Bible

 

Hoschea 13

Studie

   

1 Loquente Ephraim, horror invasit Israël ; et deliquit in Baal, et mortuus est.

2 Et nunc addiderunt ad peccandum ; feceruntque sibi conflatile de argento suo quasi similitudinem idolorum : factura artificum totum est : his ipsi dicunt : Immolate homines, vitulos adorantes.

3 Idcirco erunt quasi nubes matutina, et sicut ros matutinus præteriens ; sicut pulvis turbine raptus ex area, et sicut fumus de fumario.

4 Ego autem Dominus Deus tuus, ex terra Ægypti ; et Deum absque me nescies, et salvator non est præter me.

5 Ego cognovi te in deserto, in terra solitudinis.

6 Juxta pascua sua adimpleti sunt et saturati sunt ; et levaverunt cor suum, et obliti sunt mei.

7 Et ego ero eis quasi leæna, sicut pardus in via Assyriorum.

8 Occurram eis quasi ursa raptis catulis, et dirumpam interiora jecoris eorum, et consumam eos ibi quasi leo : bestia agri scindet eos.

9 Perditio tua, Israël : tantummodo in me auxilium tuum.

10 Ubi est rex tuus ? maxime nunc salvet te in omnibus urbibus tuis ; et judices tui, de quibus dixisti : Da mihi regem et principes.

11 Dabo tibi regem in furore meo, et auferam in indignatione mea.

12 Colligata est iniquitas Ephraim ; absconditum peccatum ejus.

13 Dolores parturientis venient ei : ipse filius non sapiens : nunc enim non stabit in contritione filiorum.

14 De manu mortis liberabo eos ; de morte redimam eos. Ero mors tua, o mors ! morsus tuus ero, inferne ! consolatio abscondita est ab oculis meis.

15 Quia ipse inter fratres dividet : adducet urentem ventum Dominus de deserto ascendentem, et siccabit venas ejus, et desolabit fontem ejus : et ipse diripiet thesaurum omnis vasis desiderabilis.

   

Ze Swedenborgových děl

 

Vera Christiana Religio # 638

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 853  
  

638. Ecclesia illa Apostolica, quia coluit Dominum Deum Jesum Christum, et simul tunc in Ipso Deum Patrem, potest assimilari Horto Dei, et Arius, qui tunc surrexit, serpenti emisso ex Inferno, et Concilium Nicaenum Uxori Adami quae porrexit fructum marito suo et persuasit, post cujus esum apparuerunt sibi nudi, et texerunt nuditatem foliis ficus; per nuditatem illorum intelligitur innocentia in qua prius fuerunt, et per folia ficus vera naturalis hominis, quae successive falsificata sunt. Primitiva illa Ecclesia etiam aequiparari potest diluculo et matutae, ex qua dies processit ad decimam horam, sed tunc densa nubes intervenit, sub qua dies processit ad vesperam, et post hanc in noctem, in qua pro quibusdam exorta est Luna, ex cujus lumine aliqui aliquid viderunt ex Verbo, et reliqui in caliginem nocturnam progressi sunt eo usque, ut nihil Divinitatis in Humanitate Domini viderent, tametsi Paulus dicit, quod in Jesu Christo omnis plenitudo Divinitatis habitet corporaliter, Colossenses 2:9 et Johannes, quod Filius Dei missus in Mundum sit verus Deus et vita aeterna, I Epist. 5:20. 1

[2] Ecclesia primitiva seu Apostolica, nusquam potuit ominari, quod successura sit Ecclesia, quae plures Deos corde, et unum ore coleret; quae separaret charitatem a fide; remissionem peccatorum a poenitentia et studio novae vitae; quaeque induceret totalem impotentiam in spiritualibus; et minime, quod aliquis Arius elevaret caput, et quando est mortuus, resurgeret, et dominaretur clanculum usque ad finem.

Poznámky pod čarou:

1. Prima editio: 5:20, 21.

  
/ 853  
  

Bible

 

Hoschea 9:10

Studie

       

10 Quasi uvas in deserto inveni Israël, quasi prima poma ficulneæ in cacumine ejus vidi patres eorum : ipsi autem intraverunt ad Beelphegor, et abalienati sunt in confusionem, et facti sunt abominabiles sicut ea quæ dilexerunt.