Bible

 

Hoschea 13:4

Studie

       

4 Ego autem Dominus Deus tuus, ex terra Ægypti ; et Deum absque me nescies, et salvator non est præter me.

Ze Swedenborgových děl

 

Apocalypsis Revelata # 422

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 962  
  

422. (Vers. 2.) "Et aperuit puteum abyssi, et ascendit fumus e puteo sicut fumus fornacis magnae," significat falsa concupiscentiarum naturalis hominis scaturientium ex malis amoribus illorum. - Per "puteum abyssi" significatur infernum de quo mox supra (421); per "fumum" inde significantur falsa ex concupiscentiis; et quia dicitur "fumus sicut fornacis magnae," intelliguntur falsa concupiscentiarum scaturientium ex malis amoribus, "ignis" enim significat amorem (468), et "ignis inferni" malum amorem (494); 1 similiter "fornax magna," quoniam haec fumat ex igne.

Spiritus infernales non sunt in aliquo igne materiali, sed in igne spirituali, qui est illorum amor; quare illi non sentiunt alium ignem; de quo videatur in Opere de Caelo et Inferno Londini 1758 edito (134, 566-575). Omnis amor in mundo spirituali, quando excitatur, apparet e longinquo sicut ignis, intra inferna sicut ignis candens, et extra sicut fumus incendii vel sicut fumus fornacis.

Falsa concupiscentiarum scaturientium ex amoribus malis per "fumum ex igne" et "ex fornace," describuntur etiam alibi in Verbo, ut in his locis:

"Abraham prospexit contra facies Sodomae et Amorae, et ecce ascendit Fumus terrae sicut Fumus fornacis," (Genesis 19:28);

"Sol occidit, et caligo facta est, et ecce Fornax fumi, et fax ignis, quae transivit inter segmenta," (Genesis 15:17);

"Addunt peccare, propterea erunt sicut Fumus ex Fumario," (Hoschea 13:2-3);

"Impii peribunt, in Fumo consumentur," (Psalm. 37:20);

"Dabo prodigia in Caelo et in Terra, ignem et columnas Fumi," (Joel 3:3 (B.A. 2:30))

Conjicient malos "in Caminum ignis, ibi erit ploratus et stridor dentium," (Matthaeus 13:41-42, 49-50). 2

(Et alibi.)

Poznámky pod čarou:

1. 494 pro "490"
2. 50 pro "51"

  
/ 962  
  

Ze Swedenborgových děl

 

Apocalypsis Revelata # 439

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 962  
  

439. "Et aculei erant in caudis illarum, et potestas illarum laedere homines mensibus quinque," significat astutas falsificationes Verbi, per quas ad breve tempus obtenebrant et fascinant intellectum, et sic fallunt et captant. - Per "aculeos in caudis" significantur astutae falsificationes Verbi; per "aculeos" astutiae, et per "caudas" vera Verbi falsificata (438); per "potestatem laedendi" significatur quod per illas possint inducere stuporem, hoc est, obtenebrare et fascinare intellectum, et sic fallere et captare, "caudae enim erant similes scorpiis," et per "Scorpios" talia significantur (425). Per "menses quinque" significatur ad breve tempus, ut supra (427); hoc fit cum aliqua ex Verbo depromunt et applicant: Verbum enim per correspondentias conscriptum est, et correspondentiae sunt quoad partem apparentiae veri, et hae intus in se recondunt genuina vera: si haec in Ecclesia non sciuntur, possunt e Verbo plura desumi, quae primum apparent sicut concordantia cum haeresi; at dum in Ecclesia sciuntur genuina vera, tunc apparentiae veri nudantur, et genuina vera in conspectum veniunt: sed antequam hoc fit, potest haereticus per varia e Verbo obvelare et fascinare intellectum, et sic fallere et captare. Quod ita fiat ab illis qui asserunt remitti homini peccata, quod est justificari, per actum fidei, de quo nemo aliquid scit, et hoc in momento, et si non prius, in ultima mortis hora, per exempla illustrari potest; sed hoc non hujus loci est. Per "aculeos" significantur falsa ex malo laedentia, etiam apud Amos:

"Ecce dies venient super vos, quibus extrahent vos Aculeis," (4:2);

et apud Mosen:

Quod exstirparent habitatores terrae, ne forent in spinas oculis, et in Aculeos lateribus, (Numeri 33:55);

"spinae," "sentes," "tribuli" et "cardui," significant etiam falsa mali ex aculeis illorum.

  
/ 962