Bible

 

Hoschea 13:13

Studie

       

13 Dolores parturientis venient ei : ipse filius non sapiens : nunc enim non stabit in contritione filiorum.

Bible

 

Deuteronomium 32:34

Studie

       

34 Nonne hæc condita sunt apud me, et signata in thesauris meis ?

Ze Swedenborgových děl

 

Apocalypsis Revelata # 792

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 962  
  

792. (Vers. 22.) "Et vox citharaedorum et musicorum, et tibicinum et buccinatorum non audietur in te amplius," significat quod apud illos non erit aliqua affectio veri et boni spiritualis, nec affectio veri et boni caelestis. Per "vocem" intelligitur sonus, et omnis sonus correspondet affectioni quae amoris, quoniam inde oritur. Ex eo est, quod soni citharae, musices, tibiae, ex correspondentia significent affectiones. Sed affectiones sunt duplicis generis, spirituales et caelestes; affectiones spirituales sunt affectiones sapientiae, et affectiones caelestes sunt affectiones amoris: differunt inter se quemadmodum Caeli, qui quod distincti sint in duo Regna, caeleste et spirituale, supra aliquoties dictum est. Sunt itaque instrumenta musica, quorum soni se referunt ad affectiones spirituales, et sunt quae se referunt ad affectiones caelestes; vox seu sonus "citharaedorum et musicorum" ad affectiones spirituales, et vox seu sonus "tibicinum et buccinatorum" ad affectiones caelestes: instrumenta enim, quorum soni discreti sunt, ut chordacea, ad classem affectionum spiritualium pertinent, et instrumenta quorum soni sunt continui, ut inflatoria, ad classem affectionum caelestium pertinent. Inde est, quod vox seu sonus "citharaedorum et musicorum" significet affectionem veri et boni spiritualis, ac vox seu sonus "tibicinum et buccinatorum" significet affectionem veri et boni caelestis. Quod sonus citharae ex correspondentia significet confessionem ex affectione veri spiritualis, videatur (276, 661). Quod nullae affectiones veri et boni spiritualis, nec affectiones veri et boni caelestis, sint illis qui in malis et falsis Religiosi Catholico Romani sunt, intelligitur hic; quia dicitur, quod "vox citharaedorum et musicorum, et tibicinum et buccinatorum, non audietur in te amplius." Quod non sint, est quia non possunt dari apud illos, non enim est illis aliquod verum ex Verbo, et quia non verum, nec est aliquod bonum. Hoc solum datur apud illos qui desiderant vera; at non alii desiderant vera ex affectione spirituali quam qui adeunt Dominum; hi secundum id desiderium suum, post mortem instruuntur ab angelis, et recipiunt illa. Affectiones externae, in quibus sunt dum audiunt Missas, et in aliis devotionibus, quae sunt absque veris a Domino per Verbum, non sunt nisi quam mere naturales, sensuales et corporeae; et quia tales sunt, et absque internis ex Domino, non mirum est quod in caligine et caecitate illa ferantur ad cultum hominum vivorum et mortuorum, et ad sacrificia daemonum qui Plutones vocantur, ut expient pro animabus illorum.

  
/ 962