Bible

 

Hoschea 13

Studie

   

1 Loquente Ephraim, horror invasit Israël ; et deliquit in Baal, et mortuus est.

2 Et nunc addiderunt ad peccandum ; feceruntque sibi conflatile de argento suo quasi similitudinem idolorum : factura artificum totum est : his ipsi dicunt : Immolate homines, vitulos adorantes.

3 Idcirco erunt quasi nubes matutina, et sicut ros matutinus præteriens ; sicut pulvis turbine raptus ex area, et sicut fumus de fumario.

4 Ego autem Dominus Deus tuus, ex terra Ægypti ; et Deum absque me nescies, et salvator non est præter me.

5 Ego cognovi te in deserto, in terra solitudinis.

6 Juxta pascua sua adimpleti sunt et saturati sunt ; et levaverunt cor suum, et obliti sunt mei.

7 Et ego ero eis quasi leæna, sicut pardus in via Assyriorum.

8 Occurram eis quasi ursa raptis catulis, et dirumpam interiora jecoris eorum, et consumam eos ibi quasi leo : bestia agri scindet eos.

9 Perditio tua, Israël : tantummodo in me auxilium tuum.

10 Ubi est rex tuus ? maxime nunc salvet te in omnibus urbibus tuis ; et judices tui, de quibus dixisti : Da mihi regem et principes.

11 Dabo tibi regem in furore meo, et auferam in indignatione mea.

12 Colligata est iniquitas Ephraim ; absconditum peccatum ejus.

13 Dolores parturientis venient ei : ipse filius non sapiens : nunc enim non stabit in contritione filiorum.

14 De manu mortis liberabo eos ; de morte redimam eos. Ero mors tua, o mors ! morsus tuus ero, inferne ! consolatio abscondita est ab oculis meis.

15 Quia ipse inter fratres dividet : adducet urentem ventum Dominus de deserto ascendentem, et siccabit venas ejus, et desolabit fontem ejus : et ipse diripiet thesaurum omnis vasis desiderabilis.

   

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 8819

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

8819. ‘Et mons Sinai fumabat totus ille’: quod significet apparitionem boni caelestis in maximo obscuro, constat ex significatione ‘montis Sinai’ quod sit bonum caeleste, ut 1 mox supra n. 8818, et ex significatione ‘fumare’ quod sit apparitio 2 in obscuro; per obscurum intelligitur obscurum fidei quale est illorum qui ab Ecclesia spirituali respective ad illos qui ab Ecclesia caelesti, n. 2708 princ. , 2715, 2718, 2831, 2935, 2937, 3241, 3833, 6289. Per maximum obscurum, quod significatur per quod ‘mons Sinai fumabat totus’ et per id quod mox infra dicitur quod ‘ascenderet fumus ejus sicut fumus fornacis’ intelligitur id obscurum in quo fuit gens Israelitica, coram qua apparitio fiebat; nam Jehovah seu Dominus apparet unicuique secundum quale ejus, n. 8788, 8814; ita sicut amor et sicut lux veri illis qui in bono sunt, at sicut hostis et vindex illis qui in malo sunt; quod talis apparuerit populo 3 Israelitico, constat etiam alibi 4 apud Moschen, Aspectus gloriae Jehovae 5 sicut ignis comedens in capite montis, ante oculos filiorum Israelis, Exod. 24:16, 17:

apud eundem,

Accessistis et stetistis sub monte, cum mons flagrans igne usque ad cor caeli, tenebrae et nubes et caligo, et locutus est Jehovah ad vos e medio ignis, Deut. 6 4:11, 12, 5:19 [KJV 5:22]:

et apud eundem,

Factum cum audivistis vocem e medio tenebrarum, et mons flagrans igne, et accessistis ad me, et dixistis, Quare moriemur? quia comedet nos ignis magnus hic; si addentes 7 nos audire vocem Jehovae Dei nostri amplius, moriemur, Deut. 5:20-22 [KJV 5:23-25];

[2] quod res ita se habeat, est quia quisque non aliter videre potest Deum quam ex talibus quae in se sunt, ut qui in odio est videt Ipsum 8 ex odio, qui in immisericordia videt Ipsum in immisericordia, et vicissim, qui in charitate et 9 misericordia, vident Ipsum ex illis, ac ita in illis; se habet hoc sicut lucis radii qui cum in formas taetras incidunt, vertuntur illi in colores taetros, at cum incidunt in formas pulchras, tunc vertuntur in colores pulchros. Quod ‘fumus’ sit obscurum veri, et quoque caliginosum quod est falsi, constat apud Esai. 9:17, 18, Esaias 34:9, 10 10 ; apud Joelem 3:3, 4 [KJV 2:30, 31]; 11 apud Hoscheam 13:1, 3; 12 in Apocalypsi 9:17, 18, 18:2, 18, Apocalypsis 19:3 13 .

Poznámky pod čarou:

1. The Manuscript deletes mox and inserts nunc.

2. The Manuscript deletes in and inserts at maximo.

3. illi

4. The Manuscript inserts ut ab his.

5. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

6. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

7. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

8. in

9. The Manuscript inserts in.

10. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

11. The Manuscript inserts et.

12. The Manuscript inserts tum.

13. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 9315

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

9315. ‘Cum iverit angelus Meus ante te’: quod significet vitam secundum praecepta Domini, constat ex significatione ‘ire ante te’ cum de Domino, Qui hic est ‘angelus Jehovae’, quod sit docere praecepta fidei et vitae, ita quoque vita secundum illa praecepta; quod ‘ire et proficisci’ sit vivere, videatur n. 1293, 3335, 4882, 5493, 1 5605, 8417, 8420, 8557, 8559; et ex significatione ‘angeli Jehovae’ quod sit Dominus quoad Divinum Humanum, de qua supra n. 9303, 2 9306. Quod Dominus quoad Divinum Humanum per ‘angelum’ intelligatur, est quia plures angeli qui apparuerunt ante Adventum Domini in mundum, fuerunt Ipse Jehovah in forma humana, seu in forma angeli; quod patet manifeste ex eo quod vocaverint angelos qui apparuerunt, Jehovam, sicut qui apparuerunt Abrahamo, de quibus in Gen. xviii; quod illi Jehovah 3 appellati sint, videatur ibi vers. 1, 13, 14, 17, 20, 26, 33, et qui apparuit Guideoni, de quo in Jud. vi; quod ille etiam Jehovah appellatus sit, videatur ibi vers. 12, 14, 16, 22-24, praeter etiam alibi; Ipse Jehovah in forma humana, seu quod idem, in forma angeli, erat Dominus;

[2] Divinum Humanum Ipsius apparuit tunc sicut angelus, de quo Ipse Dominus loquitur apud Johannem,

Jesus dixit, Abraham exsultavit ut videret diem Meum, et vidit et gavisus est: amen, amen, dico vobis, Priusquam Abraham fuit, Ego sum, 8:56, 58:

et apud eundem,

Glorifica Me Tu, Pater, apud Te Ipsum gloria quam habui antequam mundus esset apud Te, 17:5.

Quod Jehovah aliter non potuerit apparere, constat quoque ex Domini verbis apud Johannem, Non vocem Patris audivistis unquam, neque speciem Ipsius vidistis, 5:37:

et apud eundem,

Non quod Patrem viderit quis, nisi qui 4 apud Deum 5 , hic vidit Patrem, 6 6:46.

Ex his sciri potest quid Dominus ab aeterno.

[3] Quod placuerit Domino nasci Homo, fuit ut actualiter indueret Humanum et hoc Divinum faceret ad salvandum genus humanum. Scias itaque quod Dominus sit Ipse Jehovah seu Pater in forma humana, quod etiam Ipse Dominus docet apud Johannem, Ego et Pater unum sumus, 7 10:30:

apud eundem,

Jesus dixit, Patrem abhinc cognovistis et vidistis; qui vidit Me vidit Patrem: 8 credite Mihi quod Ego in Patre et Pater in Me, 14:7, 9, 11 9 :

et apud eundem,

Omnia Mea Tua sunt, et omnia Tua Mea, 17:10.

[4] 10 Hoc magnum mysterium describitur apud Johannem, his verbis, In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum; Hoc erat in principio apud Deum: omnia per Ipsum facta sunt, et sine Ipso jactum est nihil quod factum est. Et Verbum caro factum est et habitavit inter nos, et vidimus gloriam Ipsius, gloriam ut Unigeniti a Patre. Deum nemo vidit usquam; Unigenitus Filius, Qui in sinu Patris est, Ipse exposuit, 1:1-3, 14, 18;

Verbum est Divinum Verum quod hominibus revelatum est, et quia hoc revelari non potuit nisi a Jehovah ut homine, hoc est, nisi a Jehovah in humana forma, ita a Domino, ideo dicitur ‘in principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum’; in Ecclesia notum est quod per ‘Verbum’ intelligatur Dominus, quia hoc aperte dicitur, ‘Verbum caro factum est et habitavit inter nos, et vidimus gloriam Ipsius, gloriam ut Unigeniti a Patre’; quod Divinum Verum non potuerit revelari hominibus nisi a Jehovah in humana forma, etiam clare dicitur, ‘Deum nemo vidit usquam; Unigenitus Filius, Qui in sinu Patris, Ipse exposuit’.

[5] Ex his patet quod Dominus ab aeterno fuerit Jehovah seu Pater in forma humana, sed nondum in carne, nam angelus non habet carnem; et quia Jehovah seu Pater voluit induere omne humanum propter salvationem generis humani, ideo quoque assumpsit carnem, quare dicitur, Deus erat Verbum, et Verbum caro factum est; et apud Lucam, Videte manus Meas, et pedes Meos, quod Ipse Ego sim; palpate Me et videte; nam spiritus carnem et ossa non habet, sicut Me videtis habere 11 , 24:39;

Dominus per haec docuit quod non amplius esset Jehovah sub forma angeli, sed quod esset Jehovah Homo: quod etiam intelligitur per haec Domini verba, Exivi a Patre et veni in mundum: iterum relinquo mundum et abeo ad Patrem, Joh. 16:28.

Quod Dominus Humanum Suum, cum fuit in mundo, Divinum fecerit, videatur n. 1616, 1725, 1813, 1921, 2025, 2026, 2033, 2034, 2083, 2523, 2751, 2798, 3038, 3043, 3212, 3241, 3318 fin. , 3637, 3737, 4065, 4180, 4211, 4237, 4286, 4585, 4687, 4692, 4724, 4738, 4766, 5005, 5045, 5078, 5110, 5256, 6373, 6700, 6716, 6849, 6864, 6872, 7014, 7211, 7499, 8547, 8864, 8865, 8878, et quod expulerit omne humanum quod a matre, usque tandem ut non filius Mariae fuerit, n. 2159, 2649, 2776, 4963, 5157, imprimis n. 3704, 4727, 9303, 9306, et quae de his in locis citatis n. 9194, 9199, ostensa sunt.

Poznámky pod čarou:

1. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

2. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

3. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

4. The Manuscript inserts est.

5. Patrem in the Manuscript, in the First Latin Edition, and in the Second Latin Edition. Schmidius

6. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

7. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

8. In place of this part of the quotation the Manuscript has etiam quae ibivers. 7et 9

9. The following word or phrase appears in the first edition but not in the Manuscript.

10. The remainder of this [ ] is written after Arcana Coelestia 9356 but is marked for insertion here.

11. habentem

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.