Bible

 

Hoschea 13

Studie

   

1 Loquente Ephraim, horror invasit Israël ; et deliquit in Baal, et mortuus est.

2 Et nunc addiderunt ad peccandum ; feceruntque sibi conflatile de argento suo quasi similitudinem idolorum : factura artificum totum est : his ipsi dicunt : Immolate homines, vitulos adorantes.

3 Idcirco erunt quasi nubes matutina, et sicut ros matutinus præteriens ; sicut pulvis turbine raptus ex area, et sicut fumus de fumario.

4 Ego autem Dominus Deus tuus, ex terra Ægypti ; et Deum absque me nescies, et salvator non est præter me.

5 Ego cognovi te in deserto, in terra solitudinis.

6 Juxta pascua sua adimpleti sunt et saturati sunt ; et levaverunt cor suum, et obliti sunt mei.

7 Et ego ero eis quasi leæna, sicut pardus in via Assyriorum.

8 Occurram eis quasi ursa raptis catulis, et dirumpam interiora jecoris eorum, et consumam eos ibi quasi leo : bestia agri scindet eos.

9 Perditio tua, Israël : tantummodo in me auxilium tuum.

10 Ubi est rex tuus ? maxime nunc salvet te in omnibus urbibus tuis ; et judices tui, de quibus dixisti : Da mihi regem et principes.

11 Dabo tibi regem in furore meo, et auferam in indignatione mea.

12 Colligata est iniquitas Ephraim ; absconditum peccatum ejus.

13 Dolores parturientis venient ei : ipse filius non sapiens : nunc enim non stabit in contritione filiorum.

14 De manu mortis liberabo eos ; de morte redimam eos. Ero mors tua, o mors ! morsus tuus ero, inferne ! consolatio abscondita est ab oculis meis.

15 Quia ipse inter fratres dividet : adducet urentem ventum Dominus de deserto ascendentem, et siccabit venas ejus, et desolabit fontem ejus : et ipse diripiet thesaurum omnis vasis desiderabilis.

   

Ze Swedenborgových děl

 

Dicta Probantia # 18

  
/ 101  
  

18. CHRISTUS. SECTIO 2.16

Dabo Tibi thesauros tenebrarum, et occultas opes latibulorum, ut cognoscas quod Ego Jehovah, qui vocaverim Te nomine tuo, Deus Israelis. Ego Jehovah, et non praeterea, praeter Me non Deus; ut cognoscant ab ortu Solis et ab occasu, quod non Deus praeter Me, Ego Jehovah, et non praeterea, Es. 45:3, 4, 5.[6.].

Ego excitavi Eum in justitia, Ille aedificabit urbem meam, non pretio, neque munere. Tantummodo inter te Deus, et non praeterea, non Deus, profecto Tu Deus occultus, Deus Israelis Salvator; Esaj. 45:13, 14, 15. -Ego Jehovah et non praeterea vers. 18.

Nonne Ego Jehovah, et non amplius Deus praeter Me, Deus justus et Salvator non praeter Me. Respicite ad Me, ut salvemini omnes fines terrae, quia Ego Deus et non praeterea, Esaj. 45:21, 22.

Per Me juravi, exivit ex ore meo justitia, verbum quod non revocabitur, quod Mihi se incurvaturum sit omne genu, et juratura omnis lingua, Esaj. 45:23.

Recordamini priorum ab aeterno, quia Ego Deus, et non amplius Deus, Esaj. 46:9, 13.

Gloriam meam non alii dabo, Esaj. 48:11.

Ego Primus et Ego novissimus, Es. 48:12.

Vox clamantis in deserto, parate viam Jehovae, complanate in solitudine semitam Deo nostro. Revelabitur gloria Jehovae, et videbunt omnis caro simul, Esaj. 40:3, 4,[5.]

Super montem altum ascende tibi Evangelizatrix Zion, extolle cum virtute vocem tuam Evangelizatrix Hierosolyma, extolle, nec time, dic urbibus Jehudae, ecce Deus vester: ecce Adonai Jehovih in forti venit, et brachium ejus dominabitur Ipsi, ecce merces ejus cum Ipso, et pretium operis ejus coram Ipso. Sicut Pastor gregem suum pascet, in brachium suum colliget agnos, et in gremio suo portabit, lactantes leniter ducet, Esaj. 40:9, 10, 11.

  
/ 101  
  

Bible

 

Hoschea 10:1

Studie

       

1 Vitis frondosa Israël, fructus adæquatus est ei : secundum multitudinem fructus sui multiplicavit altaria, juxta ubertatem terræ suæ exuberavit simulacris.