Bible

 

Hoschea 13

Studie

   

1 Loquente Ephraim, horror invasit Israël ; et deliquit in Baal, et mortuus est.

2 Et nunc addiderunt ad peccandum ; feceruntque sibi conflatile de argento suo quasi similitudinem idolorum : factura artificum totum est : his ipsi dicunt : Immolate homines, vitulos adorantes.

3 Idcirco erunt quasi nubes matutina, et sicut ros matutinus præteriens ; sicut pulvis turbine raptus ex area, et sicut fumus de fumario.

4 Ego autem Dominus Deus tuus, ex terra Ægypti ; et Deum absque me nescies, et salvator non est præter me.

5 Ego cognovi te in deserto, in terra solitudinis.

6 Juxta pascua sua adimpleti sunt et saturati sunt ; et levaverunt cor suum, et obliti sunt mei.

7 Et ego ero eis quasi leæna, sicut pardus in via Assyriorum.

8 Occurram eis quasi ursa raptis catulis, et dirumpam interiora jecoris eorum, et consumam eos ibi quasi leo : bestia agri scindet eos.

9 Perditio tua, Israël : tantummodo in me auxilium tuum.

10 Ubi est rex tuus ? maxime nunc salvet te in omnibus urbibus tuis ; et judices tui, de quibus dixisti : Da mihi regem et principes.

11 Dabo tibi regem in furore meo, et auferam in indignatione mea.

12 Colligata est iniquitas Ephraim ; absconditum peccatum ejus.

13 Dolores parturientis venient ei : ipse filius non sapiens : nunc enim non stabit in contritione filiorum.

14 De manu mortis liberabo eos ; de morte redimam eos. Ero mors tua, o mors ! morsus tuus ero, inferne ! consolatio abscondita est ab oculis meis.

15 Quia ipse inter fratres dividet : adducet urentem ventum Dominus de deserto ascendentem, et siccabit venas ejus, et desolabit fontem ejus : et ipse diripiet thesaurum omnis vasis desiderabilis.

   

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 7679

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

7679. ‘Et Jehovah adduxit ventum orientalem’: quod significet destructionis medium, constat ex significatione ‘venti orientalis’ quod sit medium destructionis; quod ‘ventus orientalis’ id significet, est quia siccus erat et tempestuosus, et quia inde exsiccabat producta terrae illius, et per vim suam confregit arbores, et in mari naves; inde per illum ut per medium describitur potentiae Divinae effectus; praeterea per ‘orientem’ significatur bonum amoris et charitatis, quia in supremo sensu Dominus, n. 101, 1250, 3708; et bonum amoris ac charitatis in sua 1 origine, quia Divinum est, clementissimum, 2 inde etiam in suo processu in caelum; at cum delabitur ad inferna, fit inclemens ac immite, quia ab illis ibi vertitur in tale; ideo boni illius Divini influxus et praesentia ibi non modo cruciat illos, sed etiam devastat; 3 ex his etiam est quod per ‘ventum ab oriente’ seu ‘orientalem’ significetur medium destructionis.

[2] Quod per ‘ventum’ illum significetur medium destructionis, patet a locis ubi in Verbo memoratur, ut apud Jeremiam,

Sicut ventus orientalis dispergam illos coram hoste, 18:17:

apud Ezechielem,

Vitis plantata non prosperabitur; nonne cum attigerit illam ventus orientalis, exarescendo exarescet? 4 17:10:

apud eundem,

Vitis illa evulsa est in ira, in terram projecta, ventus orientalis arefecit fructum ejus, 19:12:

apud Hoscheam, Ille inter fratres ferox, veniet eurus, ventus Jehovae, a deserto ascendens, et exarescet scaturigo ejus, et exsiccabitur fons ejus, 13:15:

apud Davidem,

Per ventum orientalem confringes naves Tharschischi, Ps. 48:8 [KJV Ps. 48:7]:

apud Ezechielem,

In aquas multas deduxerunt te, contemnentes te, ventus orientalis fregit te in corde marium, 27:26;

ex his patet quod ‘ventus orientalis’ medium destructionis significet, ex causa quia siccus erat ac tempestuosus; inde quoque significat medium devastationis, ut apud Hoscheam, Ephraim pascens ventum, et persequitur 5 eurum, omni die mendacium et vastationem multiplicat, 12:2;

‘Ephraim’ pro intellectuali Ecclesiae, n. 5354, 6222, 6238; 6 ‘pascere ventum’ est multiplicare mendacium, et ‘persequi 7 eurum’ est multiplicare vastationem; status vastationis ac tentationis etiam vocatur ‘dies 8 euri’ apud Esaiam,

27:7, 8.

Poznámky pod čarou:

1. origine est Divinum ita

2. The following two (or in some cases more) words are transposed in the Manuscript.

3. inde quoque causa

4. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

5. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

6. The Manuscript inserts ubi.

7. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

8. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 9313

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

9313. ‘Inimicum agam in inimicos tuos’: quod significet quod Dominus avertet omnia falsa ex malo, constat ex significatione 'inimicum agere' cum de Jehovah aut 1 Domino, quod sit avertere, de qua sequitur, et ex significatione ‘inimicorum tuorum’ quod sint falsa ex malo, haec enim sunt ‘inimici’ in sensu spirituali, quia continue infestant, oppugnant, et conantur destruere vera ex bono, sunt enim opposita. Quod ‘inimicum agere’ cum de Jehovah seu Domino, sit avertere, nempe falsa ex malo, est quia Dominus nusquam agit inimicum, est enim ipsa Misericordia et ipsum Bonum, ac in ipsam Misericordiam et in ipsum Bonum non cadere potest inimicitia, ne quidem contra falsum et malum; sed falsum et malum agunt inimicitiam contra bonum et verum, hoc est, illi qui in falso et malo sunt contra illos qui in vero et bono; et quia illi semet destruunt cum hos destruere conantur, inde est quod appareat sicut Dominus inimicum agat, cum tamen solum in tuto ponit suos: ex his patet quomodo intelligendum quod per ‘inimicum agere’ cum de Domino significetur avertere falsa ex malo; quomodo cum hoc arcano 2 porro se habet, videantur quae n. 4299, 7643, 7679, 7710, 7926, 7989, 3 8137, 8146, 4 8265, 8945, 8946, ostensa sunt.

Poznámky pod čarou:

1. seu

2. The following two (or in some cases more) words are transposed in the Manuscript.

3. The following number or numbers appear out of sequence in both the Manuscript and the first Latin edition, but they have been reordered in this edition.

4. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.