Bible

 

Hoschea 13

Studie

   

1 Loquente Ephraim, horror invasit Israël ; et deliquit in Baal, et mortuus est.

2 Et nunc addiderunt ad peccandum ; feceruntque sibi conflatile de argento suo quasi similitudinem idolorum : factura artificum totum est : his ipsi dicunt : Immolate homines, vitulos adorantes.

3 Idcirco erunt quasi nubes matutina, et sicut ros matutinus præteriens ; sicut pulvis turbine raptus ex area, et sicut fumus de fumario.

4 Ego autem Dominus Deus tuus, ex terra Ægypti ; et Deum absque me nescies, et salvator non est præter me.

5 Ego cognovi te in deserto, in terra solitudinis.

6 Juxta pascua sua adimpleti sunt et saturati sunt ; et levaverunt cor suum, et obliti sunt mei.

7 Et ego ero eis quasi leæna, sicut pardus in via Assyriorum.

8 Occurram eis quasi ursa raptis catulis, et dirumpam interiora jecoris eorum, et consumam eos ibi quasi leo : bestia agri scindet eos.

9 Perditio tua, Israël : tantummodo in me auxilium tuum.

10 Ubi est rex tuus ? maxime nunc salvet te in omnibus urbibus tuis ; et judices tui, de quibus dixisti : Da mihi regem et principes.

11 Dabo tibi regem in furore meo, et auferam in indignatione mea.

12 Colligata est iniquitas Ephraim ; absconditum peccatum ejus.

13 Dolores parturientis venient ei : ipse filius non sapiens : nunc enim non stabit in contritione filiorum.

14 De manu mortis liberabo eos ; de morte redimam eos. Ero mors tua, o mors ! morsus tuus ero, inferne ! consolatio abscondita est ab oculis meis.

15 Quia ipse inter fratres dividet : adducet urentem ventum Dominus de deserto ascendentem, et siccabit venas ejus, et desolabit fontem ejus : et ipse diripiet thesaurum omnis vasis desiderabilis.

   

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 6281

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

6281. Quod ‘redimere’ attinet, id in proprio sensu significat sibi restituere et appropriare quod suum fuerat, et praedicatur de servitio, de morte et de malo; cum de servitio, intelliguntur illi qui servi facti sunt, in sensu spirituali qui emancipati inferno; cum de morte, intelliguntur illi qui in damnatione; et cum de malo, ut hic, intelliguntur qui in inferno, nam malum a quo angelus redemit, est infernum, n. 6279. Quia Dominus ab illis hominem liberavit per quod Humanum in Se Divinum fecit, ideo est Divinum Humanum Ipsius quod in Verbo vocatur Redemptor; ut apud Esaiam,

Ego adjuvo te, dictum Jehovae, et Redemptor tuus Sanctus Israelis, 41:14:

apud eundem,

Sic dixit Jehovah, Redemptor Israelis, Sanctus Ipsius, 49:7, 26:

apud eundem,

Jehovah Zebaoth nomen Ipsius, et Redemptor tuus, Sanctus Israelis, Deus totius terrae vocabitur, 54:5;

in his locis distinguitur Ipsum Divinum quod vocatur Jehovah, a Divino Humano quod dicitur Redemptor Sanctus Israelis.

[2] Quod autem sit Ipse Jehovah in Divino Humano 1 , constat ab his locis:

apud Esaiam,

Sic dixit Jehovah Rex Israelis, et Redemptor illius, Jehovah Zebaoth, Ego primus et Ego novissimus, et praeter Me non Deus, 44:6:

apud eundem,

Sic dixit Jehovah Redemptor tuus, ... Ego Jehovah Deus tuus, docens te, 48:17:

apud eundem,

Tu Pater noster, nam Abraham non cognoscit nos, et Israel non agnoscit nos, Tu Jehovah Pater noster Redemptor noster, a saeculo nomen Tuum, 63:16:

apud Davidem,

Jehovah Qui redemit e fovea vitam 2 tuam, Ps. 103:4;

[3] ex quibus locis etiam patet quod per ‘Jehovam’ in Verbo non alius intelligatur quam Dominus, n. 1343, 3 1736, 2921, 3035, 5663; et quod ‘Jehovah Redemptor’ sit Divinum Humanum Ipsius; ideo quoque qui redempti sunt, vocantur redempti Jehovae, apud Esaiam,

Dicite filiae Zionis, Ecce salus tua venit, ecce merces Ipsius cum Ipso, et pretium operis coram Ipso, vocabunt illos, Populum sanctitatis, redemptos Jehovae, 62:11, 12; 4 quod Dominus sit a Quo ‘redempti Jehovae’ dicuntur, manifeste liquet, nam de Adventu Ipsius dicitur ‘ecce salus tua venit, ecce merces Ipsius cum Ipso’. Praeterea videatur Esai. 43:1 5 , 52:2, 3, 63:4, 9, 13:14, Exod. 6:6 6 , 15:13, 7 Hiob. 19:25, ubi patet quod redemptio praedicetur de servitio, et de morte, et de 8 malo.

Poznámky pod čarou:

1. Qui Redemptor

2. meam in the Manuscript, and in the First Latin Edition, but see Hebrew and Arcana Coelestia 5236.

3. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

4. ibi quod Dominus sit, Qui Jehovah Redemptor,

5. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

6. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

7. In the Manuscript Hiob ref. follows Hosea ref.

8. inferno

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 3448

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

3448. ‘Et Ahuzzath socius illius, et Phicol dux exercitus illius’: quod significet primaria doctrinae illorum fidei, constat ex repraesentatione ‘Abimelechi’ quod sit doctrina fidei spectans rationalia, inde ‘socius illius, et dux exercitus illius’ sunt illa, et quidem primaria quae sunt doctrinae 1 ; ‘dux’ enim sicut princeps significat primaria, n. 1482, 2089, et ‘exercitus’ ipsa doctrinalia; quod ‘exercitus’ significet doctrinalia quae sunt veri seu quae sunt vera inferiora, 2 inde est quia per ‘militiam’ in Verbo et per ‘bellum’, significantur illa quae sunt militiae et belli spiritualis, n. 1664, 1788, 2686, ut quoque per arma 3 , nempe per hastas, clypeos, arcus, sagittas, gladios, et similia alia, ut passim ostensum; et quia sunt vera seu doctrinalia per quae pugnae spirituales fiunt, ideo per ‘exercitus’ illa significantur, et quoque falsa seu haeretica in opposito sensu:

[2] quod haec et illa per exercitus in Verbo significentur, constare potest a pluribus locis; ut apud Danielem,

Cornu unum hirci caprarum crevit versus meridiem, et versus ortum, et versus decus, et crevit usque ad exercitum caelorum, et dejecit in terram de exercitu, et de stellis; et conculcavit eos: immo usque ad principem exercitus extulit se.... Exercitus ejus traditus est super jugi in praevaricationem, et projecit veritatem in terram.... Audivi unum sanctum loquentem, ... dixit, Quousque visio haec, juge et praevaricatio vastans, ut detur et sanctum et exercitus conculcationi, 8:9-13;

‘cornu quod crevit versus meridiem, ortum et decus’ 4 est potentia falsi ex malo, n. 2832, ‘exercitus caelorum’ 4 sunt vera; ‘princeps exercitus’ 4 est Dominus quoad Divinum Verum; et quia exercitus in 5 bono sensu est verum, dicitur quod ‘dejecerit de exercitu in terram’, et dein quod ‘projecerit veritatem in terram’:

[3] apud eundem,

Rex 6 septentrionis sistet multitudinem magnam prae priore, et sub finem temporum annorum, veniet veniendo cum exercitu magno, et cum opibus multis:... deinde excitabit vires suas, et cor suum contra regem meridiei cum exercitu magno; et rex meridiei commiscebit se bello cum exercitu magno et valido admodum, sed non consistet; ... nam comedentes cibum ejus, frangent illum, et exercitus ejus exundabit, et cadent confossi multi, 11:23, 25, 26;

ibi in toto capite agitur de bello inter regem septentrionis et regem meridiei, et per ‘regem septentrionis’ intelliguntur falsa, ita quoque per ‘exercitum ejus’, et per ‘regem meridiei 7 et exercitum ejus’ vera: est propheticum de vastatione Ecclesiae:

[4] apud Johannem,

Vidi caelum apertum, cum ecce equus albus, et qui sedens super illo vocabatur fidelis et verus, ... indutus vestimento tincto sanguine, ... et exercitus Ipsius in caelo sequebantur Ipsum super equis albis, induti byssinum album et mundum.... Vidi bestiam et reges terrae, et exercitus eorum congregatos ad faciendum bellum cum sedente super equo, et cum exercitu illius, Apoc. 19:14, 19;

‘sedens super equo albo’ pro Verbo Domini, seu pro Domino quoad Verbum, n. 2760-2762; ‘exercitus Ipsius, qui in caelo Ipsum sequebantur’ pro veris inde, ita pro illis in caelo qui in 8 veris sunt; ‘bestia’ pro malis amoris sui; ‘reges terrae et exercitus eorum’ pro falsis; sunt pugnae falsi cum vero quae ibi describuntur:

[5] apud Davidem,

Per verbum Jehovae caeli facti sunt, et per spiritum oris Ipsius exercitus eorum, Ps. 33:6;

‘exercitus eorum seu caelorum’ pro veris; quia per exercitum significantur vera, filii regni et angeli 9 , ex veris quibus sunt, vocantur ‘exercitus caelorum’; ut apud Lucam, Subito adfuit cum angelo multitudo exercitus caelestis, laudantium Deum, 2:13:

apud Davidem,

Benedicite Jehovae omnes exercitus Ipsius, ministri Ipsius, facientes voluntatem Ipsius, Ps. 103:21:

apud eundem,

Laudate Jehovam omnes angeli Ipsius, laudate Ipsum omnes exercitus Ipsius, Ps. 148:2:

apud Esaiam,

Tollite in altum oculos vestros, et videte, Quis creavit haec, Qui educit in numero exercitum eorum, omnes nomine vocat, de multitudine potentium et fortium vir non deficiet, 40:26:

apud eundem,

Ego feci terram, et hominem super ea creavi; Ego, manus Meae expanderunt caelos, et omni exercitui eorum praecepi, 45:12;

‘exercitus caelorum’ ibi pro veris, ita pro angelis, quia in veris, ut dictum:

[6] in libro Primo Regum,

Vidi Jehovam sedentem super throno Suo, et universum exercitum caelorum stantem juxta Ipsum, a dextra Ipsius et a sinistra Ipsius, 22:19:

apud Joelem,

Jehovah dedit vocem Suam coram exercitu Suo, quia magna valde castra Ipsius, quia numerosus faciens verbum Ipsius, 2:11:

apud Zachariam,

Castra ponam domui Meae de exercitu, pertranseunte et redeunte, ne transeat amplius super eos exactor; ... exsulta valde filia Zionis, clange filia Hierosolymae, ecce Rex tuus venit tibi, 9:8, 9;

ibi de Adventu Domini, ‘exercitus Ipsius’ pro veris Divinis, inde est, 10 et quia Dominus solus pro homine pugnat contra inferna quae in continuo conatu invadendi sunt, quod Dominus in Verbo pluries dicatur Jehovah Zebaoth, Deus Zebaoth, Dominus Zebaoth, hoc est, exercituum; ut apud Esaiam,

Vox tumultus regnorum gentium congregatarum, Jehovah Zebaoth ducit exercitum belli, 13:4;

regna gentium pro falsis ex malis, ‘ducere exercitum belli’ pro pugnare pro homine.

[7] Quia duodecim tribus Israelis repraesentabant regnum caeleste Domini, ac tribus ut et duodecim significabant omnia fidei in uno complexu, hoc est, omnia vera regni, n. 577, 2089, 2129, 2130, 3272, ideo quoque vocabantur exercitus Jehovae, ut Exod. 7:4; 12:17, 41, 51; et mandatum, ut educerentur Aegypto secundum exercitus, Exod. 6:26; et castrametarentur secundum exercitus, Num. 1:52; et distribuerentur in exercitus, Num. 2:1 ad fin.

[8] Quod per ‘exercitus’ significentur vera, etiam constat apud Ezechielem,

Persia, et Lud, et Put, in exercitu tuo, viri belli tui, scutum et galeam suspenderunt in te, hi dederunt honorem tui; filii Arvad, et exercitus tuus super muris tuis circum circa, et Gammadaei in turribus tuis fuerunt, 27:10, 11;

ubi de Tyro, per quam significantur cognitiones boni et veri interiores, ita qui in illis sunt, n. 1201; ‘exercitus’ pro ipsis veris; quod ‘Lud et Put’ quoque sint qui in cognitionibus, videatur n. 1163, 1164, 1166, 1195, 1231; ‘scutum et galea’ sunt talia quae sunt 11 pugnae seu belli spiritualis.

[9] Quod ‘exercitus’ in opposito sensu sint falsa, patet apud Esaiam,

Erit in die illo, visitabit Jehovah super exercitum altitudinis in altitudine, et super reges terrae super terra, 24:21;

ubi ‘exercitus altitudinis’ pro falsis ex amore sui:

apud Ezechielem,

Reducam te, et dabo hamos in maxillis tuis, et educam te, et omnem exercitum tuum, equos et equites, indutos perfecte omnes illos, coetum magnum scuto et clypeo, prehendentes gladios omnes; venies e loco tuo, e lateribus septentrionis, tu et populi multi tecum, equitantes equis omnes, coetus magnus, 12 exercitus magnus, 38:4, 15;

ubi de Gogo, per quem significatur cultus externus separatus ab interno, ita factus idololatricus, n. 1151, ‘exercitus illius’ pro falsis:

[10] apud Jeremiam,

Mittam contra Babelem... qui tendit, tendens arcum suum, et 13 efferens se lorica sua, ne parcite juvenibus, devotioni date omnem exercitum ejus, Jer. 2:2, 3;

‘Babel’ pro cultu cujus externa apparent sancta, sed interiora sunt profana, n. 1182, 1283, 1295, 1304, 1306-1308, 1321, 1322, 1326; ‘exercitus ejus’ sunt talium falsa, similiter alibi exercitus Babelis, ut 14 Jer. 34:1, 21; 32:2; 39:1:

apud Ezechielem,

Illos videbit Pharaoh, et consolabitur se super omni multitudine sua, confossi gladio, Pharaoh et omnis exercitus ejus, quia dabo terrorem Mei in terra viventium, 32:31, 32;

ubi de Aegypto, per quam significantur illi qui per ratiocinia ex scientificis pervertunt vera, n. 1164, 1165, ‘exercitus 15 ejus’ seu Pharaonis pro falsis inde; similiter etiam alibi ‘exercitus Pharaonis’, ut Jer. 37:5, 7, 11; 46:2; Ezech. 17:17:

apud Lucam, Quando videritis circumdatam ab exercitibus Hierosolymam, tunc scite quod prope sit devastatio, 21:20;

ubi de consummatione saeculi, seu de ultimo tempore Ecclesiae cum nulla amplius fides; quod per ‘Hierosolymam’ significetur Ecclesia, videatur n. 2117, quae ‘circumdatur exercitibus’ quando obsidetur a falsis.

[11] Inde constat quod per ‘exercitus caelorum’, quos Judaei et Israelitae idololatrae adoraverunt, in sensu interno significata sint falsa, de quibus in libro Secundo Regum, Deseruerunt omnia praecepta Dei sui, et fecerant sibi fusile, duos vitulos, et fecerunt lucum, et incurvaverunt se omni exercitui caelorum, 17:16;

ubi de Israelitis; et alibi ubi de Menasse,

Quod aedificaverit altaria omni exercitui caelorum, 21:5:

et quod

Joshiah rex eduxerit e templo omnia vasa facta baali, et luco, et omni exercitui caelorum, 23:4:

et apud Jeremiam,

Quod ossa principum, sacerdotum, et prophetarum expanderent soli, lunae, et omni exercitui caelorum, quae amaverant, et quibus serviverant, et post quae iverant, 8:2:

et alibi,

Erunt domus Hierosolymae et domus regis Jehudae, sicut locus Tophet, immundae, quoad omnes 16 domus, super quarum tectis suffiverunt omni exercitui caelorum, et libando libaverunt diis aliis, 19:13:

et apud Zephaniam,

Extendam manum Meam contra adorantes super tectis exercitui caelorum, 1:5;

sunt enim stellae quae imprimis vocantur ‘exercitus caelorum’, 17 at quod per ‘stellas’ significentur vera, tum in opposito sensu falsa, videatur n. 1128, 1808.

Poznámky pod čarou:

1. The Manuscript inserts illius.

2. The Manuscript inserts id.

3. The Manuscript inserts illorum.

4. The Manuscript has pro

5. The Manuscript has genuino

6. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

7. The Manuscript has vero

8. The Manuscript inserts qui in caelo.

9. The Manuscript has nempe ex Divinis Veris, ex quibus Dominus in Verbo pluries vocatur Jehovah Zebaoth, Deus Zebaoth, Dominus Zebaoth, hoc est, exercituum; etiam ex eo, quod Dominus solus sit qui pro homine pugnat contra inferna, quae in continuo conatu invadendi hominem sunt,

10. The Manuscript inserts veri, quia sunt.

11. The Manuscript inserts et.

12. The Manuscript has effert

13. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

14. The editors of the third Latin edition made a minor correction to the first chapter number in this reference. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

15. The Manuscript has domos

16. The Manuscript has et

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.