Bible

 

Hoschea 13:15

Studie

       

15 Quia ipse inter fratres dividet : adducet urentem ventum Dominus de deserto ascendentem, et siccabit venas ejus, et desolabit fontem ejus : et ipse diripiet thesaurum omnis vasis desiderabilis.

Ze Swedenborgových děl

 

Doctrina Novae Hierosolymae de Scriptura Sacra # 78

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 118  
  

78. Praeterea Dominus apud hominem praesens est et ei conjunctus per Verbum, quoniam Dominus est Verbum, et in illo quasi loquitur cum homine; tum quia Dominus est ipsum Divinum Verum, et quoque Verbum est illud. Ex hoc patet quod Dominus apud hominem praesens sit, et simul illi conjunctus, secundum intellectum Verbi; nam secundum illum est homini veritas et inde fides, tum etiam amor et inde vita. Sed est Dominus praesens apud hominem per lectionem Verbi, at ei conjunctus per intellectum veri ex Verbo, et secundum illum; et quantum Dominus homini conjunctus est, tantum in homine est ecclesia. Ecclesia est in homine; ecclesia quae extra illum est, est ecclesia apud plures in quibus est ecclesia. Hoc intelligitur per Domini verba ad Pharisaeos interrogantes quando venit regnum Dei,

"Regnum Dei intra vos est" (Lucas 17:21):

Per "regnum Dei" intelligitur ibi Dominus, et ab Ipso ecclesia.

  
/ 118  
  

Bible

 

Hoschea 11:3

Studie

       

3 Et ego quasi nutritius Ephraim : portabam eos in brachiis meis, et nescierunt quod curarem eos.