Bible

 

Hoschea 13

Studie

   

1 Loquente Ephraim, horror invasit Israël ; et deliquit in Baal, et mortuus est.

2 Et nunc addiderunt ad peccandum ; feceruntque sibi conflatile de argento suo quasi similitudinem idolorum : factura artificum totum est : his ipsi dicunt : Immolate homines, vitulos adorantes.

3 Idcirco erunt quasi nubes matutina, et sicut ros matutinus præteriens ; sicut pulvis turbine raptus ex area, et sicut fumus de fumario.

4 Ego autem Dominus Deus tuus, ex terra Ægypti ; et Deum absque me nescies, et salvator non est præter me.

5 Ego cognovi te in deserto, in terra solitudinis.

6 Juxta pascua sua adimpleti sunt et saturati sunt ; et levaverunt cor suum, et obliti sunt mei.

7 Et ego ero eis quasi leæna, sicut pardus in via Assyriorum.

8 Occurram eis quasi ursa raptis catulis, et dirumpam interiora jecoris eorum, et consumam eos ibi quasi leo : bestia agri scindet eos.

9 Perditio tua, Israël : tantummodo in me auxilium tuum.

10 Ubi est rex tuus ? maxime nunc salvet te in omnibus urbibus tuis ; et judices tui, de quibus dixisti : Da mihi regem et principes.

11 Dabo tibi regem in furore meo, et auferam in indignatione mea.

12 Colligata est iniquitas Ephraim ; absconditum peccatum ejus.

13 Dolores parturientis venient ei : ipse filius non sapiens : nunc enim non stabit in contritione filiorum.

14 De manu mortis liberabo eos ; de morte redimam eos. Ero mors tua, o mors ! morsus tuus ero, inferne ! consolatio abscondita est ab oculis meis.

15 Quia ipse inter fratres dividet : adducet urentem ventum Dominus de deserto ascendentem, et siccabit venas ejus, et desolabit fontem ejus : et ipse diripiet thesaurum omnis vasis desiderabilis.

   

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 9033

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

9033. Actum est in duobus illis versibus de infirmatione veri spiritualis, hoc est, veri doctrinae fidei Ecclesiae; in duobus autem versibus qui nunc sequuntur, agitur de infirmatione veri scientifici, quod est sensus litteralis Verbi, a vero spirituali, quod est doctrinae fidei Ecclesiae; hoc quidem apparet simile priori, sed usque non est simile, quapropter etiam hic sit exemplum elucidationi: verum spirituale seu verum 1 genuinum doctrinae fidei Ecclesiae est quod Dominus neminem puniat, quia est ipsa Misericordia, 2 quapropter quicquid agit, ex Misericordia agit, et nullatenus ex ira et vindicta, et tamen Dominus dicit apud Matthaeum, Ne timete vobis ab iis qui occidere corpus possunt, animam vero occidere non possunt; timete vero potius Ipsum Qui potest et corpus et animam perdere in gehenna, 10:28;

hic de Deo dicitur quod timendus quia ‘potest perdere corpus et animam in gehenna’, cum tamen neminem perdit; sed usque est verum; quapropter non exstinguendum, hoc est, negandum, nam si negatur, perit fides Verbo, quae si perit, homo non spiritualiter vivere potest, vita enim spiritualis est homini per fidem ex Verbo.

[2] Cum hoc ita se habet: lex ordinis Divini est quod bonum in se habeat remunerationem, ita caelum; inde est quod malum in se habeat punitionem, ita infernum; prior lex est a Domino, quia Dominus omnibus bonum vult, haec autem 3 non ita, quia Dominus nulli malum vult; sed usque ita fit, non ex Domino sed ex homine qui in malo 4 , proinde ex malo; hoc tamen tribuitur Domino in sensu litterae Verbi quia ita apparet, idcirco quia est verum apparens, non est negandum, hoc est, non exstinguendum, nam sic exstingueretur fides pro Verbo, quae 5 fides est simplicibus; 6 videatur n. 2447, 7 6071, 6991, 6997, 7533, 7632, 7643, 7679, 7710, 7877, 7926, 8197, 8227, 8228, 8282, 8483, 8631, 8632, 8 9010.

Poznámky pod čarou:

1. genuinae

2. quare

3. The Manuscript inserts lex.

4. The Manuscript inserts est.

5. The following two (or in some cases more) words are transposed in the Manuscript.

6. et quoque timor pro Domino, de quo in illo loco agitur, proinde timor sanctus, qui est honor, et quoque amor, nam hic inde exsurgit, n 2826, 3718, 3719, 5459, 5647, 7280, 7788, 8925

7. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

8. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.