Bible

 

Hoschea 13

Studie

   

1 Loquente Ephraim, horror invasit Israël ; et deliquit in Baal, et mortuus est.

2 Et nunc addiderunt ad peccandum ; feceruntque sibi conflatile de argento suo quasi similitudinem idolorum : factura artificum totum est : his ipsi dicunt : Immolate homines, vitulos adorantes.

3 Idcirco erunt quasi nubes matutina, et sicut ros matutinus præteriens ; sicut pulvis turbine raptus ex area, et sicut fumus de fumario.

4 Ego autem Dominus Deus tuus, ex terra Ægypti ; et Deum absque me nescies, et salvator non est præter me.

5 Ego cognovi te in deserto, in terra solitudinis.

6 Juxta pascua sua adimpleti sunt et saturati sunt ; et levaverunt cor suum, et obliti sunt mei.

7 Et ego ero eis quasi leæna, sicut pardus in via Assyriorum.

8 Occurram eis quasi ursa raptis catulis, et dirumpam interiora jecoris eorum, et consumam eos ibi quasi leo : bestia agri scindet eos.

9 Perditio tua, Israël : tantummodo in me auxilium tuum.

10 Ubi est rex tuus ? maxime nunc salvet te in omnibus urbibus tuis ; et judices tui, de quibus dixisti : Da mihi regem et principes.

11 Dabo tibi regem in furore meo, et auferam in indignatione mea.

12 Colligata est iniquitas Ephraim ; absconditum peccatum ejus.

13 Dolores parturientis venient ei : ipse filius non sapiens : nunc enim non stabit in contritione filiorum.

14 De manu mortis liberabo eos ; de morte redimam eos. Ero mors tua, o mors ! morsus tuus ero, inferne ! consolatio abscondita est ab oculis meis.

15 Quia ipse inter fratres dividet : adducet urentem ventum Dominus de deserto ascendentem, et siccabit venas ejus, et desolabit fontem ejus : et ipse diripiet thesaurum omnis vasis desiderabilis.

   

Ze Swedenborgových děl

 

Dicta Probantia # 97

  
/ 101  
  

97. REDEMPTIO. SECTIO 19.4

Audiri facite hoc, proferte id usque ad extremitatem terrae, Redemit Jehovah servum suum Jacobum; tum non sitient; in vastitatibus ducet eos, aquas e petra effluere faciet illis, dum findet petram ut effluant aquae, Esaj. 48:20, 21.

Sic dixit Jehovah Redemtor Israelis, Sanctus ejus, Esaj. 49:7.

Ut sciant omnis caro, quod Ego Jehovah Salvator tuus, et Redemptor tuus fortis Jacobi, Esaj. 49:26.

Dixit Jehovah, num abbreviando abbreviata est manus mea, ut non sit Redemptio, aut num non in Me virtus ad eripiendum, vestio coelos atrore, et saccum facio velamen eorum, Esaj. 50:2, 3. Redemptio est eripere bonos a malis, et separare malos a bonis, alioquin mali perderent bonos.

Nonne Tu qui posuit profunditatem maris viam ut transirent Redempti. Sic Redempti Jehovae revertentur, venientque Zionem cantu, ita ut gaudium aeternitatis super capite eorum, laetitia et gaudium assequantur, fugiant tristitia et gemitus, Esaj. 51:10, 11. Redemtio est repraesentata per transitum Aegyptiorum in filios Israelis per mare Suph.

Gratis venditi estis, ideo non per argentum redimemini, Esaj. 52:9.

Personate, cantate simul, vastitates Hierosolymae, quia consolatus est Jehovah populum suum, redemit Hierosolymam, Esaj. 52:9.

Jehovah Zebaoth nomen ejus, et Redemptor tuus Sanctus Israelis, Deus totius terrae vocabitur, Esaj. 54:5.

Cum misericordia aeternitatis miserebor tui, dixit Redemptor tuus Jehovah, Esaj. 54:8.

Tunc veniet Zioni Redemptor, Esaj. 59:20; agitur de pugna Domini cum infernis a vers. 16 ad 19.

Ut scias quod Ego Jehovah Salvator tuus, et Redemtor tuus potens Jacobi, Esaj. 60:16.

[NB.] Vocabunt illos populus Sanctitatis, Redempti Jehovae, Esaj. 62:12, de nova Hierosolyma seu Ecclesia, in toto Capite.

Pugna Domini cum Infernis et sic ultimum judicium super malos qui vastaverunt Ecclesiam, et sic redemptio, describitur apud Esajam Cap. 63:1 ad 10: quare ibi dicitur, nam dies vindictae in corde meo, et annus redemptorum meorum venerat, vers. 4; et de redemptis, certe populus meus illi, ideo factus est illis in Salvatorem, tum, Angelus facierum Jehovae liberavit eos, ob amorem suum redemit eos, et portavit eos omnibus diebus aeternitatis, vers. 8, 9. Hic manifestum quod redemptio sit subjugare inferna, pugnando cum illis, et sic salvandi fideles, ex quibus novum coelum et nova Ecclesia.

Tu Pater noster, Abraham non cognoscit nos, et Israel non agnoscit nos, Tu Jehovah Pater noster, Redemptor noster a saeculo nomen [tuum], Esaj. 63:16.

  
/ 101  
  

Bible

 

Esaias 54:5

Studie

       

5 Quia dominabitur tui qui fecit te, Dominus exercituum nomen ejus, et redemptor tuus, Sanctus Israël, Deus omnis terræ vocabitur.