod Dominus liberaverit ab inferno, etiam factum est per quod Humanum suum glorificaverit, hoc est, Divinum fecerit; sic enim, non aliter, potest inferna in aeternum subjugata tenere: et quia subjugatio infernorum et glorificatio Humani IpSius facta est per tentationes in Humanum suum admissas, Passio crucis Ipsius fuit ultima tentatio et plenaria victoria. Per quod "portaverit omnium peccata", significatur quod admiserit in Se omnia inferna cum tentatus; inde enim omnia peccata seu mala ascendunt, ac intrant et sunt apud hominem; quare per quod "portaverit" illa significatur quod admiserit in Se inferna cum tentatus, et per quod "sustulerit peccata" significatur quod subjugaverit inferna, ut inde mala non amplius possint assurgere apud illos qui agnoscunt Dominum, ac recipiunt Ipsum, hoc est, Divinum Verum procedens ab Ipso, fide et vita, et sic Domino conjuncti sunt.

Dicitur quod per "Redemisti Deo nos in sanguine tuo", significetur conjunctio cum Divino per agnitionem Ipsius et receptionem Divini Veri ab Ipso; et quia super hoc fundatur ecclesia, volo paucis dicere quomodo fit conjunctio per illa.

[6] Primarium est agnoscere Dominum, Ipsius Divinum in Humano, ac omnipotentiam Ipsius salvandi genus humanum; per illam enim agnitionem conjungitur homo Divino, quoniam alibi Divinum non est; ibi enim est Pater, nam Pater est in Ipso et Ipse in Patre, ut Ipse Dominus docet; quapropter qui aliud Divinum juxta Ipsum seu a latere spectant, ut solent illi qui orant Patrem ut misereatur propter Filium, hi deflectunt a via, et adorant Divinum alibi quam in Ipso; ac praeterea tunc nihil cogitant de Divino Domini, sed solum de Humano, quae tamen non separari possunt, est enim Divinum et Humanum non duo sed unica Persona, conjuncta sicut anima et corpus, secundum doctrinam ab ecclesiis receptam ex Fide Athanasiana. Quare agnoscere Divinum in Humano Domini, seu Divinum Humanum, est primarium ecclesiae, per quod conjunctio; et quia primarium, est etiam primum ecclesiae. Quoniam hoc primum ecclesiae est, ideo Dominus cum in mundo fuit toties dixit illis quos sanavit, "Credisne quod hoc possim facere?" et cum responderunt quod crederent, dixit, "Fiat secundum fidem tuam." Hoc toties dixit ut primum crederent quod Ipsi ex Divino Humano suo esset Divina omnipotentia; nam absque illa fide non incohari potuit ecclesia; et absque illa fide non conjuncti Divino fuissent, sed separati ab illo, et sic nihil boni ab Ipso recipere potuissent.

[7] Postea docuit Dominus quomodo salvarentur, quod nempe reciperent Divinum Verum ab Ipso, et hoc recipitur quando applicatur et implantatur vitae per facere illud; ideo Dominus toties dixit quod facerent verba Ipsius. Ex his constare potest quod duo illa, nempe credere in Dominum et facere verba Ipsius, unum faciant, et quod nullatenus separari possint; nam qui non facit verba Domini is non credit in Ipsum; tum qui putat se credere in Ipsum et non facit verba Ipsius, nec credit in Ipsum; est enim Dominus in suis verbis, hoc est, in suis veris, et ex illis dat Dominus homini fidem. Ex his paucis sciri potest quod conjunctio cum Divino sit per agnitionem Domini et per receptionem Divini Veri ab Ipso: hoc itaque est quod significatur per quod "Agnus redemerit Deo nos in sanguine suo"; quod per "Agnum" significetur Dominus quoad Divinum Humanum, videatursupra (n. 314). (Plura de his videantur in Doctrina Novae Hierosolymae, n. 293-297; et [in collectis] ex Arcanis Caelestibus, ibi, n. 300-306; ut et ad finem hujus operis, ubi De Domino in specie agetur.

Quod "sanguis" significet Divinum Verum procedens a Domino, et quod salvatio per "sanguinem Ipsius" significet per receptionem Divini Veri ab Ipso, in sequente articulo dicetur.

[8] Quod autem "redimere" significet vindicare et liberare, et cum de Domino, vindicare et liberare ab inferno, et sic addicare et conjungere Sibi, constare potest a locis sequentibus:

Apud Esaiam,

"Quis venit ex Edom, .... incedens in multitudine roboris sui? Ego qui loquor in justitia, magnus ad salvandum; .... nam dies vindictae in corde meo, et annus redemptorum meorum venit: .... in omni angustia eorum Ipsi angustia, et Angelus facierum Ipsius servavit eos, ob amorem suum et clementiam suam Hic redemit eos, et assumpsit eos, et portabit eos omnibus diebus aeternitatis" (63:1, 4, 9);

agitur ibi de Domino et de pugnis tentationum Ipsius per quas subjugavit inferna: per "Edom" ex quo venit, significatur Humanum Ipsius, similiter per "Angelum facierum Ipsius"; Ipsius Divina potentia ex qua pugnavit, significatur per "incedens in multitudine roboris sui": dejectio eorum in infernum qui insurgebant, et elevatio bonorum in caelum, intelligitur per "justitiam, ita per haec verba, "Ego qui loquor in justitia, magnus ad salvandum, nam dies vindictae in corde meo, et annus redemptorum meorum venit": Divinus Ipsius Amor ex quo illa fecit, describitur per "In omni angustia eorum Ipsi angustia, et Angelus facierum Ipsius servavit eos, ob amorem suum et clementiam suam Hic redemit eos, et assumpsit eos, et portabit eos omnibus diebus aeternitatis": inde patet quod per "redemptos" et per "eos quos redemit", significentur quos vindicavit a furore eorum qui ab inferno et salvavit.

[9] Apud eundem,

"Sic dixit" Jehovah, "Creator tuus, Jacob, et Formator tuus, Israel, [Ne timeto,] nam redemi te, vocavi nomine tuo, Mihi tu" (43:1);

quod per "redimere" significetur liberare ab inferno, et addicare ac conjungere Sibi ut Ipsius sint, patet, nam dicitur "Redemi te, vocavi nomine tuo, Mihi tu"; quia hoc fit per reformationem et regenerationem a Domino, ideo dicitur, Jehovah "Creator tuus, Jacob, et Formator tuus, Israel"; "Creator" vocatur quia per "creare" in Verbo significatur regenerare (videatur supra, n. 294); "Jacob" et "Israel" significant illos qui ab ecclesia, et in veris ex bono sunt.

[10] Apud eundem,

"Dicite filiae Zionis, Ecce salus tua venit, ecce merces Ipsius cum Illo, et pretium operae coram Ipso; et vocabunt illos, Populus sanctitatis, redempti Jehovae" (62:11, 12);

hic etiam agitur de adventu Domini, et de instauratione ecclesiae ab Ipso: "filia Zionis" significat ecclesiam quae in amore in Dominum est; adventus Ipsius intelligitur per "Ecce salus tua venit, ecce merces Ipsius cum Illo, et pretium operae coram Ipso"; reformati et regenerati ab Ipso intelliguntur per "redemptos Jehovae;"

[11] quod illi dicantur "redempti" est quia illi per regenerationem liberati sunt a malis, et addicati ac conjuncti Domino.

Apud eundem,

"Non erit leo, et rapax ferarum .... non invenietur in ea, sed ibunt redempti; sic redempti Jehovae revertentur et venient Zionem cum cantu, [et] gaudium aeternitatis super capite eorum" (35:9, 10);

etiam ibi agitur de adventu Domini, et de salvatione illorum qui se a Domino regenerari patiuntur: quod non apud illos erit falsum destruens verum, ac malum destruens bonum, significatur per quod "non erit leo", et quod "rapax ferarum non invenietur in ea"; quod sint vindicati a malis et liberati a falsis, significatur per "Ibunt redempti, sic redempti Jehovae revertentur"; felicitas aeterna illis significatur per "Venient Zionem cum cantu, et gaudium aeternitatis super capite eorum"; "Zion" est ecclesia; quid "cantus" significat, videatur mox supra (n. 326 (a, b)). Sunt binae voces in lingua originali per quas exprimitur "redimere"; una significat vindicationem a malis, altera liberationem a falsis; hae binae voces ibi sunt; unde dicitur, "Ibunt redempti", et "Redempti Jehovae revertentur." (Similiter illae binae voces apud Hoscheam, cap. 13:14; apud Davidem, 69:19 [B.A. 18); et Psalmuss 107:2.)

[12] Quod "redimere" significet vindicare a malis et liberare a falsis, et quoque vindicare et liberare ab inferno, est quia ex inferno omnia mala et falsa apud hominem exsurgunt; quae quia per reformationem et regenerationem a Domino removentur, etiam reformatio et regeneratio per "redimere" seu per "redemptionem" significatur, ut in sequentibus his locis:

[13] - Apud Davidem,

"Surge in auxilium nobis, et redime nos propter misericordiam tuam" (Psalmuss 44:27 [B.A. 26]);

"redimere" pro liberare et reformare.

Apud eundem,

"Deus redemit animam meam e manu inferni, et acceptabit me" (Psalmuss 49:16 [B.A. 15]);

"redimere e manu inferni" pro liberare; "acceptare me" pro Sibi addicare et conjungere, seu facere ut Ipsius sint, sicut servi venditi et redempti.

Apud Hoscheam,

"E manu inferni redimam eos, e morte redimam eos" (13:14);

"redimere" pro vindicare et liberare a damnatione.

Apud Davidem,

"Benedic, anima mea, Jehovae, .... qui redemit a fovea vitam tuam" (Psalmuss 103:1, 4);

"redimere a fovea", pro liberare a damnatione ("fovea" est damnatio).

Apud eundem,

"Appropinqua ad animam meam, redime eam, et propter inimicos redime me" (Psalmuss 69:19 [B.A. 18]);

"appropinquare ad animam" significat conjungere illam Sibi; "redimere eam" significat vindicare a malis; "propter inimicos redime me" significat liberare a falsis ("inimici sunt falsa).

Apud eundem,

Dicant redempti Jehovae, quos redemit e manu hostis angustantis" (Psalmuss 107:2);

"redempti Jehovae" pro illis qui vindicati a malis; "quos redemit e manu hostis angustantis" pro illis quos liberavit a falsis.

Apud Jeremiam,

"Tecum Ego ad servandum te, et ad eripiendum te, .... et eripiam te e manu malorum, et redimam te e manu violentorum" (15:20, 21);

"redimere e manu violentorum", pro liberare ex falsis quae violentiam inferunt bono charitatis; "violenti" significant illa falsa, proinde etiam illos qui in iis sunt.

[14] Apud Davidem,

"Speret Israel super Jehovah, quia cum Jehovah misericordia, et in Ipso plurimum redemptionis, et Ille redimet Israelem ex omnibus iniquitatibus ejus" (Psalmuss 130:7, 8);

"redemptio" pro liberatione, "Israel" pro ecclesia; reformare et liberare a falsis illos qui ab ecclesia sunt, significatur per "Ille redimet Israelem ab omnibus iniquitatibus ejus." Apud eundem,

"Integritas et rectitudo custodiant me, quia exspectavi Te; redime, Deus, Israelem ex omnibus angustiis ejus" (Psalm. 25 [21,] 22, 22);

"redimere Israelem ex angustiis" etiam hic pro liberare illos qui ab ecclesia ex falsis quae angustant.

Apud Esaiam,

"Num abbreviata est manus mea, ut non sit redemptio? aut num non in Me virtus ad eripiendum? (50:2);

quod "redemptio" sit liberatio patet, nam dicitur etiam, "Num abbreviata est manus mea? aut num non in Me virtus ad eripiendum?" Apud Davidem,

Deus "exaudiet vocem meam, redimet cum pace animam meam " (Psalmuss 55:18, 19);

"redimere" pro liberare.

Apud eundem,

"Canam Tibi cithara, Sancte Israelis, laudabunt labia mea, .... et anima mea quam redemisti" (Psalm. 71 [22,] 23);

"redimere animam" pro liberare a falsis; per "animam" enim in Verbo significatur vita fidei, et per "cor" vita amoris; quare "redimere animam" significat liberare a falsis et dare vitam fidei.

[15] Apud eundem,

"Redime me ab oppressione hominis, ut custodiam mandata tua" (Psalmuss 119:134);

"redimere ab oppressione hominis" significat liberare a falsis mali, "homo" enim significat affectionem veri spiritualem et inde sapientiam, et in opposito sensu, ut hic, cupidinem falsi et inde insaniam; "oppressio" ejus significat destructionem veri per falsa.

Apud eundem,

"In manum tuam commendabo spiritum meum; redemeras me Jehovah Deus veritatis" (Psalmuss 31:6 [B.A. 5]);

"redimere" pro liberare a falsis et reformare per vera; quia hoc per "redimere" significatur, ideo etiam dicitur "Jehovah Deus veritatis." Apud eundem,

In" peccatorum "manibus facinus, et dextra eorum plena est munere; ego vero in integritate mea incedo, redime et miserere mei " (Psalmuss 26:10, 11);

"redimere" pro liberare a falsis et reformare.

Apud eundem,

"A dolo et violentia redimet animam eorum, et pretiosus erit sanguis eorum in oculis Ipsius, et vivet et dabit illi de auro Schebae, et orabit pro illo jugiter, omni die benedicet illi" (Psalmuss 72:14, 15);

agitur hic de "egenis", per quos significantur qui desiderant vera ex affectione spirituali; de his dicitur quod "a dolo et violentia redimet animam eorum", per quod significatur liberatio a malis et falsis quae destruunt bona amoris et vera fidei; receptio Divini Veri ab illis significatur per "pretiosus erit sanguis eorum in oculis Ipsius"; reformatio eorum describitur per quod "vivet et dabit illi de auro Schebae, et orabit pro illo jugiter, omni die benedicet illi"; "aurum Schebae" est bonum charitatis, "orare pro illo jugiter" significat quod continuo detinebuntur a falsis et tenebuntur in veris, et "omni die benedicet illi" significat quod continuo erunt in bono charitatis et fidei, hoc enim est "benedictio" Divina, et illud est "orare pro illo jugiter."

[16] Apud Esaiam,

"Sic dixit Jehovah, Gratis venditi estis, et non per argentum redimemini;.... in Aegyptum descendit populus meus ad peregrinandum ibi, sed Aschur nihilo oppressit eum" (52:3, 4);

agitur hic de desolatione veri per scientifica, et per ratiocinia naturalis hominis ex illis; nam 1 per quod "in Aegyptum descendit populus meus ad peregrinandum ibi" significatur instructio naturalis hominis per scientifica et per cognitiones veri"; "Aegyptus" significat scientifica et quoque cognitiones, sed quales sunt ex sensu litterae Verbi, et "peregrinari" significat instrui: per quod "Aschur nihilo oppressit eos" significatur falsificatio illarum per ratiocinia naturalis hominis; "Aschur" significat ratiocinia, et "nihilo opprimere" significat falsificationem; falsa enim sunt nihil quia nihil veri in illis, quod fit cum naturalis homo separatus a spirituali concludit: inde est quod praemittatur, "Gratis venditi estis, et non per argentum redimemini"; "gratis vendi" significat ex se ipso seu ex proprio abalienare se et abdicare falsis; et "non per argentum redimi" significat quod non per verum possint a falsis mali vindicari ("argentum" significat verum, et "redimi" significat vindicari a falsis mali et reformari).

[17] Apud Sachariam,

"Congregabo eos quia redimam eos, tunc multiplicabuntur et seminabo eos in populis et reducam eos e terra [Aegypti] , et ex Assyria congregabo eos; et ad terram Gileadis, et ad Libanum adducam eos" (10:8-10);

agitur hic de ecclesiae restauratione ac reformatione per vera ex bono; et per "Congregabo eos quia redimam eos" significatur dissipatio falsorum, ac reformatio per vera; quare dicitur", Multiplicabuntur et seminabo eos in populis", per quod significatur multiplicatio et inseminatio veri ex bono: "reducere e terra Aegypti et ex Assyria congregare eos" significat abduci a falsificatione veri quae illis per ratiocinia ex scientificis (ut supra): "adducere eos ad terram Gileadis, et ad Libanum", significat ad bonum ecclesiae quod est bonum charitatis, et ad bonum et verum fidei; hoc est "Libanus", et illud "terra Gileadis."

[18] Ex his constare potest quid in sensu spirituali significatur per quod Jehovah "eduxerit populum ex Aegypto" ac "redemerit eos":

-Ut apud Mosen,

"Liberabo vos a servitute, et redimam vos brachio extenso et judiciis magnis" (Exodus 6:6);

Eduxi vos ex Aegypto brachio extenso, et redemi vos e domo servorum (Deutr. [7:8; cap.] 9:26-29; 13:65] ; cap. 15:15; 24:18):

"Duxisti in misericordia populum tuum quem redemisti, et deduxisti in fortitudine manus tuae ad habitaculum sanctitatis tuae" (Exodus 15:13);

et apud Micham,

"Ascendere feci te e terra Aegypti, et e domo servitutis redemi te" (6:4):

in sensu litterae hic intelligitur quod ex Divina potentia educti fuerint ex Aegypto, ubi servi facti; at in sensu interno seu spirituali non tale intelligitur, sed quod illi qui ab ecclesia sunt, qui sunt qui reformantur a Domino per vera et per vitam secundum illa, vindicati et liberati sint ex malis et inde falsis, haec enim sunt quae faciunt hominem servum. Hic spiritualis illorum verborum sensus est, in quo sunt angeli quando homo est in sensu litterae.

[19] Angeli etiam per "redemptionem" intelligunt vindicationem a malis et liberationem a falsis in his locis:

Apud Mosen,

Ponam redemptionem inter populum meum et inter populum" Pharaonis (Exodus 8:1923]):

apud Davidem,

Redemptionem misit populo suo, praecepit in aeternum foedus suum, sanctum et venerandum nomen Ipsius" (Psalmuss 111:9):

apud Matthaeum,

"Quid prodest homini si totum mundum lucratus fuerit, animae autem jacturam fecerit? et quid dabit homo pretium sufficiens redemptionis animae suae?" (16:26; Marc. 8 [36,] 37, 37);

"redemptio" pro liberatione a damnatione.

[20] Ex his constare potest quid significat quod Dominus redemerit humanum genus, nempe quod vindicaverit et liberaverit illos ab inferno, et malis et falsis quae continue inde exsurgunt, ac hominem in damnationem ferunt; et quod continue vindicet illos et liberet illos: quod vindicaverit et liberaverit, factum est per quod subjugaverit inferna; et quod continue vindicet et liberet, per quod Humanum suum glorificaverit, hoc est, Divinum fecerit, per id enim inferna continuo subjugata tenet: hoc itaque est quod significatur per quod redemerit hominem, et per quod in Verbo appelletur "Redemptor", ut in sequentibus his locis:

- Apud Esaiam,

"Ne timeto, vermis Jacobi, moribundi Israelis; Ego adjuvo te, .... et Redemptor tuus Sanctus Israelis" (41:14);

apud eundem,

"Sic dixit Jehovah, Redemptor Israelis, Sanctus Ipsius, .... propter Jehovam qui fidelis, Sanctum Israelis qui elegit te" (49:7);

apud eundem,

"Redemptor noster Jehovah Zebaoth, nomen Ipsius Sanctus Israelis" ( 2 47:4);

apud eundem,

"Sic dixit Jehovah Redemptor 3 Vester, Sanctus Israelis" (43:14);

apud eundem,

"Ut sciant omnis caro quod Ego Jehovah, Salvator tuus, et Redemptor tuus, fortis Jacobi" (49:26);

apud eundem,

Ut scias "quod Ego Jehovah, Salvator tuus, et Redemptor tuus potens Jacobi" (60:16)

per "Sanctum Israelis" et per "fortem Jacobi", qui in illis locis vocatur "Redemptor", intelligitur Dominus quoad Divinum Humanum, et per "Jehovam" ipsum Divinum Ipsius. Quod Dominus quoad Divinum Humanum nominetur "Sanctus Israelis", ac "fortis" et "potens Jacobi", est quia per "Israelem" et "Jacobum" significatur ecclesia, ita illi qui regenerati et reformati, hoc est, redempti sunt a Domino; nam hi solum ab ecclesia sunt, seu faciunt ecclesiam Domini.

[21] Quod Divinum Humanum Domini sit quod Vocatur "Sanctum", patet apud Lucam,

Angelus dixit Mariae, "Spiritus Sanctus superveniet in te, et virtus Altissimi obumbrabit te; propterea quod nascetur a te Sanctum, vocabitur Filius Dei" (1:35);

et quod Dominus quoad Divinum Humanum sit "fortis" et "potens Jacobi", apud eundem,

Angelus dixit ad Mariam, "Ecce concipies in utero et paries Filium; .... Hic erit magnus, .... et regnabit in domo Jacobi in aeternum, et regni Ipsius non erit finis" (1 [30,] 31-33);

per "domum Jacobi" intelligitur ecclesia Domini; quod non gens Judaica, patet.

[22] Quoniam Humanum Domini aeque Divinum fuit ac ipsum Divinum Ipsius quod assumpsit Humanum, ideo etiam dicitur Jehovah "Redemptor" in sequentibus locis:

- Apud Esaiam,

"Sic dixit Jehovah Redemptor tuus, Sanctus Israelis, Ego Jehovah Deus tuus" (48:17);

apud eundem,

Jehovah Zebaoth Nomen Ipsius, et Redemptor tuus, Sanctus Israelis, Deus totius terrae vocabitur" (54:5);

apud Davidem,

"Jehovah Petra 4 mea et Redemptor mi" (Psalmuss 19:15 [B.A. 14]);

apud Jeremiam,

"Redemptor eorum fortis, Jehovah Zebaoth nomen Ipsius" (50:34);

apud Esaiam,

"Tu Jehovah Pater noster, Redemptor noster, a saeculo nomen 5 tuum" (63:16) 6 .

Ex his nunc constare potest quomodo intelligendum est quod Dominus dixit,

Venit Filius hominis "ut det animam redemptionem pro multis" (Matthaeus 20:28; Marcus 10:45);

quod nempe ut vindicentur et liberentur ab inferno; Passio enim crucis fuit ultima pugna et plenaria victoria, qua subjugavit inferna et qua glorificavit Humanum suum (videatur Doctrina Novae Hierosolymae, n. 293-297, et 300-306).

Poznámky pod čarou:

1. The editors made a correction or note here.
2. The editors made a correction or note here.
3. The editors made a correction or note here.
4. The editors made a correction or note here.
5. The editors made a correction or note here.
6. The editors made a correction or note here.

  
/ 1232  
  

Ze Swedenborgových děl

 

Apocalypsis Explicata # 314

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 1232  
  

314. "Agnum stantem." - Quod significet Dominum quoad Divinum Humanum, constat ex significatione "Agni", cum de Domino, quod sit Ipse quoad Divinum Humanum: quod Dominus quoad illud "Agnus" dicatur, est quia "Agnus" significat bonum innocentiae, ac bonum innocentiae est ipsum bonum caeli quod procedit a Domino; et quantum angeli hoc bonum recipiunt, tantum angeli sunt. Hoc bonum regnat apud angelos qui in tertio seu intimo caelo sunt; quapropter illi qui ibi apparent sicut infantes coram oculis aliorum angelorum. (Quid bonum innocentiae, et quod in illo bono sint angeli caeli, videatur in opere De Caelo et Inferno, in articulo ubi agitur De Statu Innocentiae Angelorum Caeli, n. 276-283, tum n. 285, 288, 341, 382.) Creditur in mundo quod Dominus dicatur "Agnus" ex eo, quod holocaustum juge, seu quod quovis die vespere et mane fiebat, esset ex agnis; ac imprimis diebus Paschatis, quando etiam comedebatur agnus; et quod Dominus Se sacrificari passus sit: sed haec causa denominationis sit pro illis in mundo qui non ultra sensum litterae Verbi cogitant; verum in caelo nihil tale per "Agnum", cum de Domino, percipitur; sed cum nominatur seu legitur agnus in Verbo, tunc angeli, quia eorum omnes in sensu spirituali Verbi sunt, percipiunt bonum innocentiae; et cum Dominus ita vocatur, percipiunt Divinum Humanum Ipsius, et simul bonum innocentiae quod ab Ipso. Scio quod aegre credatur quod ita sit, sed usque est verum.

[2] Quod "agnus" in Verbo significet bonum innocentiae, et ubi de Domino, significet Divinum Humanum Ipsius, constare potest a sequentibus his locis:

Apud Esaiam,

"Ecce Dominus Jehovih in forti venit, .... sicut pastor gregem suum pascet, in brachium colliget agnos, in gremio portabit, lactentes leniter ducet" (40 [10,] 11);

haec de adventu Domini; per "gregem" quem sicut pastor pascet, significantur qui in bono charitatis sunt; et per "agnos" quos in brachium suum colliget, significantur qui in amore in Ipsum sunt: hic amor est qui in [se] spectatus est innocentia; quare omnes qui in illo sunt in caelo innocentiae sunt, quod est caelum tertium; et quia ille amor per "agnos" significatur, ideo etiam dicitur, "lactentes leniter ducet"; per "lactentes" et "infantes" in Verbo intelliguntur qui in innocentia sunt (videatur in opere De Caelo et Inferno 277, 280, 329-345).

[3] Apud eundem,

"Commorabitur lupus cum agno, et pardus cum haedo cubabit, vitulus et leo juvenis et saginatum una, puerque parvus ducet eos; vitula et ursus pascent, una cubabunt fetus eorum;.... ludet lactens super foramine viperae, et super speluncam basilisci ablactatus manum impellet" (11:6-8);

haec dicta sunt de Domini adventu deque Ipsius regno, ac de illis ibi qui in bono innocentiae sunt, quod nihil ab infernis et malis inde timebunt, quia tuti a Domino. Regnum Domini describitur hic per innocentias varii generis, ac per illarum opposita a quibus tuti erunt; "agnus" est innocentia intimi gradus, ejus oppositum est "lupus"; "haedus" est innocentia secundi gradus, cujus oppositum est "pardus"; "vitulus" est innocentia ultimi gradus, cujus oppositum est "leo juvenis."

(Quod "agnus", "aries" seu "ovis", et "vitulus" significant tres gradus innocentiae, videatur n. 10132.) Innocentia intimi gradus est qualis est illis qui in tertio seu intimo caelo, et ejus bonum vocatur bonum caeleste; innocentia secundi gradus est qualis est illis qui in secundo seu medio caelo, et ejus bonum vocatur bonum spirituale; et innocentia ultimi gradus est qualis est illis qui in primo seu ultimo caelo, et ejus bonum vocatur bonum naturale spirituale. (Quod omnes qui in caelis sunt, in aliquo bono innocentiae sint, videatur n. 4797.) Quia bona innocentiae per illa 1 describuntur, ideo etiam dicitur, "et puer parvus ducet eos", tum "ludet lactens super foramine viperae, et ablactatus manum impellet super speluncam basilisci"; per "puerum", "lactentem" et "ablactatum" similiter illi innocentiae gradus significantur.

(Quod "puer", videatur n. 430, 5236; quod "lactens" seu infans primae aetatis, et "ablactatus" seu infans secundae, n. 3183, 4563, 5608, 6740, 6745.)

[4] Quia "agnus" significat innocentiam, seu illos qui innocentes sunt, ac "lupus" illos qui contra innocentiam, ideo similiter dicitur alibi apud eundem Prophetam,

"Lupus et agnus pascent simul, .... non malum facient in toto monte sanctitatis" (65:25);

"mons sanctitatis" est caelum, in specie caelum intimum: et ideo Dominus dicit ad septuaginta quos emisit,

"Ego mitto vos sicut agnos in medium luporum" (Luca 10:3).

[5] Quia "agni significant illos qui in amore in Dominum sunt, qui amor unum est cum innocentia, et quia "oves" significant illos qui in amore erga proximum sunt, qui amor est charitas, ideo Dominus dixit ad Petrum,

"Simon Jona, amasne Me...? Dicit Ipsi, Immo Domine, Tu scis quod amem Te: dicit illi, Pasce agnos meos"; et postea, "Pasce oves meas" (Johannes 21:15-17);

quod haec ad Petrum dicta sint, erat quia per illum intelligebatur verum ex bono, seu fides ex charitate, ac verum ex bono docet; "pascere" est docere.

[6] Apud Ezechielem,

"Arabia et omnes principes Kedar, hi negotiatores manus tuae, per agnos, arietes et hircos" ( 2 27:21);

haec de Tyro, per quam intelliguntur illi qui in cognitionibus veri et boni sunt; per "Arabiam et principes Kedar", qui negotiatores manus ejus, significantur qui in veris et bonis ex cognitionibus sunt; et per "negotiatores" significantur qui illa communicant et docent; per "agnos, arietes, hircos" significantur tres gradus boni innocentiae, similiter ac per "agnos, arietes et vitulos" (quod per hos significentur tres gradus boni innocentiae, videatur n. 10042, 10132).

[7] Similiter apud Mosen,

"Equitare fecit eum super excelsis terrae, et cibavit proventu agrorum, sugere fecit eum mel e rupe, et oleum e saxo petrae; butyrum armenti et lac gregis, cum adipe agnorum, arietum.... Baschanis et hircorum, cum adipe renum tritici, et sanguinem uvae bibis merum" (Deuteronomius 32:13, 14);

haec dicta sunt de instauratione Ecclesiae Antiquae, quae fuit ecclesia prima post diluvium, et per illa omnia describuntur ejus varia genera boni; sed quia absque explicatione vix aliquis illa intellecturus est, velim paucis dicere. "Equitare super excelsis terrae" significat intelligentiam eorum qui ab illa ecclesia, quod esset interior; "cibavit proventu agrorum" significat quod instructi omni vero et bono; "sugere fecit mel e rupe" significat quod eis bonum naturale per vera; "oleum e saxo petrae" significat quod eis bonum spirituale etiam per vera: "mel" et "oleum" significant illa bona, ac "rupes", "petra", "saxum" significant vera: "butyrum armenti" et "lac gregis" significant bonum veri externum et internum: "adeps agnorum", "arietum Baschanis" et "hircorum", significat bona innocentiae trium graduum (ut supra); "adeps renum tritici" et "sanguis uvae", significat sic genuinum bonum et genuinum verum.

[8] Apud Esaiam,

"Gladius Jehovae implebitur sanguine, pinguefiet adipe, sanguine agnorum et hircorum, et adipe renum arietum" (34:6);

etiam ibi per "agnos", "arietes" et "hircos", significantur tres gradus boni innocentiae (de quibus supra); sed hic agitur de destructione eorum per falsa mali; "gladius" enim significat falsum destruens verum et bonum, "sanguis" quo implebitur significat destructionem.

[9] Quoniam per "agnum" significatur innocentia, quae in se spectata est amor in Dominum, ideo per "Agnum" in supremo sensu significatur Dominus quoad Divinum Humanum, nam Dominus quoad illud erat ipsa Innocentia; ut in sequentibus locis:

Apud Esaiam,

"Exactionem sustinuit, et afflictus est, non tamen aperuit os suum, sicut agnus ad mactationem ducitur" ( 3 53:7):

apud eundem,

"Mittite agnum Dominatoris terrae de petra versus desertum, ad montem filiae Zionis" (16:1):

apud Johannem,

"Johannes vidit Jesum venientem ad illum, et dicit, Ecce Agnus Dei qui tollit peccatum mundi": et postea vidit Jesum ambulantem, dixit, "Ecce Agnus Dei" (1 4 2936):

in Apocalypsi,

"Agnus in medio throni pascet eos, et deducet ad vivos fontes aquarum" (7:17):

et alibi,

"Vicerunt per sanguinem Agni et verbum testimonii" (12:11);

praeter etiam alibi in Apocalypsi (Ut cap. 1310:8; 14:1, 4; 17:14; 19:7, 9; 21:22, 23; 22:1, 3).

[10] Quoniam "holocausta" et "sacrificia" significabant omnem cultum repraesentativum ex bono amoris et ex veris inde, "holocausta" ex bono amoris et "sacrificia" in specie ex veris inde, ideo

Quovis die, vespere et mane, fiebat holocaustum ex agnis (Exodus 29:38-43; Numeri 28:1-9):

Quovis Sabbatho ex binis agnis, praeter holocaustum juge ex illis (Numeri 28:9, 10):

In initiis mensium ex septem agnis (Numeri 28:11-15);

Similiter die primitiarum (Numeri 28:26 ad fin. );

Similiter mense septimo, quando convocatio sancta (Numeri 29:1-7);

Similiter, nempe ex septem agnis, singulis diebus Paschatis, praeter ex duobus vitulis, ariete uno, et hirco uno (Numeri 28:16-24):

quod "ex septem agnis", erat causa quia per "septem" significatur omne et plenum, ac praedicatur de sancto; et quia per "holocausta" in communi significabatur cultus Domini ex bono amoris, et bonum amoris in Dominum a Domino est ipsum bonum innocentiae, ac per "Agnum" in supremo sensu significabatur Dominus quoad Divinum Humanum.

(Quod "holocausta" significaverint omnem cultum ex bono amoris a Domino in Dominum, videatur n. 923, 6905, 8680, 8936, 10042.) Ob illam repraesentationem etiam instituta est

Cena Paschalis ex agnis aut haedis (Exodus 12:1-29):

per "festum Paschatis" enim repraesentabatur glorificatio Humani Domini (videatur n. 10655). Quia per "infantes" significabatur innocentia, ideo etiam mandatum est ut

Post partum die purgationis sacrificarent agnum, pullum columbarum, aut turturem; aut loco agni duos pullos columbarum aut duos turtures (Leviticus 12:6, 8 5 );

per "pullos columbarum" et per "turtures" simile significatur quod per "agnos", nempe innocentia.

Poznámky pod čarou:

1. The editors made a correction or note here.
2. The editors made a correction or note here.
3. The editors made a correction or note here.
4. The editors made a correction or note here.
5. The editors made a correction or note here.

  
/ 1232