Bible

 

Hoschea 13:15

Studie

       

15 Quia ipse inter fratres dividet : adducet urentem ventum Dominus de deserto ascendentem, et siccabit venas ejus, et desolabit fontem ejus : et ipse diripiet thesaurum omnis vasis desiderabilis.

Ze Swedenborgových děl

 

Apocalypsis Revelata # 241

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 962  
  

241. (Vers. 7.) "Et Animal primum simile Leoni," significat Divinum Verum Verbi quoad potentiam. - Quod "Leo" significet Verum in sua potentia, hic Divinum Verum Verbi quoad potentiam, constare potest a potentia leonis prae omni animali terrae, tum ex leonibus in mundo spirituali, quod sint imagines repraesentivae potentiae Divini Veri; et quoque ex Verbo ubi significant Divinum Verum in sua potentia; qualis potentia Divini Veri in Verbo est, videatur in Doctrina Novae Hierosolymae de Scriptura Sacra 49, et in Opere de Caelo et Inferno 228-233; inde est, quod Jehovah seu Dominus comparetur "Leoni," et quoque dicatur "Leo," ut in sequentibus:

"Leo rugit, quis non timeat; Dominus Jehovih 1 locutus est, quis non prophetet," (Amos 3:8);

"Non revertar ad perdendum Ephraimum, post Jehovam ibunt, sicut Leo rugit," (Hoschea 11:9-10); 2

"Quemadmodum rugit Leo, et juvenis Leo, sic descendet Jehovah ad militandum super monte Zionis," (Esaias 31:4).

"Ecce vicit Leo, Qui est ex tribu Jehudae, Radix Davidis," (Apocalypsis 5:5);

"Catulus Leonis Jehudah, curvavit se, cubuit sicut Leo vetus, quis excitat eum," (Genesis 49:9);

in his locis describitur potentia Divini Veri, quod a Domino, per "leonem;" "significat ex potentia loqui et agere contra inferna, quae auferre volunt hominem, a quibus Dominus illum eripit, sicut leo praedam; "curvare se" est se mittere in potentiam; "Jehudah" in supremo Sensu significat Dominum, (96, 266).

"Angelus clamavit voce magna sicut Leo rugit," (Apocalypsis 10:3);

"Incurvat se, cubat sicut Leo vetus, quis excitat eum," (Numeri 24:9);

En populos sicut vetus Leo surgit, et sicut juvenis 3 Leo effert se," (Numeri 23:24); 4

haec de Israele, per quem significatur Ecclesia cujus potentia, quae in Divinis veris est, ita describitur; similiter,

"Reliquiae Jacobi in medio populorum erunt sicut Leo inter bestias sylvae, sicut Leo juvenis inter greges ovium," 5 (Micham 5:7 (B.A. 8)). 6

(Praeter in multis aliis locis, ut Esaias 11:6; 21:6-9; 35:9; Jeremias 2:15; 4:7; 5:6; 12:8; 50:17; 51:38; 7 Ezechiel 19:3, 5-6; Hoschea 13:7-8; Joel 1:6-7; Nahum 2:12; Psalm. 17:12; Psalm. 22:14 (B.A. 13) Psalm. 57:5 (B.A. 4); Psalm. 58:7 (B.A. 6); 8 Psalm. 91:13; Psalm. 104:21-22; Deuteronomius 33:20).

Poznámky pod čarou:

1. Jehovih pro "Jehovah"
2. 9, 10 pro "20"

3. juvenis pro "vetus"

4. 24 pro "23, 24"

5. ovium pro "populorum"

6. 7 pro "6, 7"

7. xii. pro "viii."

8. 7 pro "7, 8"

  
/ 962  
  

Bible

 

Psalmi 17

Studie

   

1 In finem. Puero Domini David, qui locutus est Domino verba cantici hujus, in die qua eripuit eum Dominus de manu omnium inimicorum ejus, et de manu Saul, et dixit :

2 Diligam te, Domine, fortitudo mea.

3 Dominus firmamentum meum, et refugium meum, et liberator meus. Deus meus adjutor meus, et sperabo in eum ; protector meus, et cornu salutis meæ, et susceptor meus.

4 Laudans invocabo Dominum, et ab inimicis meis salvus ero.

5 Circumdederunt me dolores mortis, et torrentes iniquitatis conturbaverunt me.

6 Dolores inferni circumdederunt me, præoccupaverunt me laquei mortis.

7 In tribulatione mea invocavi Dominum, et ad Deum meum clamavi : et exaudivit de templo sancto suo vocem meam ; et clamor meus in conspectu ejus introivit in aures ejus.

8 Commota est, et contremuit terra, fundamenta montium conturbata sunt, et commota sunt, quoniam iratus est eis.

9 Ascendit fumus in ira ejus, et ignis a facie ejus exarsit ; carbones succensi sunt ab eo.

10 Inclinavit cælos, et descendit ; et caligo sub pedibus ejus.

11 Et ascendit super cherubim, et volavit ; volavit super pennas ventorum.

12 Et posuit tenebras latibulum suum ; in circuitu ejus tabernaculum ejus, tenebrosa aqua in nubibus aëris.

13 Præ fulgore in conspectu ejus nubes transierunt, grando et carbones ignis.

14 Et intonuit de cælo Dominus, et Altissimus dedit vocem suam : grando et carbones ignis.

15 Et misit sagittas suas, et dissipavit eos ; fulgura multiplicavit, et conturbavit eos.

16 Et apparuerunt fontes aquarum, et revelata sunt fundamenta orbis terrarum, ab increpatione tua, Domine, ab inspiratione spiritus iræ tuæ.

17 Misit de summo, et accepit me ; et assumpsit me de aquis multis.

18 Eripuit me de inimicis meis fortissimis, et ab his qui oderunt me. Quoniam confortati sunt super me,

19 prævenerunt me in die afflictionis meæ ; et factus est Dominus protector meus.

20 Et eduxit me in latitudinem ; salvum me fecit, quoniam voluit me,

21 et retribuet mihi Dominus secundum justitiam meam, et secundum puritatem manuum mearum retribuet mihi ;

22 quia custodivi vias Domini, nec impie gessi a Deo meo ;

23 quoniam omnia judicia ejus in conspectu meo, et justitias ejus non repuli a me.

24 Et ero immaculatus cum eo ; et observabo me ab iniquitate mea.

25 Et retribuet mihi Dominus secundum justitiam meam, et secundum puritatem manuum mearum in conspectu oculorum ejus.

26 Cum sancto sanctus eris, et cum viro innocente innocens eris,

27 et cum electo electus eris, et cum perverso perverteris.

28 Quoniam tu populum humilem salvum facies, et oculos superborum humiliabis.

29 Quoniam tu illuminas lucernam meam, Domine ; Deus meus, illumina tenebras meas.

30 Quoniam in te eripiar a tentatione ; et in Deo meo transgrediar murum.

31 Deus meus, impolluta via ejus ; eloquia Domini igne examinata ; protector est omnium sperantium in se.

32 Quoniam quis Deus præter Dominum ? aut quis Deus præter Deum nostrum ?

33 Deus qui præcinxit me virtute, et posuit immaculatam viam meam ;

34 qui perfecit pedes meos tamquam cervorum, et super excelsa statuens me ;

35 qui docet manus meas ad prælium ; et posuisti, ut arcum æreum, brachia mea ;

36 et dedisti mihi protectionem salutis tuæ, et dextera tua suscepit me ; et disciplina tua correxit me in finem, et disciplina tua ipsa me docebit.

37 Dilatasti gressus meos subtus me ; et non sunt infirmata vestigia mea.

38 Persequar inimicos meos, et comprehendam illos ; et non convertar donec deficiant.

39 Confringam illos, nec poterunt stare ; cadent subtus pedes meos.

40 Et præcinxisti me virtute ad bellum, et supplantasti insurgentes in me subtus me.

41 Et inimicos meos dedisti mihi dorsum, et odientes me disperdidisti.

42 Clamaverunt, nec erat qui salvos faceret ; ad Dominum, nec exaudivit eos.

43 Et comminuam eos ut pulverem ante faciem venti ; ut lutum platearum delebo eos.

44 Eripies me de contradictionibus populi ; constitues me in caput gentium.

45 Populus, quem non cognovi, servivit mihi ; in auditu auris obedivit mihi.

46 Filii alieni mentiti sunt mihi, Filii alieni inveterati sunt, et claudicaverunt a semitis suis.

47 Vivit Dominus ! et benedictus Deus meus ! et exaltetur Deus salutis meæ !

48 Deus qui das vindictas mihi, et subdis populos sub me ; liberator meus de inimicis meis iracundis.

49 Et ab insurgentibus in me exaltabis me ; a viro iniquo eripies me.

50 Propterea confitebor tibi in nationibus, Domine, et nomini tuo psalmum dicam ;

51 magnificans salutes regis ejus, et faciens misericordiam christo suo David, et semini ejus usque in sæculum.