Bible

 

Hoschea 13:4

Studie

       

4 Ego autem Dominus Deus tuus, ex terra Ægypti ; et Deum absque me nescies, et salvator non est præter me.

Ze Swedenborgových děl

 

Apocalypsis Revelata # 422

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 962  
  

422. (Vers. 2.) "Et aperuit puteum abyssi, et ascendit fumus e puteo sicut fumus fornacis magnae," significat falsa concupiscentiarum naturalis hominis scaturientium ex malis amoribus illorum. - Per "puteum abyssi" significatur infernum de quo mox supra (421); per "fumum" inde significantur falsa ex concupiscentiis; et quia dicitur "fumus sicut fornacis magnae," intelliguntur falsa concupiscentiarum scaturientium ex malis amoribus, "ignis" enim significat amorem (468), et "ignis inferni" malum amorem (494); 1 similiter "fornax magna," quoniam haec fumat ex igne.

Spiritus infernales non sunt in aliquo igne materiali, sed in igne spirituali, qui est illorum amor; quare illi non sentiunt alium ignem; de quo videatur in Opere de Caelo et Inferno Londini 1758 edito (134, 566-575). Omnis amor in mundo spirituali, quando excitatur, apparet e longinquo sicut ignis, intra inferna sicut ignis candens, et extra sicut fumus incendii vel sicut fumus fornacis.

Falsa concupiscentiarum scaturientium ex amoribus malis per "fumum ex igne" et "ex fornace," describuntur etiam alibi in Verbo, ut in his locis:

"Abraham prospexit contra facies Sodomae et Amorae, et ecce ascendit Fumus terrae sicut Fumus fornacis," (Genesis 19:28);

"Sol occidit, et caligo facta est, et ecce Fornax fumi, et fax ignis, quae transivit inter segmenta," (Genesis 15:17);

"Addunt peccare, propterea erunt sicut Fumus ex Fumario," (Hoschea 13:2-3);

"Impii peribunt, in Fumo consumentur," (Psalm. 37:20);

"Dabo prodigia in Caelo et in Terra, ignem et columnas Fumi," (Joel 3:3 (B.A. 2:30))

Conjicient malos "in Caminum ignis, ibi erit ploratus et stridor dentium," (Matthaeus 13:41-42, 49-50). 2

(Et alibi.)

Poznámky pod čarou:

1. 494 pro "490"
2. 50 pro "51"

  
/ 962  
  

Ze Swedenborgových děl

 

Apocalypsis Revelata # 449

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 962  
  

449. (Vers. 17.) "Et ita vidi equos in visione et sedentes super illis," significat tunc detectum quod ratiocinia interiorum mentis illorum de sola fide essent imaginaria et visionaria, ac ipsi insanientes ex illis. - Per "videre" significatur detegere quale eorum; per "equos" significantur ratiocinia interiorum mentis eorum de sola fide, hic illa imaginaria et visionaria, quia dicitur quod viderit illos "in visione;" per "sedentes super equis" significantur intelligentes ex Verbo intellecto, hic insanientes ex imaginariis et visionariis quae sunt contra Verbum.

Quia interiora mentis illorum sub talibus formis apparuerunt, per quae significantur imaginaria et visionaria de sola fide, propalanda de his sunt aliqua, quae ex ore illorum accepi; ut haec: - "Annon sola fides post lapsum hominis tam gravem facta est unicum medium salutis; quomodo possumus apparere coram Deo absque illo medio; annon id medium est solum; sumusne nati in peccatis, estne natura nostra a praevaricatione Adami prorsus corrupta, num aliud medium sanationis est quam sola fides; quid facient opera nostra ad haec; quis potest facere aliquod bonum opus a se; quis semet potest purificare, absolvere, justificare et salvare; annon latet in unoquovis opusculo, quod homo facit a se, meritum et propria justitia; et si forte faceremus aliquid quod foret bonum, num facere possemus omnia, ac implere legem; et amplius, si quis peccat contra unum, peccat contra omnia, quia cohaerent: cur Dominus in mundum venit, et passus est tam gravem crucem, nisi ut nobis auferret damnationem et maledictionem Legis, propitiaret Deum Patrem, fieret meritum et justitia solus, quae homini imputarentur per fidem; quid boni aut cui bono alioquin Adventus Ipsius: cum itaque Christus pro nobis passus est, et pro nobis implevit Legem, et sustulit jus damnationis ejus, num tunc amplius malum potest nos damnare, et num bonum potest nos salvare; quare nos qui fidem habemus, sumus in plena libertate cogitandi, volendi, loquendi et faciendi quicquid lubet, modo non jacturam famae, honoris et lucri faciamus, et poenas legis civilis nobis irrogemus, ex quo infamia et damnum.

Quidam, qui remotius in septentrione vagabantur, dicebant quod "Bona opera, quae fiunt salutis gratis damnosa, perniciosa et maledicta sint;" inter hos erant etiam aliqui presbyteri.

Haec sunt quae audivi, sed blaterabant et mussitabant plura, quae non audivi. Praeterea loquebantur in omni licentia proterve, ac lasciviebant et verbis et falsis, absque timore pro ullo facinore, nisi ex simulatione propter apparentiam honesti. Talia sunt interiora mentis, et inde exteriora corporis eorum qui omne religionis faciunt solam iidem. Sed illa omnia quae ab illis dicta sunt cadunt, si Ipse Dominus Salvator immediate aditur, ac in Ipsum creditur, et bonum agitur, utrumque propter salutem, et ab homine sicut ab illo, cum fide tamen quod a Domino; quae nisi fiunt sicut ab homine, non datur aliqua fides, nec aliqua charitas, ac ita non religio, et sic non salvatio.

  
/ 962