Bible

 

Hoschea 13

Studie

   

1 Loquente Ephraim, horror invasit Israël ; et deliquit in Baal, et mortuus est.

2 Et nunc addiderunt ad peccandum ; feceruntque sibi conflatile de argento suo quasi similitudinem idolorum : factura artificum totum est : his ipsi dicunt : Immolate homines, vitulos adorantes.

3 Idcirco erunt quasi nubes matutina, et sicut ros matutinus præteriens ; sicut pulvis turbine raptus ex area, et sicut fumus de fumario.

4 Ego autem Dominus Deus tuus, ex terra Ægypti ; et Deum absque me nescies, et salvator non est præter me.

5 Ego cognovi te in deserto, in terra solitudinis.

6 Juxta pascua sua adimpleti sunt et saturati sunt ; et levaverunt cor suum, et obliti sunt mei.

7 Et ego ero eis quasi leæna, sicut pardus in via Assyriorum.

8 Occurram eis quasi ursa raptis catulis, et dirumpam interiora jecoris eorum, et consumam eos ibi quasi leo : bestia agri scindet eos.

9 Perditio tua, Israël : tantummodo in me auxilium tuum.

10 Ubi est rex tuus ? maxime nunc salvet te in omnibus urbibus tuis ; et judices tui, de quibus dixisti : Da mihi regem et principes.

11 Dabo tibi regem in furore meo, et auferam in indignatione mea.

12 Colligata est iniquitas Ephraim ; absconditum peccatum ejus.

13 Dolores parturientis venient ei : ipse filius non sapiens : nunc enim non stabit in contritione filiorum.

14 De manu mortis liberabo eos ; de morte redimam eos. Ero mors tua, o mors ! morsus tuus ero, inferne ! consolatio abscondita est ab oculis meis.

15 Quia ipse inter fratres dividet : adducet urentem ventum Dominus de deserto ascendentem, et siccabit venas ejus, et desolabit fontem ejus : et ipse diripiet thesaurum omnis vasis desiderabilis.

   

Ze Swedenborgových děl

 

Summaria Expositio Doctrinae Novae Ecclesiae, Quae per Novam Hierosolymam in Apocalypsi Intelligitur # 35

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 120  
  

35. Quod universa Theologia Christiana hodie fundetur super idea Trium Deorum patet manifeste ex Doctrina Justificationis, quae est Caput doctrinarum Ecclesiae apud Christianos, tam Romano-Catholicos, quam Protestantes: illa Doctrina tradit, Quod Deus Pater miserit Filium ad redimendum et salvandum homines, et det Spiritum Sanctum qui id operetur: omnis homo, qui hoc audit, legit, aut dicit, non potest aliter quam in sua cogitatione, hoc est, in sua idea partiri Deum in Tres, et percipere quod unus Deus miserit Alterum, ac operetur per Tertium. Quod eadem Cogitatio de Trinitate Divina distincta in tres Personas, quarum unaquaevis est Deus, sequatur in reliqua doctrinalia hodiernae Ecclesiae, sicut a Capite in suum Corpus, in suis locis demonstrabitur. Interea consule praemissa de Justificatione, et consule Theologica in genere et in specie, et simul consule te ipsum, dum in Templis auscultas praedicationes, aut domi oras, num aliter percipias et inde cogites, quam tres Deos; et maxime, dum seorsim precaris aut canis ad unum, et seorsim ad duos alteros, ut saepius fit. Ex his confirmata est Veritas propositionis, quod universa Theologia in Christiano Orbe hodie super idea Trium Deorum fundata sit.

  
/ 120  
  

Bible

 

Hoschea 7:10

Studie

       

10 Et humiliabitur superbia Israël in facie ejus ; nec reversi sunt ad Dominum Deum suum, et non quæsierunt eum in omnibus his.