Bible

 

Hoschea 13:14

Studie

       

14 De manu mortis liberabo eos ; de morte redimam eos. Ero mors tua, o mors ! morsus tuus ero, inferne ! consolatio abscondita est ab oculis meis.

Ze Swedenborgových děl

 

Vera Christiana Religio # 5

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 853  
  

5. DE UNITATE DEI.

Quoniam agnitio Dei ex cognitione Ejus est ipsa essentia et anima omnium in Universa Theologia, necessum est, ut exordium fiat de UNITATE DEI, quae in ordine per Articulos demonstrabitur, qui erunt,

I. Quod tota 1 Scriptura Sacra, et inde Doctrinae Ecclesiarum in Christiano Orbe doceant, quod Deus unus sit.

II. Quod universalis influxus 2 in animas hominum sit, quod Deus sit, et quod unus.

III. Inde est, quod in Universo Mundo non detur Gens, cui religio et sana ratio, quae non agnoscit Deum, et Deum unum esse.

IV. Quod qualis ille Deus unus est, gentes et populi abiverint et abeant in diversum, ex pluribus causis.

V. Quod Ratio humana ex multis in Mundo percipere aut concludere possit, si vult, quod Deus sit, et quod unus sit.

VI. Quod nisi unus Deus foret, non potuisset Universum creari et conservari.

VII. Quod homo, qui non agnoscit Deum, ab Ecclesia sit excommunicatus, et damnatus.

VIII. Quod apud hominem, qui non agnoscit unum Deum, sed plures, nihil Ecclesiae cohaereat. Sed haec singulatim evolventur.

Poznámky pod čarou:

1. Prima editio: tata.
2. Worcester: universalis influxus [a Deo]. Cf. 8 et Index Generalis.

  
/ 853  
  

Bible

 

Hoschea 10:3

Studie

       

3 Quia nunc dicent : Non est rex nobis, non enim timemus Dominum ; et rex quid faciet nobis ?