Bible

 

Hoschea 13

Studie

   

1 Loquente Ephraim, horror invasit Israël ; et deliquit in Baal, et mortuus est.

2 Et nunc addiderunt ad peccandum ; feceruntque sibi conflatile de argento suo quasi similitudinem idolorum : factura artificum totum est : his ipsi dicunt : Immolate homines, vitulos adorantes.

3 Idcirco erunt quasi nubes matutina, et sicut ros matutinus præteriens ; sicut pulvis turbine raptus ex area, et sicut fumus de fumario.

4 Ego autem Dominus Deus tuus, ex terra Ægypti ; et Deum absque me nescies, et salvator non est præter me.

5 Ego cognovi te in deserto, in terra solitudinis.

6 Juxta pascua sua adimpleti sunt et saturati sunt ; et levaverunt cor suum, et obliti sunt mei.

7 Et ego ero eis quasi leæna, sicut pardus in via Assyriorum.

8 Occurram eis quasi ursa raptis catulis, et dirumpam interiora jecoris eorum, et consumam eos ibi quasi leo : bestia agri scindet eos.

9 Perditio tua, Israël : tantummodo in me auxilium tuum.

10 Ubi est rex tuus ? maxime nunc salvet te in omnibus urbibus tuis ; et judices tui, de quibus dixisti : Da mihi regem et principes.

11 Dabo tibi regem in furore meo, et auferam in indignatione mea.

12 Colligata est iniquitas Ephraim ; absconditum peccatum ejus.

13 Dolores parturientis venient ei : ipse filius non sapiens : nunc enim non stabit in contritione filiorum.

14 De manu mortis liberabo eos ; de morte redimam eos. Ero mors tua, o mors ! morsus tuus ero, inferne ! consolatio abscondita est ab oculis meis.

15 Quia ipse inter fratres dividet : adducet urentem ventum Dominus de deserto ascendentem, et siccabit venas ejus, et desolabit fontem ejus : et ipse diripiet thesaurum omnis vasis desiderabilis.

   

Ze Swedenborgových děl

 

Dicta Probantia # 99

  
/ 101  
  

99. REDEMPTIO. SECTIO 19.6

De ultimo judicio, Ezech. 7:2 ad 12, vide desolatio.

Dies tumultus, Ezech. 7:7. dies irae, vers. 19.

Visitationes urbis appropinquant, Ezech. 8:18. [9:1.]

Stare in bello in die Jehovae, Ezech. 13:5.

Quod Jehovah redemerit illos, et tamen divagati sint. Hosch. 7:13.

Ego Jehovah Deus tuus, Deum praeter Me non agnosces, et Salvator non praeter Me, Hosch. 13:4.

E manu inferni redimam illos, a morte liberabo eos, ero pestes tuae o mors, ero exitium tuum Inferne, Hosch. 13:14.

Ibi liberaberis, ibi redimet te Jehovah e manu hostium tuorum, Mich. 4:10.

Ascendere Te feci e terra Aegypti, et e domo servitutis redemi te, Mich. 6:4.

Congregabo eos, quia redimam illos, Zach. 10:8.

  
/ 101  
  

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 2822

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

2822. ‘Et dixit, Abraham, Abraham; et dixit, Ecce ego’: quod significet perceptionem consolationis in Divino Bono Rationalis post tentationem, constare potest a significatione ‘dicere’ in historicis Verbi quod sit percipere, de qua saepius prius; hic quod sit perceptio in Divino Bono Rationalis, inde est quia hic per ‘Abrahamum’ significatur Divinum Bonum Rationalis seu Humani Domini. Quid sit perceptio in Divino Bono Rationalis, non ad captum explicari potest; antequam enim explicatur, formata erit idea de Divino Humano Domini ex cognitione plurium, quae antequam formata est, caderent omnia quae explicationis essent, in ideas vel vacuas vel obscuras quae vera vel perverterent vel inferrent incongruis. In hoc versu de primo statu post tentationem Domini agitur, qui est status consolationis, quare nunc non amplius dicitur Deus, sed Jehovah; Deus enim dicitur cum agitur de vero ex quo pugna, Jehovah autem cum de bono ex quo consolatio, n. 2769; omnis consolatio post tentationem insinuatur 1 in bonum, nam ex bono omne gaudium; ex bono transit in verum; hic ideo per ‘Abrahamum’ significatur Divinum Bonum Rationalis, ut alibi etiam passim, et tunc cum Jehovah in eodem versu nominatur.

Poznámky pod čarou:

1. The Manuscript has per

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.