Bible

 

Hoschea 13

Studie

   

1 Loquente Ephraim, horror invasit Israël ; et deliquit in Baal, et mortuus est.

2 Et nunc addiderunt ad peccandum ; feceruntque sibi conflatile de argento suo quasi similitudinem idolorum : factura artificum totum est : his ipsi dicunt : Immolate homines, vitulos adorantes.

3 Idcirco erunt quasi nubes matutina, et sicut ros matutinus præteriens ; sicut pulvis turbine raptus ex area, et sicut fumus de fumario.

4 Ego autem Dominus Deus tuus, ex terra Ægypti ; et Deum absque me nescies, et salvator non est præter me.

5 Ego cognovi te in deserto, in terra solitudinis.

6 Juxta pascua sua adimpleti sunt et saturati sunt ; et levaverunt cor suum, et obliti sunt mei.

7 Et ego ero eis quasi leæna, sicut pardus in via Assyriorum.

8 Occurram eis quasi ursa raptis catulis, et dirumpam interiora jecoris eorum, et consumam eos ibi quasi leo : bestia agri scindet eos.

9 Perditio tua, Israël : tantummodo in me auxilium tuum.

10 Ubi est rex tuus ? maxime nunc salvet te in omnibus urbibus tuis ; et judices tui, de quibus dixisti : Da mihi regem et principes.

11 Dabo tibi regem in furore meo, et auferam in indignatione mea.

12 Colligata est iniquitas Ephraim ; absconditum peccatum ejus.

13 Dolores parturientis venient ei : ipse filius non sapiens : nunc enim non stabit in contritione filiorum.

14 De manu mortis liberabo eos ; de morte redimam eos. Ero mors tua, o mors ! morsus tuus ero, inferne ! consolatio abscondita est ab oculis meis.

15 Quia ipse inter fratres dividet : adducet urentem ventum Dominus de deserto ascendentem, et siccabit venas ejus, et desolabit fontem ejus : et ipse diripiet thesaurum omnis vasis desiderabilis.

   

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 8819

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

8819. ‘Et mons Sinai fumabat totus ille’: quod significet apparitionem boni caelestis in maximo obscuro, constat ex significatione ‘montis Sinai’ quod sit bonum caeleste, ut 1 mox supra n. 8818, et ex significatione ‘fumare’ quod sit apparitio 2 in obscuro; per obscurum intelligitur obscurum fidei quale est illorum qui ab Ecclesia spirituali respective ad illos qui ab Ecclesia caelesti, n. 2708 princ. , 2715, 2718, 2831, 2935, 2937, 3241, 3833, 6289. Per maximum obscurum, quod significatur per quod ‘mons Sinai fumabat totus’ et per id quod mox infra dicitur quod ‘ascenderet fumus ejus sicut fumus fornacis’ intelligitur id obscurum in quo fuit gens Israelitica, coram qua apparitio fiebat; nam Jehovah seu Dominus apparet unicuique secundum quale ejus, n. 8788, 8814; ita sicut amor et sicut lux veri illis qui in bono sunt, at sicut hostis et vindex illis qui in malo sunt; quod talis apparuerit populo 3 Israelitico, constat etiam alibi 4 apud Moschen, Aspectus gloriae Jehovae 5 sicut ignis comedens in capite montis, ante oculos filiorum Israelis, Exod. 24:16, 17:

apud eundem,

Accessistis et stetistis sub monte, cum mons flagrans igne usque ad cor caeli, tenebrae et nubes et caligo, et locutus est Jehovah ad vos e medio ignis, Deut. 6 4:11, 12, 5:19 [KJV 5:22]:

et apud eundem,

Factum cum audivistis vocem e medio tenebrarum, et mons flagrans igne, et accessistis ad me, et dixistis, Quare moriemur? quia comedet nos ignis magnus hic; si addentes 7 nos audire vocem Jehovae Dei nostri amplius, moriemur, Deut. 5:20-22 [KJV 5:23-25];

[2] quod res ita se habeat, est quia quisque non aliter videre potest Deum quam ex talibus quae in se sunt, ut qui in odio est videt Ipsum 8 ex odio, qui in immisericordia videt Ipsum in immisericordia, et vicissim, qui in charitate et 9 misericordia, vident Ipsum ex illis, ac ita in illis; se habet hoc sicut lucis radii qui cum in formas taetras incidunt, vertuntur illi in colores taetros, at cum incidunt in formas pulchras, tunc vertuntur in colores pulchros. Quod ‘fumus’ sit obscurum veri, et quoque caliginosum quod est falsi, constat apud Esai. 9:17, 18, Esaias 34:9, 10 10 ; apud Joelem 3:3, 4 [KJV 2:30, 31]; 11 apud Hoscheam 13:1, 3; 12 in Apocalypsi 9:17, 18, 18:2, 18, Apocalypsis 19:3 13 .

Poznámky pod čarou:

1. The Manuscript deletes mox and inserts nunc.

2. The Manuscript deletes in and inserts at maximo.

3. illi

4. The Manuscript inserts ut ab his.

5. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

6. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

7. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

8. in

9. The Manuscript inserts in.

10. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

11. The Manuscript inserts et.

12. The Manuscript inserts tum.

13. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 9415

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

9415. ‘Ascende ad Me in montem, et esto ibi’: quod significet praesentiam Domini apud illos per intermedium, constat ex significatione 'ascendere 1 quod sit elevatio versus superiora, hoc est, interiora, de qua n. 3084, 4539, 4959, 5406, 5817, 6007, ac inde conjunctio cum illis, n. 8760, 9373; quod sit praesentia Domini, est quia dicitur, ‘ascende ad Me in montem, et esto ibi’, per ‘Jehovam’ enim, ad Quem ascenderet, intelligitur Dominus, videatur supra n. 9414, et per ‘montem Sinai’ significatur Verbum quod a Domino, ita in quo Dominus, n. 8399, 8753, 8793, 8805, proinde etiam caelum, nam Verbum est Divinum Verum procedens a Domino, et caelum est receptaculum veri Divini, ita Ipsius Domini, ut prius saepe ostensum est; inde patet quod per ‘ascendere ad Jehovam in montem 2 ’ significetur praesentia Domini; quod sit apud populum per intermedium, est quia Moscheh nunc repraesentat populum ut caput, et sic ut medians, ut mox supra n. 9414 3 dictum est.

[2] 4 Praesentia Domini apud illos per intermedium dicitur quia Dominus se sistit praesentem apud hominem, non autem homo apud Dominum, 5 omne enim bonum quod amoris et verum quod fidei venit a Domino et prorsus nihil boni et veri ab homine; quapropter est praesentia Domini apud illos qui admittunt Ipsum, hoc est, apud illos qui fide et amore recipiunt verum Divinum quod ab Ipso. Quod Dominus veniat ad illos, et non vicissim, docet Ipse Dominus apud Johannem,

Qui diligit Me Verbum Meum servat, et ad illum veniemus et mansionem apud illum faciemus, 14:23:

6 apud eundem,

Qui manet in Me et Ego in illo, hic fert fructum multum, quia sine Me non potestis facere quicquam, 15:5:

et apud eundem,

Non potest homo 7 facere quicquam nisi sit datum illi e caelo 3:27.

Poznámky pod čarou:

1. The Manuscript inserts ad Jehovam.

2. The Manuscript inserts et esse ibi.

3. ostensum videatur

4. Praesentia Domini apud illos per intermedio dicitur, quia Dominus praesens est apud hominem altered to Dominus enim se praesentem apud illos per intermediumapud hominemsistit, non autem homo apud Dominum

5. omne enim verum quod fidei, et omne bonum quod amoris et charitatis, venit a Domino et prorsus nihil boni et veri ejus ab homine, quapropter est praesentia Dominiapud illos qui admittunt Ipsum, hoc est, recipiunt fide et amore Verum Divinum, quod ab Ipso, quod etiam Dominus docet

6. The Manuscript inserts et.

7. The Greek is (lambanein) = to receive

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.