Bible

 

Hoschea 13:3

Studie

       

3 Idcirco erunt quasi nubes matutina, et sicut ros matutinus præteriens ; sicut pulvis turbine raptus ex area, et sicut fumus de fumario.

Ze Swedenborgových děl

 

Apocalypsis Revelata # 793

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 962  
  

793. "Et omnis artifex omnis artis in te non invenietur amplius," significat quod illis qui in Religioso illo ex doctrina et ex vita secundum illam sunt, non sit aliquis intellectus veri spiritualis, et inde nec aliqua cogitatio veri spiritualis, quantum a se.--Per "artificem" in Sensu spirituali Verbi significatur intelligens, et ex intellectu cogitans; in sensu bono ex intellectu cogitans vera, quae caelestia, et in sensu malo ex intellectu cogitans falsa, quae infernalia: et quia haec et illa sunt plurium generum, et quodlibet genus plurium specierum, et quaelibet species iterum plurium generum et specierum, quae tamen particularia et singularia vocantur, ideo dicitur "artifex omnis artis:" etiam per "artifices," ex artificiis et artibus eorum, ex correspondentia significantur talia quae sapientiae, intelligentiae et scientiae sunt. Ex correspondentia dicitur, quia omne opus hominis correspondet, similiter omnis operatio, modo sit alicujus usus, talibus quae intelligentiae angelicae sunt; ast aliis rebus aut subjectis intelligentiae angelicae, quae artificum auri, argenti et lapidum pretiosorum sunt, aliis quae artificum aeris, ferri, ligni et lapidis sunt, et aliis quae artificum aliorum usuum desiderabilium sunt, ut pannorum, linteorum, vestium, et indumentorum varii generis. Haec omnia correspondent, ut dictum est, quia sunt opera. Ex his constare potest, quod per "artificem omnis artis," qui non invenietur in Babylone, non intelligatur quod non aliquis artifex ibi, sed quod non aliquis intellectus veri spiritualis, et inde nec aliqua cogitatio veri spiritualis; sed ita solum illis, qui in Religioso illo ex doctrina ejus et ex vita secundum illam sunt, et quoque quantum ex se. Quod "artifex" significet illos qui in intellectu veri sunt, et inde in cogitatione veri, constare potest ex his:

Bezaleel et Aholiabus Artifices facient Tabernaculum, quia impleti sapientia, intelligentia, et scientia, (Exodus 31:3; 36:1-2);

"Fecerunt, omnis sapiens corde inter facientes opus, habitaculum, opere Artificis," (Exodus 36:8);

"Facies Habitaculum, xylinum intertextum, et hyacinthinum et purpuram, et coccineum dibaphum, et cherubos; opere Artificis facies illa," (Exodus 26:1);

"Facies velum" similiter "opere Artificis," ((Exodus 26) vers. 31; 35:35);

Similiter Ephodum opere Artificis: ut et Pectorale, (Exodus 28:6; 39:8);

artifex ibi nominatur voce quae etiam significat Excogitatorem.

"Sculpes duos lapides" quos pones super humeris Ephodi, "opere Artificis gemmarum," (Exodus 28:11).

In opposito sensu per "opus artificis" significatur id opus quod fit ex propria intelligentia, ex qua non aliud produci potest quam falsum. Hoc intelligitur per "opus artificis" in his locis:

"Facient fusile ex argento suo in intelligentia sua, opus Artificum totum, (Hoschea 13:2);

"Sculptile fundit Artifex, et conflator auro obducit, et catenas argenti conflat; Artificem sapientem quaerit," (Esaias 40:19-20);

"Lignum de sylva excidit, opus manuum fabri; argentum ex Tharshish adfertur, et aurum ex Uphaso, opus Artificis; hyacinthinum et purpura vestis eorum, opus sapientum tota," (Jeremias 10:3, 9). (Tum, Deuteronomius 27:15).

Quod "idola" significent falsa cultus et religionis ex propria intelligentia, videatur supra (459, 460).

  
/ 962  
  

Ze Swedenborgových děl

 

Apocalypsis Revelata # 459

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 962  
  

459. "Et idola aurea et aenea et aenea et lapidea et lignea," significat quod sic in cultu sint ex mere falsis. - Per "idola" in Verbo significantur falsa cultus, et inde per adorare illa significatur cultus ex falsis; et per "adorare idola aurea, Argentea, aenea, lapidea et lignea," significatur cultus ex omnis generis falsis, et simul sumpta ex meris falsis; etiam idolorum materiae, formae, et vestes, apud antiquos repraesentabant falsa religionis, ex quibus fuit illorum cultus. "Idola aura" significabant falsa de Divinis, "idola argentea" falsa de spiritualibus, "idola aenea" falsa de charitate, "idola lapidea" falsa de fide, et "idola lignea" falsa de bonis operibus. Haec omnia falsa sunt illis qui non paenitentiam agunt, hoc est, fugiunt mala ut peccata contra Deum. Haec per "idola," quae fuerunt sculptilia et fusilia, in Sensu Spirituali significantur in sequentibus locis:

"Stultus factus est omnis homo a scientia, pudore affectus est omnis Conflator a Sculptili: quia mendacium Fusile ejus, neque spiritus in iis, vanitas illa, opus errorum; in tempore visitationis eorum peribunt," (Jeremias 10:14-15; 51:17-18);

Sculptilia sunt opus manuum fabri; non loquuntur; simul infatuantur et stultescunt; disciplina vanitatum Lignum est; opus sapientum tota, (Jeremias 10:3-5, 8-10);

"Quid prodest Sculptile, quia sculpsit illud fabricator, et doctor mendacii, quia confidit fabricator mendacii super hoc; spiritus non in medio ejus," (Habakuk 2:18-19); 1

"In die illo projiciet homo Idola argenti sui, et idola auri sui, quae fecerunt sibi ad incurvandum se talpis et vespertilionibus," (Esaias 2:18, 20);

"Fecerunt sibi Fusile ex argento suo, in intelligentia sua Idola, opus artificum tota," (Hoschea 13:2);

"Spargam super vos aquas mundas, ut mundemini ab omnibus immunditiis vestri, et ab omnibus Idolis vestris," (Ezechiel 36:2);

"aquae mundae" sunt vera, "idola" sunt falsa cultus:

"Immundum judicabitis tegmen Sculptilium argenti tui, et amictum Fusilis auri tui; disperges ea sicut menstruum, stercus vocabis id," (Esaias 30:22).

Nec aliud quam falsa religionis et inde cultus significantur per Deos auri, argenti, aeris, ferri, ligni et lapidis, quos laudavit (coluit) Rex Babelis Belschazar, quando cum magnatibus, uxoribus et pellicibus bibit vinum ex vasis auri et argenti Templi Hierosolymitani; propter quod Rex expulsus est ab homine, et factus est sicut bestia 2 (Daniel 5:1-5, seq.).

(Praeter in multis aliis locis, ut Esaias 10:10-11; 21:9; 31:7; 40:19-20; 41:29; 42:17; 48:5; Jeremias 8:19; 50:38-39; Ezechiel 6:4-5; 14:3; Micham 1:7; 5:12 (B.A. 3); Psalmuss 115:5; 135:15-16; Leviticus 26:30).

Per "idola" proprie significantur falsa cultus ex propria intelligentia; quomodo homo illa fingit et postea accommodat, ut appareant sicut vera, plene describitur apud Esajam 44:9-20.

Poznámky pod čarou:

1. 18, 19 pro "18, 19, 20"

2. Conf. 316, 717.

  
/ 962