Bible

 

Hoschea 13

Studie

   

1 Loquente Ephraim, horror invasit Israël ; et deliquit in Baal, et mortuus est.

2 Et nunc addiderunt ad peccandum ; feceruntque sibi conflatile de argento suo quasi similitudinem idolorum : factura artificum totum est : his ipsi dicunt : Immolate homines, vitulos adorantes.

3 Idcirco erunt quasi nubes matutina, et sicut ros matutinus præteriens ; sicut pulvis turbine raptus ex area, et sicut fumus de fumario.

4 Ego autem Dominus Deus tuus, ex terra Ægypti ; et Deum absque me nescies, et salvator non est præter me.

5 Ego cognovi te in deserto, in terra solitudinis.

6 Juxta pascua sua adimpleti sunt et saturati sunt ; et levaverunt cor suum, et obliti sunt mei.

7 Et ego ero eis quasi leæna, sicut pardus in via Assyriorum.

8 Occurram eis quasi ursa raptis catulis, et dirumpam interiora jecoris eorum, et consumam eos ibi quasi leo : bestia agri scindet eos.

9 Perditio tua, Israël : tantummodo in me auxilium tuum.

10 Ubi est rex tuus ? maxime nunc salvet te in omnibus urbibus tuis ; et judices tui, de quibus dixisti : Da mihi regem et principes.

11 Dabo tibi regem in furore meo, et auferam in indignatione mea.

12 Colligata est iniquitas Ephraim ; absconditum peccatum ejus.

13 Dolores parturientis venient ei : ipse filius non sapiens : nunc enim non stabit in contritione filiorum.

14 De manu mortis liberabo eos ; de morte redimam eos. Ero mors tua, o mors ! morsus tuus ero, inferne ! consolatio abscondita est ab oculis meis.

15 Quia ipse inter fratres dividet : adducet urentem ventum Dominus de deserto ascendentem, et siccabit venas ejus, et desolabit fontem ejus : et ipse diripiet thesaurum omnis vasis desiderabilis.

   

Ze Swedenborgových děl

 

Vera Christiana Religio # 636

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 853  
  

636. Quod Fides imputativa meriti Christi non fuerit nota in Ecclesia Apostolica, quae praecessit; et nullibi intellecta in Verbo.

Ecclesia, quae Synodum Nicaenam praecessit, vocata est Ecclesia Apostolica, quae quod fuerit ampla, et in tres partes Orbis, Asiam, Africam et Europam propagata, constat non modo ex Imperatore Constantino magno, et ejus Monarchia super plura Regna Europae postea divisa, sed etiam super viciniora extra Europam, quod fuerit Christianus, ac Zelotes pro religione; quare, ut supra dictum est, convocavit Episcopos ex Asia, Africa et Europa in Regiam suam Niceae urbis Bithyniae, ut Arii scandala ex Imperio suo ejiceret. Hoc factum est ex Divina Domini Providentia, quoniam si negatur Divinitas Domini, Ecclesia Christiana emoritur, et fit sicut sepulcrum ornatum Epitaphio hoc, hic jacet.

[2] Ecclesia, quae fuit ante hoc tempus, vocata est Apostolica; et Scriptores insignes istius Ecclesiae dicti sunt Patres, ac veri Christiani a latere fratres. Quod haec Ecclesia non agnoverit tres Personas Divinas et inde nec Filium Dei ab aeterno, sed modo Filium Dei natum in tempore, constat ex Symbolo, quod ab Ecclesia illorum vocatum est Apostolicum, ubi haec leguntur, "Credo in Deum Patrem Omnipotentem, Creatorem Coeli et Terrae. Et in Jesum Christum Filium Ejus unicum, Dominum nostrum, qui conceptus de Spiritu Sancto, natus ex Virgine Maria. Credo in Spiritum sanctum; sanctam Ecclesiam Catholicam, sanctorum communionem." Ex quo patet, quod non alium Filium Dei agnoverint, quam conceptum de spiritu sancto, et natum ex Maria Virgine; et prorsus non aliquem Filium Dei natum ab aeterno. Hoc Symbolum, sicut duo altera, pro sincero Catholico ab universa Ecclesia Christiana ad hodiernum 1 diem, agnitum est.

Poznámky pod čarou:

1. Prima editio: hodienum.

  
/ 853  
  

Bible

 

1 Samuelis 15:23

Studie

       

23 Quoniam quasi peccatum ariolandi est, repugnare : et quasi scelus idololatriæ, nole acquiescere. Pro eo ergo quod abjecisti sermonem Domini, abjecit te Dominus ne sis rex.