Bible

 

Hoschea 13

Studie

   

1 Loquente Ephraim, horror invasit Israël ; et deliquit in Baal, et mortuus est.

2 Et nunc addiderunt ad peccandum ; feceruntque sibi conflatile de argento suo quasi similitudinem idolorum : factura artificum totum est : his ipsi dicunt : Immolate homines, vitulos adorantes.

3 Idcirco erunt quasi nubes matutina, et sicut ros matutinus præteriens ; sicut pulvis turbine raptus ex area, et sicut fumus de fumario.

4 Ego autem Dominus Deus tuus, ex terra Ægypti ; et Deum absque me nescies, et salvator non est præter me.

5 Ego cognovi te in deserto, in terra solitudinis.

6 Juxta pascua sua adimpleti sunt et saturati sunt ; et levaverunt cor suum, et obliti sunt mei.

7 Et ego ero eis quasi leæna, sicut pardus in via Assyriorum.

8 Occurram eis quasi ursa raptis catulis, et dirumpam interiora jecoris eorum, et consumam eos ibi quasi leo : bestia agri scindet eos.

9 Perditio tua, Israël : tantummodo in me auxilium tuum.

10 Ubi est rex tuus ? maxime nunc salvet te in omnibus urbibus tuis ; et judices tui, de quibus dixisti : Da mihi regem et principes.

11 Dabo tibi regem in furore meo, et auferam in indignatione mea.

12 Colligata est iniquitas Ephraim ; absconditum peccatum ejus.

13 Dolores parturientis venient ei : ipse filius non sapiens : nunc enim non stabit in contritione filiorum.

14 De manu mortis liberabo eos ; de morte redimam eos. Ero mors tua, o mors ! morsus tuus ero, inferne ! consolatio abscondita est ab oculis meis.

15 Quia ipse inter fratres dividet : adducet urentem ventum Dominus de deserto ascendentem, et siccabit venas ejus, et desolabit fontem ejus : et ipse diripiet thesaurum omnis vasis desiderabilis.

   

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 6281

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

6281. Quod ‘redimere’ attinet, id in proprio sensu significat sibi restituere et appropriare quod suum fuerat, et praedicatur de servitio, de morte et de malo; cum de servitio, intelliguntur illi qui servi facti sunt, in sensu spirituali qui emancipati inferno; cum de morte, intelliguntur illi qui in damnatione; et cum de malo, ut hic, intelliguntur qui in inferno, nam malum a quo angelus redemit, est infernum, n. 6279. Quia Dominus ab illis hominem liberavit per quod Humanum in Se Divinum fecit, ideo est Divinum Humanum Ipsius quod in Verbo vocatur Redemptor; ut apud Esaiam,

Ego adjuvo te, dictum Jehovae, et Redemptor tuus Sanctus Israelis, 41:14:

apud eundem,

Sic dixit Jehovah, Redemptor Israelis, Sanctus Ipsius, 49:7, 26:

apud eundem,

Jehovah Zebaoth nomen Ipsius, et Redemptor tuus, Sanctus Israelis, Deus totius terrae vocabitur, 54:5;

in his locis distinguitur Ipsum Divinum quod vocatur Jehovah, a Divino Humano quod dicitur Redemptor Sanctus Israelis.

[2] Quod autem sit Ipse Jehovah in Divino Humano 1 , constat ab his locis:

apud Esaiam,

Sic dixit Jehovah Rex Israelis, et Redemptor illius, Jehovah Zebaoth, Ego primus et Ego novissimus, et praeter Me non Deus, 44:6:

apud eundem,

Sic dixit Jehovah Redemptor tuus, ... Ego Jehovah Deus tuus, docens te, 48:17:

apud eundem,

Tu Pater noster, nam Abraham non cognoscit nos, et Israel non agnoscit nos, Tu Jehovah Pater noster Redemptor noster, a saeculo nomen Tuum, 63:16:

apud Davidem,

Jehovah Qui redemit e fovea vitam 2 tuam, Ps. 103:4;

[3] ex quibus locis etiam patet quod per ‘Jehovam’ in Verbo non alius intelligatur quam Dominus, n. 1343, 3 1736, 2921, 3035, 5663; et quod ‘Jehovah Redemptor’ sit Divinum Humanum Ipsius; ideo quoque qui redempti sunt, vocantur redempti Jehovae, apud Esaiam,

Dicite filiae Zionis, Ecce salus tua venit, ecce merces Ipsius cum Ipso, et pretium operis coram Ipso, vocabunt illos, Populum sanctitatis, redemptos Jehovae, 62:11, 12; 4 quod Dominus sit a Quo ‘redempti Jehovae’ dicuntur, manifeste liquet, nam de Adventu Ipsius dicitur ‘ecce salus tua venit, ecce merces Ipsius cum Ipso’. Praeterea videatur Esai. 43:1 5 , 52:2, 3, 63:4, 9, 13:14, Exod. 6:6 6 , 15:13, 7 Hiob. 19:25, ubi patet quod redemptio praedicetur de servitio, et de morte, et de 8 malo.

Poznámky pod čarou:

1. Qui Redemptor

2. meam in the Manuscript, and in the First Latin Edition, but see Hebrew and Arcana Coelestia 5236.

3. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

4. ibi quod Dominus sit, Qui Jehovah Redemptor,

5. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

6. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

7. In the Manuscript Hiob ref. follows Hosea ref.

8. inferno

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 8261

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

8261. ‘Tunc cecinit Moscheh et filii Israelis canticum hoc Jehovae’: quod significet glorificationem Domini ab illis qui ab Ecclesia spirituali propter liberationem, constat ex significatione ‘canere canticum’ quod sit glorificatio, de qua sequitur; quod sit glorificatio Domini, est quia per ‘Jehovam’ in Verbo intelligitur Dominus, n. 1343, 1736, 2921, 1 3023, 3035, 5041, 5663, 6280, 2 6281, 6905, 6945, 6956; et ex repraesentatione ‘Moschis et filiorum Israelis’ quod sint qui ab Ecclesia spirituali; Moscheh enim una cum populo Ecclesiam illam repraesentat, ‘Moscheh’ caput ejus, quia etiam Divinum Verum, et ‘populus’ seu ‘filii Israelis’ ipsam Ecclesiam; quod ‘filii Israelis’ sint qui ab Ecclesia spirituali, videatur n. 6426, 6637, 6862, 7035, 7062, 7198, 7201, 7215, 7223; quod glorificatio Domini sit propter liberationem, patet ab illis quae 3 in capite praecedenti ostensa sunt, quod nempe illi qui ab Ecclesia spirituali unice salvati 4 sint per Adventum Domini in mundum, et quod eo usque detenti fuerint in terra inferiore, et ibi infestati a spiritibus qui in 5 falsis ex malo, et liberati a Domino 6 postquam Humanum in Se Divinum fecit; quod illi qui ab Ecclesia spirituali unice salvati sint per Adventum Domini in mundum, videatur n. 2661, 2716, 2833, 2834, 6372; et quod eo usque fuerint detenti in terra inferiore, ac liberati a Domino cum Humanum in Se Divinum fecit, n. 6854, 6914, 7035, 7091 fin. , 7828, 7932, 8018, 8054.

[2] Quod ‘canere canticum’ sit glorificare ac ita ‘canticum’ glorificatio, est quia cantica in Ecclesia Antiqua et postea in Judaica erant prophetica, et 7 agebant de Domino, imprimis quod venturus in mundum, ac diabolicam turbam, tunc plus quam usquam grassantem, destructurus, et fideles ab impugnationibus illorum liberaturus; 8 et quia 9 canticorum prophetica 10 in sensu interno talia continebant, inde per illa significatur glorificatio Domini, hoc est, celebratio Ipsius ex laetitia cordis; laetitia cordis enim per cantum imprimis exprimitur, nam 11 laetitia in cantu quasi ex se in sonorum erumpit; inde 12 est quod Jehovah, hoc est, Dominus, 13 in canticis 14 appelletur Heros, Vir belli, Deus exercituum, Victor, robur, propugnaculum, scutum, 15 salus; et diabolica turba quae destructa, hostis; qui percussus, 16 absorptus, submersus, conjectus in infernum.

[3] Qui de sensu interno nihil noverunt credebant etiam olim quod intelligerentur talia quae in mundo erant, sicut hostes ibi, pugnae, victoriae, clades, submersiones, de quibus cantica 17 in sensu externo agebant; sed qui sciebant quod omnia prophetica involverent 18 caelestia et Divina, et quod haec repraesentarentur in illis, sciebant quod 19 ageretur ibi de damnatione infidelium et de salvatione fidelium a Domino cum venturus in mundum; et tunc hi qui id sciebant, et id cogitabant, ac inde afficiebantur, internam laetitiam habebant, illi autem modo externam; angeli etiam qui apud homines, simul tunc in glorificatione Domini fuerunt 20 ; inde illis qui canebant et qui audiebant cantica, ex sancto 21 et beato quae ex caelo influebant, laetitia caelestis 22 in qua sibi visi quasi sublati in caelum; talem effectum habebant cantica Ecclesiae apud antiquos, talem quoque effectum 23 habent hodie, nam angeli spirituales imprimis afficiuntur canticis quae de Domino, Ipsius regno, et de Ecclesia; quod cantica Ecclesiae illum effectum 24 habuerint, erat non solum ex eo quod laetitia cordis per illa 25 facta sit activa, et ab interiore usque ad extremas corporis fibras 26 eruperit, et has tremore laeto et simul sancto 27 commoverint, sed etiam quia glorificatio Domini in caelis fit per choros, ac ita per concentus plurium; inde quoque loquela angelica est harmonica, cadens in numeros; de choris, videatur n. 2595, 2596, 3350, 5182, 8115; de loquela angelica, quod cadat in numeros, n. 1648, 1649, 7191 fin. ; inde est quod 28 glorificationes Domini apud antiquos qui ab Ecclesia 29 fierent per cantica, psalmos, instrumenta musica varii generis; nam gaudium 30 quod excessit omnia gaudia, habebant antiqui qui ab Ecclesia, ex recordatione Adventus Domini et salvationis generis humani per Ipsum.

[4] Quod cantica prophetica glorificationem Domini in sensu interno continerent 31 , constat ex canticis in Verbo, ut apud Esaiam,

Ego Jehovah vocavi Te in justitia, et apprehendam manum Tuam, 32 Ego custodiam Te, et dabo Te in foedus populo, in lucem gentium, ad aperiendum oculos caecos, ad educendum e carcere vinctum, e domo claustri sedentem tenebris. Cantate Jehovae canticum novum, laudem Ipsius extremitas terrae; 33 extollant vocem desertum et urbes ejus; cantent habitatores petrae, ponant Jehovae gloriam; Jehovah sicut heros exibit, sicut vir bellorum, excitabit zelum, super hostes suos invalescet, 13:6-9, seq. ;

quod hic agatur de Domino quod venturus ad liberandum illos qui in captivitate spirituali, patet; quare dicitur, ‘Cantate Jehovae canticum novum, et cantent habitatores petrae’: similiter apud 34 eundem, Dedi Te in foedus populi, ad restituendum terram, ad dividendum hereditates devastatas, ad dicendum vinctis, Exite, illis qui in tenebris, Revelamini: super viis pascent, et in omnibus clivis pascuum illorum. Cantate, caeli, et exulta, terra, et personate, montes, cantu, quia consolatus Jehovah populum Suum, et afflictorum Suorum miserabitur, 49:8-10, 13 seq. ;

ibi etiam agitur de Adventu Domini et de liberatione vinctorum:

apud Davidem,

5

Cantate Jehovae canticum novum, 35 benedicite nomini Ipsius, enumerate in gentibus gloriam Ipsius 36 : omnes dii populorum vanitates; at Jehovah caelos fecit, gloria et honor coram Ipso, robur et decor in sanctuario Ipsius; date Jehovae gloriam et robur, date Jehovae gloriam nominis Ipsius; dicite inter gentes, Jehovah regnat, etiam orbis stabilitur, et non dimovetur; Jehovah venit, venit ad judicandum terram, Ps. 96:1 ad fin. :

apud eundem,

Jehovah fecit ascendere me e fovea vastationis, e caeno luti; ac constituit super petra pedes meos; et dedit in os meum canticum novum, laudem Deo nostro; videbunt multi et confident, Ps. 40:3, 4 [KJV Ps. 40:2, 3];

ex his quoque 37 constat quod ‘canticum’ sit glorificatio Domini ob liberationem; cantica enim involvebant laetitiam cordis et exaltationem Domini; laetitiam cordis ob Adventum Domini et salvationem tunc, et exaltationem ob victoriam super hostes spirituales; laetitia cordis cum exaltatione Domini est quae intelligitur per glorificationem.

[6] Quod laetitia cordis per ‘cantica’ significaretur, patet apud Davidem,

Confitemini Jehovae in cithara, in nablio decachordii, psallite Illi, cantate Ipsi canticum novum, reddite egregium pulsare cum clangore, quia colligit sicut cumulum 38 aquas maris, dat in thesauris abyssos, Ps. 33:2-7:

apud Esaiam,

Cessabit gaudium tympanorum, cessabit tumultus hilarium, cessabit gaudium citharae, cum cantu non bibent vinum, 24:8, 9:

et apud Amos, Convertam festa vestra in luctum, et omnia cantica vestra in lamentum, 8:10.

Quod exaltatio Jehovae, hoc est, Domini, 39 fieret per cantica, apud Davidem,

Servus Jehovae David qui locutus est Jehovae verba cantici hujus: Jehovah robur meum; Jehovah petra mea, et propugnaculum meum, et ereptor meus; Deus meus, rupes mea in qua confido, scutum meum, et cornu salutis meae, refugium meum; laudatum invocabo Jehovam, tunc ab hostibus meis servabor, Ps. 18:1-4 seq. :

apud eundem,

Jehovah robur meum et scutum meum, unde cantico confitebor Ipsum; Jehovah robur illis, et robur 40 salutum uncti Ipsius, Ps. 28:7, 8:

apud eundem,

Salus Tua, Deus, in altum deducet me; laudabo nomen Dei cantico, et magnum faciam Ipsum confessione, 41 Ps. 69:30, 31 [KJV 69:29, 30] 42 .

[7] Quod de Domino agerent cantica, etiam constat apud Johannem, Viginti quattuor seniores cecinerunt canticum novum, dicentes, Dignus es Qui accipias librum, et aperias sigilla illius, quia occisus 43 es, et redemisti Deo 44 nos sanguine Tuo, Apoc. 5:9, 10:

et apud eundem,

Vidi angelos septem, [et] qui canebant canticum Moschis servi Dei, et canticum Agni, dicentes, Magna et mirabilia opera Tua, Domine, Deus Omnipotens; justae et verae viae Tuae, Rex sanctorum; quis non timeat Te, Domine, et non glorificet nomen Tuum? Apoc. 15 [1, ] 2, 3 [, 4];

‘canticum Moschis et Agni’ est canticum quod in hoc capite vocatur ‘canticum Agni’ quia de glorificatione Domini ibi agitur.

Poznámky pod čarou:

1. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

2. The Manuscript inserts 6303,

3. praecedunt, ubi ostensum quod

4. sunt

5. falso

6. cum

7. The Manuscript places this after Domino.

8. The Manuscript inserts et in coelum ad Se introducturus, .

9. The following two (or in some cases more) words are transposed in the Manuscript.

10. The Manuscript places this after talia.

11. in illis

12. in canticis

13. vocatur

14. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

15. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

16. The following two (or in some cases more) words are transposed in the Manuscript.

17. fiebant

18. talia quae coeli sunt

19. The Manuscript places this after mundum.

20. The Manuscript inserts, nam prophetica illis sunt sicut sermones seu cantus in lingua illis vernacula.

21. quod ex coelo influebat

22. ex

23. haberent, in the First Latin Edition.

24. habeant, est

25. fiat

26. erumpat

27. commoveat

28. The Manuscript places this after Ecclesia.

29. fiebant

30. quod habebant illi qui ab Ecclesia, et omnia gaudia excessit, fuit adventus Domini, per quem salvatio generis humani

31. The Manuscript inserts, et inde illam significarent.

32. (word in the Manuscript was not deciphered by the Editors)

33. Swedenborg usually has attollent vocem, compare Arcana Coelestia 2708[3].

34. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

35. The Manuscript inserts Cantate Jehovae omnis terra, Cantate Jehovae, .

36. The Manuscript inserts, inter omnes populos mirabilia Ipsius.

37. patet

38. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

39. fiebat

40. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

41. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

42. The Manuscript inserts, tum in locis supra allegatis.

43. est

44. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.