Apocalypsis Revelata # 241
241. (Vers. 7.) "Et Animal primum simile Leoni," significat Divinum Verum Verbi quoad potentiam. - Quod "Leo" significet Verum in sua potentia, hic Divinum Verum Verbi quoad potentiam, constare potest a potentia leonis prae omni animali terrae, tum ex leonibus in mundo spirituali, quod sint imagines repraesentivae potentiae Divini Veri; et quoque ex Verbo ubi significant Divinum Verum in sua potentia; qualis potentia Divini Veri in Verbo est, videatur in Doctrina Novae Hierosolymae de Scriptura Sacra 49, et in Opere de Caelo et Inferno 228-233; inde est, quod Jehovah seu Dominus comparetur "Leoni," et quoque dicatur "Leo," ut in sequentibus:
"Leo rugit, quis non timeat; Dominus Jehovih 1 locutus est, quis non prophetet," (Amos 3:8);
"Non revertar ad perdendum Ephraimum, post Jehovam ibunt, sicut Leo rugit," (Hoschea 11:9-10); 2
"Quemadmodum rugit Leo, et juvenis Leo, sic descendet Jehovah ad militandum super monte Zionis," (Esaias 31:4).
"Ecce vicit Leo, Qui est ex tribu Jehudae, Radix Davidis," (Apocalypsis 5:5);
"Catulus Leonis Jehudah, curvavit se, cubuit sicut Leo vetus, quis excitat eum," (Genesis 49:9);
in his locis describitur potentia Divini Veri, quod a Domino, per "leonem;" "significat ex potentia loqui et agere contra inferna, quae auferre volunt hominem, a quibus Dominus illum eripit, sicut leo praedam; "curvare se" est se mittere in potentiam; "Jehudah" in supremo Sensu significat Dominum, (96, 266).
"Angelus clamavit voce magna sicut Leo rugit," (Apocalypsis 10:3);
"Incurvat se, cubat sicut Leo vetus, quis excitat eum," (Numeri 24:9);
En populos sicut vetus Leo surgit, et sicut juvenis 3 Leo effert se," (Numeri 23:24); 4
haec de Israele, per quem significatur Ecclesia cujus potentia, quae in Divinis veris est, ita describitur; similiter,
"Reliquiae Jacobi in medio populorum erunt sicut Leo inter bestias sylvae, sicut Leo juvenis inter greges ovium," 5 (Micham 5:7 (B.A. 8)). 6
(Praeter in multis aliis locis, ut Esaias 11:6; 21:6-9; 35:9; Jeremias 2:15; 4:7; 5:6; 12:8; 50:17; 51:38; 7 Ezechiel 19:3, 5-6; Hoschea 13:7-8; Joel 1:6-7; Nahum 2:12; Psalm. 17:12; Psalm. 22:14 (B.A. 13) Psalm. 57:5 (B.A. 4); Psalm. 58:7 (B.A. 6); 8 Psalm. 91:13; Psalm. 104:21-22; Deuteronomius 33:20).
Poznámky pod čarou:
1. Jehovih pro "Jehovah"
2. 9, 10 pro "20"
3. juvenis pro "vetus"
4. 24 pro "23, 24"
5. ovium pro "populorum"
6. 7 pro "6, 7"
7. xii. pro "viii."
8. 7 pro "7, 8"
Jeremias 8
1
In illo tempore, ait Dominus, ejicient ossa regum Juda, et ossa principum ejus, et ossa sacerdotum, et ossa prophetarum, et ossa eorum qui habitaverunt Jerusalem, de sepulchris suis :
2
et expandent ea ad solem, et lunam, et omnem militiam cæli, quæ dilexerunt, et quibus servierunt, et post quæ ambulaverunt, et quæ quæsierunt, et adoraverunt. Non colligentur, et non sepelientur : in sterquilinium super faciem terræ erunt.
3
Et eligent magis mortem quam vitam, omnes qui residui fuerint de cognatione hac pessima, in universis locis quæ derelicta sunt, ad quæ ejeci eos, dicit Dominus exercituum.
4
Et dices ad eos : Hæc dicit Dominus : Numquid qui cadit non resurget ? et qui aversus est non revertetur ?
5
Quare ergo aversus est populus iste in Jerusalem aversione contentiosa ? Apprehenderunt mendacium, et noluerunt reverti.
6
Attendi, et auscultavi : nemo quod bonum est loquitur ; nullus est qui agat pœnitentiam super peccato suo, dicens : Quid feci ? Omnes conversi sunt ad cursum suum, quasi equus impetu vadens ad prælium.
7
Milvus in cælo cognovit tempus suum : turtur, et hirundo, et ciconia custodierunt tempus adventus sui : populus autem meus non cognovit judicium Domini.
8
Quomodo dicitis : Sapientes nos sumus, et lex Domini nobiscum est ? Vere mendacium operatus est stylus mendax scribarum !
9
Confusi sunt sapientes, perterriti et capti sunt : verbum enim Domini projecerunt, et sapientia nulla est in eis.
10
Propterea dabo mulieres eorum exteris, agros eorum hæredibus, quia a minimo usque ad maximum, omnes avaritiam sequuntur : a propheta usque ad sacerdotem, cuncti faciunt mendacium.
11
Et sanabunt contritionem filiæ populi mei ad ignominiam, dicentes : Pax, pax ! cum non esset pax.
12
Confusi sunt, quia abominationem fecerunt : quinimmo confusione non sunt confusi, et erubescere nescierunt. Idcirco cadent inter corruentes : in tempore visitationis suæ corruent, dicit Dominus.
13
Congregans congregabo eos, ait Dominus. Non est uva in vitibus, et non sunt ficus in ficulnea : folium defluxit, et dedi eis quæ prætergressa sunt.
14
Quare sedemus ? convenite, et ingrediamur civitatem munitam, et sileamus ibi, quia Dominus Deus noster silere nos fecit, et potum dedit nobis aquam fellis : peccavimus enim Domino.
15
Exspectavimus pacem, et non erat bonum : tempus medelæ, et ecce formido.
16
A Dan auditus est fremitus equorum ejus : a voce hinnituum pugnatorum ejus commota est omnis terra : et venerunt, et devoraverunt terram, et plenitudinem ejus, urbem et habitatores ejus.
17
Quia ecce ego mittam vobis serpentes regulos, quibus non est incantatio : et mordebunt vos, ait Dominus.
18
Dolor meus super dolorem, in me cor meum mœrens.
19
Ecce vox clamoris filiæ populi mei de terra longinqua : Numquid Dominus non est in Sion ? aut rex ejus non est in ea ? Quare ergo me ad iracundiam concitaverunt in sculptilibus suis, et vanitatibus alienis ?
20
Transiit messis, finita est æstas, et nos salvati non sumus.
21
Super contritione filiæ populi mei contritus sum, et contristatus : stupor obtinuit me.
22
Numquid resina non est in Galaad ? aut medicus non est ibi ? Quare igitur non est obducta cicatrix filiæ populi mei ?