Bible

 

Hoschea 13:14

Studie

       

14 De manu mortis liberabo eos ; de morte redimam eos. Ero mors tua, o mors ! morsus tuus ero, inferne ! consolatio abscondita est ab oculis meis.

Ze Swedenborgových děl

 

Apocalypsis Revelata # 344

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 962  
  

344. (Vers. 2.) "Et vidi alium Angelum ascendentem et ortu solis," significat Dominum providentem et moderantem. - Per "Angelum" hic intelligitur Dominus quoad Divinum Amorem, quia ascendit "ex ortu solis;" et ab "ortu solis" seu ab oriente, est ex Divino Amore, est enim Dominus in mundo spirituali Sol et Oriens, et quoque ita vocatur quoad illum Amorem; quod sit providens et moderans, patet a mandato Ipsius ad quatuor Angelos, quod "non damno afficerent terram et mare, usque dum servi Dei signati fuerint super frontibus." Quod Divinum Humanum Domini per "Angelum" in supremo Sensu intelligatur, patet ex his:

"Angelus facierum Jehovae liberavit eos, ob amorem Suum et clementiam Suam: Hic redemit illos, et assumpsit illos, et portavit illos omnibus diebus aeternitatis," (Esaias 63:9);

"Angelus Qui redemit me ab omni malo, benedicat illis," (Genesis 48:16);

"Subito veniet ad Templum Suum Dominus Quem vos quaeritis, et Angelus foederis Quem vos desideratis," (Malachias 3:1);

"Ego mitto Angelum coram te, ad custodiendum te in via; caveto tibi a faciebus Ejus, quia Nomen Meum in medio Ejus," (Exodus 23:20-23).

"Angelus" et "missus" in Lingua Hebraea sunt una vox; inde est, quod Dominus toties Se dicat "Missum a Patre," per quod intelligitur Divinum Humanum. "Angelus" autem in sensu respectivo est omnis qui recipit Dominum, tam qui in Caelo est quam qui in mundo.

  
/ 962  
  

Bible

 

II ad Timotheum 1:10

Studie

       

10 Manifestata est autem nunc per illuminationem Salvatoris nostri Jesu Christi, qui destruxit quidem mortem, illuminavit autem vitam, et incorruptionem per Evangelium :