Bible

 

Hoschea 13:10

Studie

       

10 Ubi est rex tuus ? maxime nunc salvet te in omnibus urbibus tuis ; et judices tui, de quibus dixisti : Da mihi regem et principes.

Ze Swedenborgových děl

 

Summaria Expositio Doctrinae Novae Ecclesiae, Quae per Novam Hierosolymam in Apocalypsi Intelligitur # 119

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 120  
  

119. SECUNDUM MEMORABILE EX APOCALYPSI REVELATA. Quondam experrectus e somno incidi in profundam meditationem de DEO: et cum suspexi, vidi supra me in Caelo Lucem candidissimam in forma ovali; et cum fixi intuitum in Luce illa, recedebat Lux ad latera, et intrabat in peripherias, et tunc ecce patuit mihi Caelum, et vidi aliqua magnifica, et Angelos stantes in forma Circi a latere meridionali Aperturae, et loquebantur inter se: et quia accendebar desiderio audiendi quid loquebantur, ideo dabatur mihi primum audire sonum, plenus erat Amore caelesti, et postea loquelam, quae plena erat Sapientia ex illo amore; loquebantur inter se de DEO UNO, et de CONJUNCTIONE CUM IPSO, et inde SALVATIONE: loquebantur ineffabilia, quorum pleraque non possunt cadere in voces alicujus Linguae naturalis; sed quia aliquoties fueram in consortio cum Angelis in ipso Caelo, et tunc in simili loquela cum illis, quia in simili statu, ideo potui nunc intelligere illos, et ex sermone illorum desumere aliqua, quae possunt expromi vocibus Linguae naturalis rationaliter.

Dicebant quod DIVINUM ESSE SIT UNUM, IDEM, IPSUM, ET INDIVIDUUM, ita quoque Divina Essentia, quia Divinum Esse est Divina Essentia, ita quoque Deus, quia Divina Essentia quae etiam est Divinum Esse, est Deus. Haec illustrabant per ideas spirituales; dicendo, quod Divinum Esse non possit cadere in plures, quorum unicuique sit Divinum Esse, et usque illud esse Unum, Idem, Ipsum et Individuum; cogitaret enim quisque a suo Esse ex se et per se, si tunc etiam simul ex alteris et per alteros unanimiter, forent plures Dii unanimes, et non Deus Unus; nam Unanimitas, quia est consensus plurium, et simul cujusvis ex se et per se, non concordat cum unitate Dei, sed cum pluralitate, non dixerunt Deorum, quia non potuerunt, Lux enim Caeli, ex qua erat cogitatio illorum, et in qua procedebat sermo illorum, contranitebatur; dicebant etiam, quod cum vellent enuntiare Deos, et quemlibet ut Personam per se, cadat conatus enuntiandi illico in Unum, imo in Unicum Deum: his addebant, quod Divinum Esse sit Divinum Esse in Se, non a Se, quia a Se ponit Esse in Se ab Alio, ita ponit Deum a Deo, quod non datur; quod a Deo est, non vocatur Deus, sed vocatur Divinum; quid enim est Deus a Deo, ita quid Deus a Deo natus ab aeterno, et quid Deus a Deo per Deum natum ab aeterno procedens, nisi voces, quibus ne hilum lucis e Caelo inest. Porro dicebant, quod Divinum Esse, quod in Se est Deus, sit IDEM, non Idem simplex, sed Infinitum, hoc est, Idem ab aeterno in aeternum; est Idem ubivis, ac Idem apud unumquemvis, et in unoquovis, sed quod omne varium et variabile sit in recipiente; status recipientis hoc facit.

Quod Divinum Esse, quod est Deus in Se, sit IPSUM, ita illustrabant; Deus est Ipsum, quia est Ipse Amor et Ipsa Sapientia, seu quod simile, est Ipsum Bonum et Ipsum Verum, et inde Ipsa Vita; quae nisi forent Ipsum in Deo, illa non forent aliquid in Caelo et in Mundo, quia non foret aliquod illorum relativum ad Ipsum; omne quale sortitur suum quale ex eo quod sit Ipsum ex quo est, et ad quod se refert ut sit tale. Hoc Ipsum, quod est Esse Divinum, non est in loco, sed apud illos et in illis qui sunt in loco secundum receptionem, quoniam de Amore et Sapientia, seu de Bono et Vero, et inde Vita, quae sunt Ipsum in Deo, imo Ipse Deus, non praedicari potest locus, nec progressio e loco in locum, sed absque loco, unde Omnipraesentia; quare dicit Dominus, Quod sit in medio illorum; tum Ipse in illis et illi in Ipso.

At quia non recipi ab ullo potest qualis in Se est, apparet qualis in Se est, ut Sol supra Caelos angelicos, a quo procedens ut Lux est Ipse quoad Sapientiam, ac ut Calor est Ipse quoad Amorem; Ipse non est Sol ille, sed Divinus Amor et Divina Sapientia exiens ab Ipso proxime, circum circa Ipsum, coram Angelis apparent ut Sol; Ipse in Sole est Homo, est DOMINUS NOSTER JESUS CHRISTUS, tam quoad Divinum a Quo, quam quoad Divinum Humanum; quoniam Ipsum, quod est Ipse Amor et Ipsa Sapientia, fuit Anima Ipsi a Patre, ita Divina Vita, quae est Vita in se; aliter in unoquovis homine, in illo anima non est vita, sed recipiens vitae: Dominus etiam hoc docet, dicendo "Ego sum Via, Veritas et VITA;" et alibi "Quemadmodum Pater habet VITAM in Se Ipso, ita etiam dedit Filio VITAM habere in Se Ipso;" Vita in Se Ipso est Deus. His addiderunt, quod illi, qui in aliqua Luce Spirituali sunt, ex his possint percipere, quod Divinum Esse, quod etiam est Divina Essentia quia est Unum, Idem, Ipsum, et inde individuum, non possit dari in pluribus; et quod si diceretur dari, forent manifestae Contradictiones in adjectis.

His auditis, perceperunt Angeli in cogitatione mea ideas communes Ecclesia Christianae de Personarum Trinitate in Unitate, et illarum Unitate in Trinitate de Deo; tum etiam de Nativitate Filii Dei ab aeterno: et tunc dixerunt, quid cogitas, cogitasne illa ex Luce naturali, cum qua Lux nostra spiritualis non concordat; quare nisi removes illius cogitationis ideas, claudimus tibi Caelum, et abimus. Sed tunc dixi illis, intrate, quaeso, penitius in cogitationem meam, et forte videbitis concordantiam; et fecerunt ita, et viderunt, quod per Tres Personas intelligam Tria Attributa Divina procedentia, quae sunt CREATIO, REDEMPTIO, ET REGENERATIO, et quod illa Attributa sint Unius Dei; et quod per Nativitatem Filii Dei ab aeterno, intelligam Nativitatem Ipsius ab aeterno praevisam et in tempore provisam. Et tunc narravi, quod naturalis mea cogitatio de Personarum Trinitate et Unitate, et de Nativitate Filii Dei ab aeterno, fuerit mihi ex Doctrina fidei Ecclesiae, quae ab Athanasio nomen habet; et quod illa Doctrina sit recta, modo pro Trinitate Personarum ibi substituatur Trinitas Personae, quae unice datur in DOMINO JESU CHRISTO; et pro Nativitate Filii Dei ab aeterno percipiatur Nativitas Ipsius ab aeterno praevisa et in tempore provisa, quia quoad Humanum quod suscepit, aperte vocatur FILIUS DEI; tunc dixerunt Angeli, bene, bene; et rogaverunt, ut ex ore illorum dicam, quod si quis non adit Ipsum Deum Caeli et Terrae, non possit in Caelum venire, quia Caelum est Caelum ex unico illo Deo, et quod ILLE DEUS SIT JESUS CHRISTUS, Qui est Jehovah Dominus ab aeterno Creator, in tempore Redemptor, ac in aeternum Regenerator, ita qui simul est Pater, Filius, et Spiritus Sanctus; et quod hoc sit Evangelium, quod praedicandum est. Post haec Lux caelestis prius visa super aperturam rediit, et successive se inde demisit, ac implevit interiora mentis meae, ac illustravit ideas meas de Unitate et Trinitate Dei, et vidi tunc ideas de illis initio captas, quae fuerant mere naturales, separatas, sicut separantur paleae a tritico ex ventilabro agitato, et ablatas sicut vento in septentrionem Caeli, et disparatas.

  
/ 120